장음표시 사용
61쪽
Nec qualem cado credunt regnare, timentque Mortales. talis sub tua tecta venit.
Inde Cier tonitru , terretque fragoribus orbem et Hater vagitus ilic sine Voc iacet.
Inde ferit fontes, & noxia fulminae vibrat: In te fasciolis brachia vincta tenet. Aspirat tenerum, quidquid tu cernis, amorem e Maiestas illic, quo timeatur, habet. Si beat buperos, si iugi gaudia cursu, Si fontes illic nectaris ire iubet Tu, fontes alios, rorantia lumina spectas, Primaque diuinis spargeris a lacrymis. Tu planctus caelum quibus ipsum commouet,audis, ut sua, psaeque suis ut mala nostra gemat. Si qualis fuerit temper, quantusque, det illic Cernere, cernentes assimiletque sibi: Τu similem nobis, nisi quod lit egentior, ipsuin sTu, nostri quid sit factus amore, vides. Fortunata domus, quam piae te regia sordent Atriat paupertas quam pretiosa tua est lPrae foribus tibi nunc intendat aranea casses; Pendeat ad crates sordida tela tuas; Sit nunc, quam stipulae, tibi nil opulentius, & quam Sparsa pauimento quae iacet herba tuo :Tempus erit, gentes ad te cum munera mittant,
Quas sol exoriens oeciduusque videt ;Ipsa caput mundi cum te colat inclyta Roma,
Et tua praeponat montibus antra suis.
Nec fore Iestides hoc non piaenouit, Ephratae Hac dum saepe sitas ad iuga drexit oves. Viderat hos humili iuspensos fornice tophos, Et Domini cunis laxa datura locum.
62쪽
ELEGI ARVM L I B. I. Aso quoties illis pia supplex oscula fixit,
Et sacram flexo poplite pressit humum; Quaeque suis Numen lacrymis loca spargeret olim , , Ipse per haec siccis noluit ire genis
O quoties, hoc ne frigus captarCt in antro, Arcuit exustum solis ab igne gregem l Ergo erit, aiebat, desertis Numen ut asstis, Rupe sub hac inopis matris alatur ope ξArbiter ut rerum nostro de nomine dici, Dauidisque olim gaudeat esse nepos Fortunata specus, puerum quae prima videbis Qu*rcntem matris colla sinumque suae. Nunc ego te, visent olim populique ducesque, Figenturque tuo regia labra solo. At tu rumpe moras sanguis meus, aspera quamuis Hic tibi sint primus saxa futura toruS. Rumpe moras: nec te terris ostendere differ, Saepe petite mihi, saepe petende puer. Ipsi laetitia voces ad sidera mittent Intonsi montes: gestiet omnis ager :Fundet humus flores: stillabunt nectare colles, Et durae quercus roscida mella dabunt. Audiam, & haec manes inter me fama beabit, Et soluam heius vota vel inde tibi. ' Dixerat. Audiuit cano tunc Numen ab alto, Exceptum laribus nunc, domus alma, suiS.
63쪽
Peperit Filium suum pνimogenitum, se recli
nauit eum in prasepio: quia non erat eis locus in diuersorio. Lucae 2.
Iipo parens iacta est: Deus est e Virgine natus:
Syctatum e caelo turba beata veni. Nec te poeniteat formosas linquere sedes ;Nunc aliquid noster pulchrius orbis habet. Qii vobis dominus, nostra sub lege teneri, Et nostri voluit sanguinis esse puer. Spargite purpureos circum cunabula flores , Cinnamaque, & tenero balsama mixta croco , Et quidquid vestris fouet aura beatior hortis, Non defecturas ver ubi fundit opes. Ver ibi perpetuum: nostro nunc exulat orbe; Inque losum nimbis horrida venit hiems. Fronde carent frutices: periit sua gratia campis: Quo steterant flores, nix iacet alta loeo. Atque ρtinam solae regiones, sola rigerent Fluminal non animos frigus haberet idem lΣxciperent homines diuinum pignus, & hospes Certaret domini quilibet esse suilSpernitur, heu l tectique venit communis egenus, . Inque suo nascens non habet orbe locum. Ah genus ingratumi tibi celsa palatia surgunt,d ectaque diuitiis conspicienda suis :Compositum lecto mollis te somnus eburno Excipit, & picta stragula veste tegunt:
64쪽
Ad miserum rector Superum compellitur antrum Nec quo fessa toro membra reponat habet.
Excipit infantem durus lapis; inque resecta De fluuiis vitia, straminibusque iacet; Afflatuque bovis, sociique fouetui aselli:
Hac rerum dominus frigora pellit ope. Nate Deo, te longa nouem fastidia menses Materno cuti uim sustinuisse sinu;Tc nostros sumpsisse artus, infirmaque membra; Te patrio terras praeposuisse polo; Vt tandem in dura quaeras tibi rupe cubile, Et pecudes optes inter habere locum λAstra ubi nuirc ubi stellatae, tua regia, sedes, Et tot in obsequium millia prompta tuumὲ
Nempe amor agresti caesum mutare mapali Suadet, & in parua te iubet esse casa.
