장음표시 사용
81쪽
Quin etiam media gaudes in plebe latere, Et partem turbae pauperis esse iuuat. Rex Superum, quam non tibi pristina gloria cordi rMaiestas vilis quam tibi facta tua est
Ante pedum fulcro nimis accessisse tuorum Crimen erat; populi te modo turba premit. Haec loca visentem, nubes te densa tegebat; Est modo visendi copia plena tui. Votaque more nouo coram tractabilis audis , orantum lacrymis iungis & ipse tuas. Qui pennas Cherubim subiectaque terga premebaS, Virgineo gaudes nunc residere sinu : Sic te moliri quiduis, & ad omnia verti Cogit amor, similem nec sinit esse tui. Hactenus. At tradi geminos ut deinde palumbos, Quaeque solent inopes munera ferre, videt: Haeret, & , O nostri genoris mundique redemptor, Ha cne, rogat, pretium sunt, puer alme, tui ὶ Ah quanto pluris tibi nos constabimus olim, .
Vulnera erunt nummum cum numeranda loco lTum puerum poscit: videt, ardescitque videndo: Iungit per longas oscula pressa moras. Stringit, &, O, inquit, gelidi senis ultimus ardor,
Ten, puer, accipiοὶ ten ego, nate Deo, Invalidumq; artus, moribundaq; membra gerentem
Aspicio Z manibus sustineoque meis Heu pietas i heu dulcis amori tantumne mereri Visa tibi miseri vota precesque senis λCerte alacrem, laetumque, ac vita cedere promptum Dimittis seruum nunc, Pater alme, tuum.
Atque utinam quid enim post haec optabile restatὶ Summa dies oculis fulserit ista meis l
82쪽
Vidi, quam iussae gentes sperare salutem: Quod lumen populis praesidiumque pares: Isacidum qui surgat honor, quae gloria plebi :. Vlterius. votis non licet ire meis. Quo, Pater, ingratos extendam longius annos
In terris viso lux grauis ipsa Deo. Mors veniat, lumq; nuc specto, mihi lumina claudat. Et ferre ad manes nuntia laeta sinat: Mox fore, cum victis fugiant Acheronta tenebris , Et mutent superis tristia regna locis :Quod fuerat magno promissum semen Abramo, Hos vidisse oculos, has tenuisse manus. Sic orat, pignusque suae caeleste parenti. Reddit,MEn, natum suscipe, mater, ait; Dumque licet, gaude. Quantis moeroribus olim , Infelix, quantis conficiere malis lEcce dies veniunt, cum, ceu spectabile signum, Impetet hunc telis impia turba suis. Quotque petent illum , tot tu feriere sagittis: Amborum plagae, quas feret alter, erunt. Sarcina grata tuis sedeat nunc ille lacertis, Pectori busque premat pectora cara suis. Quae nunc ille premit, transibit pectora mucro,snque animum vulnus visceraque ima feret Dixerat, & largo rigat ora senilia fletu, Et miserae iam nunc ipse dolore dolet: Iple etiam, causa, dubites, matrisne, suane , Vagitu praefert tristia signa puer.
Virgo oculos caelo tollens: Pater optime, quae me, Quae cupies natum ferre, feremus, ait. Ille tuas tibi nunc ollertur paruus ad aras:
In luctus crescat, nil moror, ille meos.
