Guilielmi Becani e Societate Iesu Idyllia et elegiae

발행: 1655년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

92쪽

IUSTINIANO

TRI EST,

EQUITI,

dante te composita sunt, amant modo sub tuo nomine poemata prodire.

Eaccipe iussit

c4rmina coepta tuis.

Renovabunt tibi memoriam illius temporis , quo Ferdinandus Hispaniarum Infans Gandauum triumphabundus ad

uenit. Quis ille dies fuit λ qui apparatus Z qui splendor operum quae laetitiae

93쪽

& gratulationis signa λ suasor & auctortu fuisti. Tibi potissimian debet, quam

tum Gandauensis ciuitas laudem meruit. Summum Magistratum gerebas nec poteras quo in Regem animo estes, in eius fratre non ostendere. Gubernatores patriae excepisti saepieis; Ferdinandum tanto magnificentius, quanto dignitate ceteris antecelluit. Quae eo fac rent, praeterquam quod magnanimitas tua tibi suggereret, didiceras iam olim, cum varias Regum aulas regionesque iuuenis lustrasti. Alio Regis tui Legatos comitatus es: Romam anno saeculari M. DC. religio te traxit. Reliquam inde aetatem sic egisti , ut non tam tum, quam patriae & Reipublicae fueris. Anno M. DC. XIII. fossae Gandauo Irugas ducendae praefectus es. adeo iam tum perspecta fuit prudentia tua. Spectato

res operis Albertum & Isabellam Bel gij Principes habuisti ; Marchionem Spinolam , Comitem Bu quo um,

94쪽

D. Ludovicum Velasquium in arce tua Louendeghemia etiam hosipites, omnes selertiae tuae laudatores. De aliis muniis quid dicam quoties, quamque praeclare Gandauensi Magistratui praefueris, non ciues modo testes sunt, sed& opera molesque qua ad ornamentum ciuitatis, qua ad munimentum excita- ta . Honorem illum:tuum inReipublicae commoda vertisti. Belli subsidia cum liberaliter semper curares, sic fuisti in Regem obsequiosus, Ut populo onerosus non fieres: sic religiosas familias ege- . nosque ciues subleuasti , ut alios non grauaris. Non tu Reipublicae incubuisti, sed illa tibi. De statu Flandriae , de periculis,de subueniendi modo Duces exercitus , Moderatoresque Belgil tam opportune sapienterque monuisti, ut eo nomine & illi multum tibi detulerint,& patria etiamnum obstricta sit. Viues illis meritis, neque mori te virtutes tuae sinent. Sed & immortalitate ista morta-

95쪽

74 DEDICATIO.

lis quodammodo frueris. Quibus annis alij decrepiti sunt, robustus es & valens. Octogenarius defectum aetatis non sentis e corpori vegeto & erecto ad plura

rotidie passuum millia pedibus con

cienda vires supersunt: animus sic comparatus est, ut iam vel maxime eluceat in te Tullianum istud: Mens, ratio, consilium in senibus viget. Vtinam ia

quod menti illi probetur, aliquid ego

adserami non tamen adeo versus meos,

96쪽

APUD GANDAVENSES NATI

GENETHLIACO N.

Cum eam Ferdinanias m*aniarum Infansiriumphali pompa ingressus , proaui sui memoriam renouaret.

- . . .

ANDA Dite : da thura focis r da

iras munera templis,

Qualia nec victis hostibus ante Iam bello partos superas in pace

triumphos', ' . .

Teque aliquid, quamuis maxima, maius habes. Quem maria & terrae, quem mox sibi regia cani Vindicet, ille tua naicitur Urbe puer. AEra sonent: late festiuo splendeat aether Igne: fremant plausu laetitiaque viae. Ducantur ludo noctes, agitetque iuuentus Laeta choros: quemquam sit doluisse nefas. Vicini colles, vicinae assurgite siluae: Scaldi, iube fluctus purius ire tuos. At tu vitales almi sub luminis oras Edite , spes hominum, Carole, cura Dei, Accipe qui rerum succesius & ordo tuarum: Pr.escribant vitae quem tibI fata modum.

o Quas

97쪽

Quas nec nouerunt alii, moderabere terras et Surget in imperio noxque diesque tuo. Augebis virtute tua, quod auita parauit. Auspiciis crescent regna paterna tuiS. Et proauis tu multa licet, tibi plura nepotes Debebunt, per te quicaput orbis erunt. Ecce tibi iam nunc extremae munera gentes,

Obsequique sui pignora certa ferunt:

Et dominas flexo veneratae poplite cunas Aspectu certant se satiare tuo. Fallor an excelso Iouis armiger ales Olympo Haesurum augustis fert diadema comis λ' Suscipe dona Dei, populisque assuesce regendis a Vel teneras poterunt sceptra decere manuS. Sceptra quide tibi mox;sederunt simul arma gerenda. Gallia tranquillos non sinet ire dies. Bella, puer, video, crudelia surgere bella, Et coniuratos in tua fata duces. A t tu ne terrere minis. Dant bella triumphis Materiam. Gaudet sanguine nomen emi. Rex animis armisque ferox in praelia surget, Et tibi, Pelidae quod filii Hector, erit. Ecce per aerios rapit arduus agmina montes, Nec timet Alpinas primus inire nives. Iani tenet Italiam, turmasque lacessit Iberas. Quid facis i inuictas gens habet illa manus. Stant acies: dant ligna tubae: concurritur. Eheu lTicini quantum sanguinis unda veheti Miscentur caedes: perimuntque, caduntque vicissim: Sed tamen indomitus sortius instat Iber. Inter utrumque diu volitat victoriar tandem

Austriacas Aquilas notaque signa petit.