Illius imperium plus te, quam Caesaris, Urget: Fert Caesar leges gentibus, ille Deo. Cum posses quouis, hoc iussit tempore lucem
Aspicercs, quo non tristius annus habet. . Nazareos intra muros sua parua parenti,
Qua recipi posses, rei que domusque fuit: Non tibi permissa est contingere; paruaque quamuis,
Ampla nimis visa est v libus elle tuis. Hanc rupem ferus alii haec maluit antra subires. Antra quietum vix satis apta gregi. Illis parua tibi pater incunabula nuper Fabrili simplex arte pararat opus et Et, Manibus quandoque meis haec ipse movebo, Communis labor hic, dixerat, uxor erit. Hic illi, cuius vigili stant omnia cura, Nitemur somnos conciliare leues.
65쪽
Hic oculos figam faciem securus in illam, Aligeri quam non absque pavore Vident. Porriget hic ridens dextram mihi, quamque tenebo, Mirabor dominam fulminis esse manum. Et modo blanditias, modo verba precantia dicam, Atque illi, quicum lusero, vota feram. Tu tua coniunges, Virgo, magnumque stupebis Auxilio Numen lactiS egere tui. Haec, puer alme, pater sibi promittebat, eratque Talis de cunis curaque spesque tuis.
Alii praesepe tibi pro cunis contigit istis rHuc spes, huc rediit pati ius ille labor. Cur hoc sis passiis, causam quis querit Z amasti Haec summa est: hinc lex tam tibi dura venit. Eheul iura tibi iam nunc si talia ponit, Subiectumque tuum sic sibi numen habet ;Si primo crudelis amor te cogit in ortu,
Quae numquam fuerant perpetienda, pati ;Quid faciet, magnis nec enim mitescere discit) . Cum te suppliciis viderit esse parem ΘCare puer, quid post exordia talia speres
Quis curius vitae sic ineuntis erit . Ah l tibi ne siti ant aliquando taedia coepti, Nec, tanti, dicas, cur mihi terra fuit Ne nimium caros tibi nos, nimis est e querare
Vt sumus) indignos pro quibus ista feras.
Causa sumus, fateor, tantorum sola malorum
Esse sinas miseros, non eris ipse miser. Vilis es & nihili, quia nos extollere cordi est i Res maiestatem deprimit illa tuam. Sed tamen hoc ipso Deus agnosceris in antro: Hic cultum, quem non templa dedere, feres.
66쪽
Agnitus est terris iam nunc tuus ortus Eois: A stra procul cunis sunt famulata tuis. Inde ferent qui sis testantia munera reges, Et sua submittent hac tibi sceptra specu. Praeveniet gregibus pastorum turba relictis, Pars melior populi primitiaeque tui; Teque vel in pannis venerabitur, & tua suppkx Numina, qua caperis, simplicitate colat. His tua principiis sensim se gloria tollet, Et veniet magno fenore dignus honor.
Inuenietis infantem panno inuolutum, sepositum in praesepio. Lucae 2. DIuitias alius fuscis sibi quaerat ab Indis,
Et sua centenis iugera bobus aret: Vos inopes panni, vos fartae stramine cunae Maiores quanto suppeditatis opes . 'Inuideo vobis, pueri quae stringitis artus, Fasciolae. Cur non hac ego torte fruor Quem gremio praesepe tuo complesteris, vinis
O quanto melius pendeat ille meis lVile quidem lignum es : sed, cum tibi pignora
Tradidit haec, quis det, tu quod es, esse mihi Quid loquor Z alii egon esse quod es Non' artu- bus illis Duritiem cupiam supposuisse tuam
Ritu ego brutorum natum excepiste Tonantis, Sacraque, quae laedis, laedere membra velim
67쪽
Hoc voveant hostes. quamquam quos sentiat hostes Paruulus hic λ a me sit procul iste rigor. Atque utinam intranti nostrum licuisset in orbem
Instruere arbitrio tecta torumque meo lAlia cedro starent, Pariisque palatia saxis, Qualia regalis non videt ulla Sion. . Quas premeret cunas, opus Indi dentis, obiret Purpura, gemmarum pingerer omne genuS. Eminus adstaret vigilum custodia; quales Ambivit thalamum, nate Dauide,tuum. Quod si me seruos inter censere minores,
Postremumque suae vellet habere domus, Essem, confiteor, quouis pne rege silperbus, Et caperem fastum ron satis ipse meum. Serviiij merces 5 quam mihi magna daretur, Si possent illo lumina nostra fruit . . Quam vigilem , quam me nonnumquam Visus haberet Intentum obsequiis nocte dieque suis lDormiretὶ ne quid posset turbare soporem Curarem: foret haec & mihi cura quies. Nil vigil aspiceret, quod non vidisse iuuaret: Auribus: acciperet non nisi laeta suis. Quid siccae frondes, quid sint, nesciret, aristae ;Quid gelidi lapides, & sine veste solum.