83쪽
Remansit puer Iesus in Ierusalem se non
cognouerunt parentes eius. Lucae 2. A Nnua festa vocant: Solymam pete, regia Virgo:
Sit comes assuetae Virque puerque Viae. Nonne vides, quanto incensus genitoris amore Gestiat hoc tecum carpere natus iter robsequitur Virgo itudio natique, suoque , Quaeque ferant templo munera parua parat. Sacra litant: factis repetunt sua tecta litatis . Ille quod iancrant in nectit in urbe moras. Prima parens, sed non nisi cum nox instat, abesse Comperit, &, Coniux heu ubi narus 3 ait. Ille metu pallet subito: scitatur amicos Anxius, inque agros prospicit, inque vias. γEt tamquam prope sit, possitque audire vocantem , 'Dat signum, quo sint mater & ipse loco. Iam Fili, iam care puer, iam clamat, Iesu: Ipsa etiam Iesu, Virgo, venis rogat Vespererat: non ad solitae consortia mensis, Non puer obscurae tempore noctis adest. Tum vero incusant sese, miscentque querelas rAlterius luctu crescit utrique suus. Et cur, mater ait, sese se uxerit heu mel Sollicitor mores ipsa timere meoS. Angor, &, admissae quamuis non conscia culpae, Quod patior, timeo me meruisse pati.
Et nimc ille aliqua defessus forte platea In nudo posuit languida membra solo.
84쪽
Nec stipulae saltem, quales inuenimus olim , Nec puero tectum, nec cibus vllus adest. Ah ne illum, qui nunc cadit aethere,noxius humor, Ne figus noctis, duraque laedat humust Ah teneros ne longa fames exhauriat artus , Sistaturque oculos pallidus ante meost Digna quidem non sum, quicum velit ille morari: Quam faceret matrem, sed neque digna fui. Fallor 3 an alterius stat nunc exclusus ad aedes, Et frustra, postem laxet ut illa, rogat Pande i sores, dicit, Venerunt tempora noctiS,Cana seror, moto cardine pande fores. Iam mihi cincinnos gelida: . tinxere pruinae: Nocturno plenum iam mihi rore caput. Quid faceres hosti, quae sic excludis amantem Pande, soror, moto cardine pande fores. At semel exutas negat illa resumere vestes, Nescia diuinis cedere blanditiis.
Tempora causatur semni, lotosque recenter . Demens ali meruit commaculare pedes. Non sponsae curat, uon blandum nomen amicae,
Non quod formosam, quod sine labe vocet. Nate, quid ingratae traducis ad ostia noctem Huc ades: hae pandent se tibi sponte fores.
Ipsi te postes, ipsiim te limen, & ipsaei
Vt cupias, orant accelerare serae.
Mater amans, & amata tibi, nisi fallitur, orat, o Et desiderio deficiat aegra tui.
r Aperi mihi, soror mea, amica mea, eolumba mea, immaculata mea: quia eaput meum plenum est rore, & eincinni mei guttis noctium. Expoliavi me tunica mea, quomodo in duar illa laui pedes meos, quomodo inquinabo Illos.
85쪽
Sic illa; & meminit, Simeon quae dixerit olim , Et gladius, quo sit confodienda, subit. Deque senex gladio fuerit quocumque locutus,
Accepi iam nunc non leve vulnuS, ait.
Nec medicina meo speranda est ulla dolori, Qui fecit plagam ni mihi praestet opem.
Nec minus inuigilat curis, secumque maritus Quaerit, quae puero facta, vel unde mora. Cognatumne suum nemorum secreta colentem
Viserit 3 dc soli solus adesse velit ΘAn potius seductus, ait, regione viarum est, Nec potuit turba nos prohibente sequi ZNam, puto, non alias hinc est abiturus in oras: Ostenilim populo se volet ante suo.
AEgyptum fuit ille quidem mihi visus amare, Cum domus hic nobis perfugiumque fuit; Quando sed in patriam iusti sumus inde reuerti,
Cur rear huc illum velle referre pedem Caelesti minus est cur suspicer arce receptum, Hic nondum summum quasido peregit opus. Forsanat Herodes patrias renouauerit iras, In se quaerentes incideritque manus,
Quaeque pati primis Pater illum noluit annis, Fortan adcst, quo sint perpetienda, dies. An frustra metuo, vanisque timoribus angor, fit nondum nobis imminet ille dolor An cito se nobis, & secum quidquid amamus Restituet, miseros nec sinet esse diu λSic moestus moesta noctem cum coniuge ducit, Affectu vario distrahiturque senex. Vt modo deprimitur vento, modo tollitur unda, Iam sperat, iam spes victa timore cadit.