98쪽

Maxima quaesita est : maior modo gloria restat. Post hostes, animum, Carole, Vince tuum.

Et bellum, & belli victoria finiat iram. Vindicta est regi pulchra, fuisse pium. Prospera Mars spondet: sed ad arma venire coactum, Amplecti pacis foedera sponte decet. Pax placet. Exhausti bellis gaudete coloni;

Atque oleae laetas cingite fronde comas. Innocuo gladium miles commutet aratro: Occupet in tenebris tela cruenta situs.

Quid loquor impietas ira comitata doloque Insidias alias & noua bella parat. 'Carole, quid speras in tempora longa quietem Hostis adest: turmas ad rua signa voca. Ecce rebellatrix Germania cornua tollit, Et domini semit in caput arma siti. Sed non & sumpsisse volet. dabit improba poenas. Nemo in te poterit perfidus esse diu. Parce tamen, posito si quando furore, scelusquo Fassa, tuos lupplex concidat ante pedes. Vincere multorum; proprium non perdere victos Sit tibi: proximior gloria nulla Deo est. Fulminat ille quidem: sed paucos fulmina laedunt tContenta est solo Numinis ira metu. Sed tamen interdum nocet & clementia. Multis Ferri acies, multis attulit ignis opem. Tu quoque ne nulli sis implacabilis: hostem Crede tuum, quisquis Relligionis erit. Relligio passis ad te miseranda capillis Confugit. heu quantis fluctuat illa malis lEt tamen, Odrysio quae seruit terra tyranno,

99쪽

Et veteres clades, & nostri probra recenset Nominis, eu magnum ridet inulta Deum. Vade age, damnatis infer pia gentibus arma Bistonios ultra Sarmaticosque sinus. Hic odia, aeternatque gere implacabilis iras et Hac causa pulchrum crede piumque mori. Sospite te, Scythicas paueat Germania Lunas Austriaco rutilent Turcica signa solo 3 sospite te, infames populentur littora classes Itala Z lint populis aequora clausa tuis λAuertant Superi. Vertes hoc Omen in hostes, Captaque cum dominis barbara rostra trahes. Per medias acies, Libycas penetrabis in urbes ;Accedet titulis Africa terra tuis. Fallor 3 an Ismariis video stare agmina campis, Byzantique arces, moeniaque alta quati ΘAle miserum i cur hoc aliquis nostro inuidet aevo NSuccessibique tuos propria damna putat λQuisquis is est, precor ut ne sit sine vindice, quaeque Hostibus inferri non sinit, ipse ferat. Nec tamen impediet quin ultra solis & anni Notum iter extremo des noua iura mari :Herculeasque ultra metas, Bacchique labores Austriacum nomen imperiumque feras et Dum laudis famaeque satur, moderamina rerum Sceptraque deponas, sussiciasque tibi. Tum te sublimem titulos super atque trophaea Ad caelum niueis Gloria tollete quis.

In tua certantes ibunt praeconia vateS.

Hei mihi, nil magnum quod mea Musa sonet sNon maiora tamen laudum monumenta tuarum,

Quam benefacta tuae posteritatis erunt.

100쪽

ELESIARUM LIB. II. 79

Ergo,ubi de summo terras spectabis Olympo , Quaeque animis fuerant regna minora tuis, Aspicies illic dignos te patre Philippos , Quorum vita salus duplicis orbis erit. Aspicies Carolos, aeternaque Ferdinandos Nomina, in Austriacum nomina nata decus. Quorum aliquis proauiim Belgis ut reddat, & aeuum Olim restituat per tua facta tuum, Annue cum reliquis de caelo, Carole, Diuis. Post tua sic etiam fata superstes eris.

ELEGIA II.

AD . BELGICAM.

De Serenissimi Ferdinandi Gubernatoris illi destinati ex Histania in Italiam nauiga

tione . . :

ΙRe parat dubias Femandus classe per undas;

Vota fer ad magnum Belgica rite Deum. Te propter, regnata suis maioribus arua, Te propter, fratrem deserit ille suum rCumque aliter nequeas , quam qua sinit aequor , adiri, AEquoris incertas sustinet ire vias. Scilicet h1c aliquid ventis debere necesse est: Virtutis totum, quod superabit, erit. Sed malE me miseri l) ventis, male fiditur undis. Oceano constans non solet esse fides. His tamen ille suam credet nostramque salutem, Spesque per incertas tanta feretur aquas Et

SEARCH

MENU NAVIGATION