장음표시 사용
71쪽
Occidet herba nocens, perdent aconita Venenum, Stachea de taxi cortice gutta fluet. occidet Sc serpens, qua decipiente patentes Lethalis fusa est in genus omne lues. Dixerat: applaudunt comites: notat omnia Virgo , Et pariter tacita gaudia mente fouent. Me miserum i quod non hos inter noctibus illis Sit mihi seruandi tradita cura gregis ;Nec stabulum, & cunas, positumque in stramine regem Eius spectaui pars ego magna chori. Quod licet, illarum se pascit imagine rerum , Et stabulum & cunas mens si di nostra facito Ante oculos puerum fingo, puerique parentem, Ante oculos afinum cum bolie stare meos. oscula sacratis iuuat hic infigere cunis: Hic iuuat ad teneros procubuisse pedes: Et pueri dulces, & dulces cernere fletus Matris, & his visis non retinere meos. Diuinis oculis ut primum expresserat illos, Dixit Amor telis nil opps esse suis. Proiice tela puer, pharetram depone, facesque: Iam lacrymae domini sunt mea flamma mei.
72쪽
Postquam consummaeti sunt dies οὐIo , ut cir
cumcideretur puer. Lucae 2. ERgo parum est caelo stabulum subiisse relicto, Et nisi de paleis non habuisse torum Frigoraque, & ventos, & quidquid cogat egesta'. Quidquid hiems pucrum ferre, tuli lle Deum tErgo diuinis, tot post incommoda, membris Qui vix ullus inest, sanguis oportet eat Saxeus hunc illis cruciatu culter acerbo Extrahat o durum relligionis opus lCuius ad hoc animus, cuius iat dextera sortis Ferreus ah l quisquis vulneris auctor erit. Ferreus hoc viso, qui non sibi pectora laedi, Nec pueri poenas aestimet esse suas. Ante alios tu te spectaclo Virgo cruento Subtrahe: sanguis erit, quem dabit ille, tuus. Tu nati tremulos artus, liuentia labra, Nativo roseas absque colore genas, Tu se torquentem parvasque levamine nullo Iactantem videas, dc patiare, manus ξSubtrahe te: non sunt rigido tibi vincta metallo . viscera, nec ferri semina pectus habe . .. 'Quid loquor haec ipsa est , cultrum quae stringit,& esse Sanguineae legis dura ministra parat Vulnere quae infami diuinos sustinet artus, Nataque de membris membra notare suis. Alma parens, huc blanditiae rediere priores ZHuc amor, huc animi pignora mille mi
73쪽
Qiiid facis ahὶ spargas illum modo sanguine, cuius
Poena grauis, lacrymas cernere nuper erat Pande sinum potius, sitientique ubera praebe. Ecce puer blandas tendit ad illa manus. Subiicias cultro, cui cannas ante timebas O modo nec nati, nec memor ipsa tui lo mater iam non mater, sed inhospita rupes, . Sed de Caucaseo monte reuulsa silex ICrede mihi, nec dura silex, nec inhospita rupes, Non nati,non est immemor ipsa sui. Blandius infantem numquam tractauit, amoris Nec tam certa sui, quam modo , signa dedit.
Ante sinu fouit; tulit inter brachia; strinxit; Inuoluit pannis, composuitque toro, Lacte suo pauit; lacrymans lacrymantis ocellos . Tersit; blandita est, oscula multa dedit: Iam vulnus, sed dat cum vulnere nomen Iese. Nil, puero maius quod dare posmet,erat. Hoc prae blanditiis, & prae complexibus illum, Hoc prae materno lacte sinuque iuuat. Hoc est, quod caelo quaesitum venit ab alto :Hoc, pretio quouis quod sibi stare velit. Aligeri manibus tremulis legere cruoris Primitias, Patri quas pia Virgo litat. Et lacrymas inter gratum quoque munus obortas z. Hoc, supreme Deus, suscipe pignus, ait. Quod, nisi de nati tibi corpore gratius esset, Quam mallem e venis elicuisse meis lEt tamen his etiam venis, hoc corpore fluxit,
Et pars est sanguis sanguinis iste mei. Sancte Pater,sibi qui rectat si filius offert, Et pretium accepti nominis esse velit; SI
74쪽
Sisua vulneribus reddi magis apta ferendis Membra, caput spinis, terga latusque flagris ;Carnificumque meae dextras luccedere dextraeoptat, & illaesum nil remanere siti; Da .Patet his hominum manent solatia plagis: Fontibus his, quiuis viae iuuetur, eat: Nullaque fundendi, fusi pars nulla eruoris Non habeat frutium, te tribuente, stium. Mortales gaudete. Iubet rata Virginisesse Vota, Pater, nati quae videt esse 1hi.
Vocatum ea nomen eiuου I E s V s, Lucae a.