86쪽
Et non inuenientes,. regressi sunt in Ieruμ-lem, requirentes eum: o factum es post triduum .inuenerunt illum in templo edentem in medio Doctorum. Lucae 2, Ε Heu i quam tardae labuntur amantibus horae,
Nec solito tempus creditur ire' pede lNoctis erat medium ; transactam Virgo putauit, Et questa est nondunt Solis adesse iubar. Sol aderat, stellasque dies abscoodere casso Coeperat: hesternum rursus initur iter.
Si quis adhuc dubia sub prima crepuscula luco
Eminus occurrit, Fallor, an, inquit, adest tScrutatur quae fixaselum vestigia 1 eruet, Et pressam noto pondere quaerit humum. Nunc hanc nunc oculos partem deflectit ad illam, Si qua est in varias secta platea vias. aque, seu pastor, siue est conspectus aratori Vox est, Ecquis iit ista per arua puer rVt Solymam ventum est, vicos & compita lustrat, Quoque ferat, dubitat, quo referatque pedUm. Ipso quo properat studio tardatur, & omnem Conspergit lacrymis maesta, notatque loci m. Hic, ait, in reditu fuimus: transiuimus illac: O coniux, nobis huc fuit usque comes.
Hic, o me miseram sed cur quid tale timerem
Implicitus dextrae desiit ire meae. Altera sollicitae, iamque altera nascitur Eos, Incertas quod non cesset obire vias.
87쪽
Res noua, conferta populis sic urbe vagari. . . Quid faciat cedit victus amore pudor. Progreditur: nunc hos, nunc flens interrogat illos: Describit, quales praeferat Ore notaS.Τati,inquit,facie est,quale nisi uuod modo nostram
Deformat luctus in cernitis esse mihi. Alier in alterius dignosci possumus ore: Squalor abest illi cetera matris habet. Quae mihi continuo turgent modo lumina fletu ,
Illi sidereo pulchrius igne micant. Funduntur flaui per lactea colla capilli: Multa ausa labris gratia, multa genis. Quale ebur asperio dilutum murice, qualis
Si rosa lacte natet, talis in ore color. Quo caput obvertit, nitet illic purior aer: Quos videt, his castus leniter amat amor. Cultus adest simplex, amethystina vestis ad imos. Nostra texta manu, defluit usque pedes. Ista patent cunctis; nos plura videmus in illo: Plus aliquid forma, quo capiamur, habet. At do nos puero lux tertia conspicit orbos. Alii ut conficerer, plus satis una fuit. Vos ego per matris vocem suspirat ad illam. Appositaque premit pectora mota manu Vos ego per matris nomen, Solymitides, oro,
Dicite si vobis visus in urbe fuit Illum ego vel media Galilaei Regis in aula
Non timeam cruos inter adire duces.
Ad Romana meos praetoria si quis amores Vidit, Romanis inferar agminibus. Nil agit infelix, frustra queriturque, rogatque Augetur dolor hinc, unde requirit opem. Conuarsura
88쪽
Conuersura preces alio, questuraque caelo, Ad templum, miseros quo Deu, audit, adit. O rerum facieil hic en, hic illa cupitos
Ah nimium vultus, oraque cara videt.
Hic sedet in media populique senumque corona , Datque sui specimen non puerile puer. Iasti, veluti dubitans, interrogat ille peritos: Responsis turbam iam tenet ipse sicis. Seu sua depromat,seu Vatum oracula pandat, Pendere a pueri non pudet ore senes. Vnde, rogant, istis sapientia talis in annis Atque aliquis, Felix quae tibi mater, ait. Felix quae talem gestauit ad ubera natum lVivat, sitque diu pignore laeta suo. Dixerat. Ille palam matrem confessiis honore, Complexum turba conspiciente petit: Solaturque aegram, luctumque in gaudia vertic, Utque ita quaesitum se iuuet esse, facit.