Tota domus nardi, succoque maderet amomi:
Qui stabulis amat, quam trocul esset odori Quam procul ut serdes, quam sit procul inde r
Ut videat matri proxima bruta suae lFrigus ut hibernae cum ventis sentiat aurae,
68쪽
ELEGIARUM LI B. I. 47Vt eunctis egeat, cuias sunt omnia donum ;Vr, per quem iam degimus, ipse gemat lAuditis teneris totum vagitibus antrum 'Personat: & geminis vox quoque prima Deo est. Virgo parens flenti turgentes liccat ocellos; Et lacrymis, eheu l spargitur ipsa suis. Parce puer, quibus hanc crucies, dare signa doloris: Aptior adueniet planctibus hora tuis. Τempus in hoc illos differ, dum, quod modo pum gunt Stramina, diuellent flagra cruenta latus. Dum crux praesepi succeden sanguis, & ipsae Pro pannis plagae dum tua membra tegent. Incipe nunc dulci matrem crinoscere risia r Incipe virgineo velle sedere 1inti. Molliter illa suis compressum stringat in ulnis, Et ducat blandas cara per ora manus. Et modo blanditias leni tibi murmure dicat: Et modo det roseis Oseula multa genis. Oscula quae stabuli brumaeq; incommoda pensent , Oscula quae caelo te petiisse iuuet. I
Pasores erant in regione eadem vigilantes,
o cusodientes vigiliin noctis super gre
gem suum. Lucae 2. ΡAstores ovium, caelo gratissima pubes,
Assirium campis, innocuumque genus, Ut gregis haec vobis custodist numine fausto
obtigit i ut pretium grande laboris erit lCernitis
69쪽
Cernitis Aligerum laetos per inan volatus
AEthereo quantus splendeat axe nitor λCernitis, in terras ut cani regia migra , Et nostro dominum qiramyt in orbe suunt Illum iam vobis natum Dauidis in urbe, Iesiacis virgo regibus orta fouet. Ite, sacros partus, deuailiaque pignora caelo, . Cumque sua pucrum visite Mairc Dciana. En vocat aethereum sestis concentibus agmen . Quaque vocat, radiis lux noua signat iter.
Nec quemquam, quod sit vilis, quod rustica, tarde: Sors sua: nec pudeat, turba quod estis inops. Non auro, non ille iacet spectabilis ostro:
Non lictor clanias excubat ante fores. Adstabunt cunis cunae praesepia, panni Velamen, lectus canna palustris erunt)Adstabunt cunis, puerumque animalia 'cingent:
Custodes habet hos corporis ille sui.
Cetera conueniunt: absint genitricis amores
Sedulitasque, nihil, quo recrcClur, erit. Parii, licet fuerint, tamen esse videbitis ili, Praecipuas, quae vos dona feretis, opes.
Lac tepidum, passas Engaddi collibus uuas, Defruta,& in ceris condita mella suis, Quaeque parens teneris substernat vellera membris, Hei mihi l l serunt stramina molle latus Excipiet gaudens, &, quo fugat aethere nubes, Vos illo aspiciet leniter ore puer. Vestraque brachiolis cona plectens munera paruis, Qua poterit, matri porriget illa suae. Heu pietast vix sacra pedem sub tecta tulere,
70쪽
Seque salutantes vultu ridente salutat, inodque Deum prodat, spargit ab ore iubar. Deproperant illi tenui inunusculi cultu, Procumbuntque solo, concipiuntque preces. Atque aliquis, quidni facilis pastoribus adsis Care puer sies tu quoque pastor, ait: Te nec oves lassas humeris gellare pigebit,
Nec medicas aegris applicuisse manus. Non erit armentis leo te custode timendus, Tutaque se mediis inferet agna lupis. Vbeia lacte domum referent distenta capellae: In pratis aries vellera tincta geret. Pabula sufficient steriles iucunda myricae, Crescet arenoso fertilis herba solo. Eia age care puer: tecum noua nascitur aetas , Primus ab integro temporis ordo redit. Ferrea deficiet, toto gens aurea mundo Surget: iustitiam quaelibet ora colet. Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita nullius causa timoris erunt: . Tu noua Progenies caelo dctaitteris alto,' Occlusamque diu pandis ad astra viam. Eia age care puer, magnum patris incrementum , Cara Dei soboles, noster & orbis amor. Aspice, venturo latentur ut omnia saeclo , Ut pax nascenti rideat alma tibi.
Horrida iam positis mitescent iscula bellis:
Iunget amor populos: otia mundus aget. Nec rastros patietur humus, nec vinea falcem: Sponte sua campos mollis arista teget. Aurea mala ferent quercus, rubus asper amomum , Alnus narcissos, & saliunca rosas.