AVdistis r puerum mater sua dixit Iesimi. Q iisquis adest , flexo poplite tangat hu
Sternite vos alto venientes aethere mrmae;
Et quas damnatis Styx tenet atra locis: Ante omnes, quibus illud erit magis utile nomen, Corpora mortales stemste vestra solo. Cernitis r ipsi etiam, sacra qui praesepia cingunt, Nomen ad hoc proni bos asinusque iacent. Nomen ad hoc stabulo spiraula mitior aura :Non Aquilo puerum, non fera laesit hiems. Mutatos pannos, mutatas sensit aristas Molliaque in cunis stramina facta suis. Quid tum, si roseo perfundi membra cruore Debuit, & hesus parte carere sui De non inciso nec sudant balsama ligno, Myrrha nec integris stillat ab arboribus:
75쪽
Nec tribui nomen, nisi laeso, tale decebat. O quouis dignum vulnere nomen emit Nomen quod myrrham,quod vincat balsama,vincat De terra quidquid diuite mittit Arabs. Cinnama nomen olens, nardumque: suauius illo Melle, quod in ceris Attica ponit apis. Cur aliquis curis animum consumat amaris ;Pressaque tristitiae pectora mole gerat Pro gemitu & moestis, frustra quibus astra fatigat,iati estibus, hoc illi nomen in ore .s Onet.
Hoc simul auditur, fugiunt planctusque, dolorque;
Terrores abeunt, sollicitique metus.
Si qua trahit secum suspiria, pasceris illis ;Si gemitus, sunt quos elicuiste iuuat. Nec lacrymae currunt, nisi fortunatus amantum Queis chorus ardores lenit, aliique suos. Ite leues venti, terras hoc serie per omnes Nomen, quas lustrat sera recensque dies , 'Per, modo quod plaustris, ratibus modo curritur. aequor, Per, propior solis quas rota pingit, aquas. Auditum Hesperiis, auditum noc nomen Eois, Vrat & Eoos,vrat & Hesperios. Auditum pelapo ventos componat & undas, Et ratibus placidum per mare sternat iter. Inter saxa sonet, quibus ingens Caucasus horret, Fient Caucaseis mollia saxa iugis. Hoc Rhodope nivibus, queis semper tecta , sub altis Audiat, in rivos sentiet ire nives. Possit ad hoc catulis tygris mitelcere raptis: Possit qd hoc ovibus nolle nocere lupus.
76쪽
Inscriptum Libycis hoc deueneretur arenis, Et rabiem ponat toma lema suam. . Si sapis, hoc incide tuis, Amor aureri taedis rHoc pharetram, hoc arcus, hoc tua tela nota. Nulla faces istie non urent pectora, quamuis Vincta gelu, quamuis frigidiora meo. Durabund ignes quos hinc iuccenderis, , quam Foueris hoc oleo flamma perennis erit. Nec, quam quae nomen pro cuspide praeferat istud. Certior in pharetra est ulla fagitta tua. Idque utin in cupias his explorare medullis ;Et telum cordi figere tale meo lFige puer, quaeso, nec sit medicabile vulnus tFelix l si mihi tu funeris auctor eris. Atque ubi supremus iam labris halitus ibit, Hoc, facito, veniat nomen in ora mihi. Hic mihi destituat mortales spiritus astus, Et longum fidens ingrediatur iter. Haec illi superas reserabit tessera sedes: Hac iti beat tutus iudicis ora sui.
Ecce Magi ab Oriente venerunt. Matthaei a. QVae procul aduentat peregrino turba paratu Quod graditur campis agmen, Ephrata,
Ethiopum agnosco vultus, illaque profectas De terra turmis, sol vehit unde diem, Non tamen infestis urbes populentur ut armis; Non vi castra locent hoc inimica solo.
77쪽
Virginei partus & nati nuntia Regis
Stella fuit longae causaque, duxque Via . Vt iuuat hac causa subiisse pericula, Reges , Ignotas terras hac petiisse duce lVt Solymam replesse metu, turbasse tyrannum; Si fureret, nullas pertimuisse minas lEt nunc auspicio meliore subibitis urbem Claudentem muris gaudia vestra suis: Isacidum qua Rex, astrique videbitur auctor.
O quanto stellis pulchrior ipse suis lCernitis, ut steterit qui caelo praeuius ibat Ignis, Sc hic dominum nuntiet esse suum Cui superimmineat rupi quae limina signet Limina regali non adeunda pede. Haec, si nescitis, regis quem quaeritis aula, Haec illi est, caelum cui fuit ante, domus. Hic gemit,hic plorat,tremit hic male tectus ,& alget: H ic illi pauper cum sene mater adest. BOS comes, & vector genitricis asellus eodem Pabula praesepi, quo iacet ille, petunt. His sociis, hoc, Heroes, habituque, locoque,
Vos expectat inops donaque vestra puer. Quis credat ' nihil hic nutant: animalia, pannOS, Algores audent credere digna Deo. Succedunt stabulo: sternunt regalia proni Corpora, quadrupedes quo iacuero, solo. Appendunt sacris diademata regia cunis :Ad pueri videas sceptra iacere pedes. Iamque nitere auro pudor est, regesque videri:
Pannosa mallent corpora veste tegi.
Inde locum lustrant, oculosque per omnia ducum: Quod non mirentur, nil casa pauper habet. Iam
78쪽
Iam p sepe stupent, Denique rigentis aceruum, Signaque quae pecudum sunt pcdς facta vid ni ;Lumina iam adstantis vultumque habitumque pM
Iam puer haerentes attonitosque tenet: Et tacite : Quam non, aiunt, nos stella fefellit lQuam fortunatum carpere iustit iter lDuxerit ad parui tegmen nos Vile tuguri, Aptaque, quae pecudeSς non Deus, antra colat: Se tamen hic prodit, quodque est, cognoscitur esse Vel pannos inter pauperiemque puer. Hic puer, hic ille est, cui iol, cui seruit uterque Axis; cui terrae, cui famulantur aquae; Ipsis qui dicit, licet infans, iura tyranniS, Et tenero regum sub pede colla tenet. Hic puer aeterni natus genitoris amorque ;Nec minus, o Virgo, sanguis, amorque tuuS. Quid tum, si cunas pictum velamen acantho Non obit λ ornatus pulchrior ipse sibi est. Vt blanda est facies t ut lumina dulciter ardent , AEtherias animis subiiciuntque faces l. m matri similis i quam non mortalis utrique Eorma . tamen plus hic, qucd venereriῆ, habet. Et nunc ecce suos ad nos conuertit Ocellos. O merces longae digna labore viael Sic secum, de fundunt lacrymas. Hae prima fuerunt IExpediunt gaZas altera dona suas. Dant regale aurum,& lacrymatam coince myrrh m, Adiiciunt lacris thura cremanda fociS,
Et stuper haec animum: nihil est pretiosius illo ;Nil regum, quod det, dextera m os habet. D s Laetatur
79쪽
Laetatur puer, & meritos agnoscit honores, Et pretium donis, quae capit, ipse facit. Aurum inopi assignat matri, patrique remittit tThura, sibi myrrham prensit utraque manu; Absconditque sinu, gustandunque admouet ori et Agnoscit mortis praeuia signa suae. Tum dare complexum, regumque haerere lacertis Sustinet, & caro matris abesse sinu. Qtii sensus animi, quae flammae, quae noua surgunt Gaudia, dum iungunt os puerile suo Et lubet in patriam , Reges, & Eoa reuerti Litora Sic caelo somnia missa iubent. Ite boni, qua vos Superum mandata reducunt, Et qua praecones vult puer esse illos. Mortalemque Deum , visumque in came referte:
Este aliis, vobis stella quod ante fuit. Felix, hoc stabulo totum qui transigat aeuum, Figat & aeternos hac sibi rupe lares l
Venit in stiritu in templum Simeon , se
eum inducerent puerum Iesum parentes eius, erc. o Vse accepit eum in ulnas suas.
FErte faccs templo: rutilent altaria flammis: Insolito niteat clarior igne dies. Ecce sacris sese Virgo penetralibus infert, Cui venit & pietas, & decor ipse comes. Forma illi, qualem nec praesert candida Phoebe, Nec matutinis lucifer ortus equis.
80쪽
Tam formosa, tamen magis hoc, quod ad ubera. gestat , Pignore, quam specie conspicienda sua. est. O adyta l o magni felicia culmina templi lo fortunatum, quod premit illa, solum lTempus ad hoc, quamuis vobis Sc cedrus & aurum Materies fuerit, vile fuistis opus. Iam pretium I venit , primamque nouillima vincit Gloria: iam nullus dignior orbe locus. Plaude Sion: tibi quem promitti scpitis audis,
En tandem vindex aethere millus adest Inferturque luam Superum dominator in aedem, Iam puer, Sc tenerae iam leue matris DuuS. Quo modo deuoti flammis cultroque iuuenci Quo cruor, & faciis exta cremanda focis Mitte greges ovium , nec sentiat hostia ferrum , Quae veniente die, quaeque cadente cadit.
Sistitur ad facras agnus diuinior aras, Hostia su premo dignaque parque Deo. Iofelix, quod non illum cognoscere cureS , Nec, qtue sit mater, quis puer ille, roges lRumpe moras Simeon, & qua sit Origine natus , Quid veniat, quo sit dignus honore, doce Accurrit: vires animus facit; altaque templi Limina iam senio nil remorante subit. Hic ubi virgineis portari Numen in ulnis Attonitusque animi, deueneransque videt: Ergo tuo tan in deicendens, inquit, Olympo
Venisti populi spesque salusque tui
Quique prius cano nos exaudire solebas, At tua nunc vltro templa domumque venis λ. Quina Magna erit gloria domus istius nouissimae, plus quam pri