Anatomia hepatis cui praemittuntur quidam ad rem anatomicam universae spectantia

발행: 1654년

분량: 522페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

Priusquam autem Progredior, observandum censeo, dictas hasce differentias Galeno etiam ali quatenus innotuisse. Hic enim aliquando partes simiIares vocat

ομογενῆ μορια,similes & congeneres;aliquando elementa. Priore nuncupatione notion, Iem, posteriore autem Physicam earum naturam exprimen3.

hist. m. I. Aristoteles, partis similaris definitionem quoad c. - sensium ejus logicum, sive notionalem accur

tam exhibuit ue ubi ait, eam esse, aptam dividi in pamz ficulaι sibi similestabi termini relationis sunt,pars,

M particulae ejusdem: adeo ut nihil referat, utrum pars haec rebus aliis sit similis, an dissimilis ; modo ea cum suis particulis eiusdem naturae fuerit. Ita caro, licet ossibus sit dissimilis, non propterea tamen dissimilaris dicenda est: neque enim cum alienis corporibus instituenda est comparatio, sed cum sui ipsius minoribus particulis,quae sunt ejase ldem naturae cum toto. Quippe singulae, etiam minimae, carnis particulae non miniis quam ipsa tota) sunt caro. Observare interea libet, partem similarem plane

eandem esse cum toto homogeneo Logicorum. Quam vis enim pars similaris, habita totius corporis ra tione, revera pars sit; ratione tamen particula

rum, in quas ipsa dividi potest, est totum quid Quippe omne divisibile, qua tale, totius naturam obtinet. Et quemadmodum pars similaris est, to tum homogeneum, ita etiam pars dissimilaris est totum heterogeneuin. Nam ut illa definitur, apta divi di in partes similes; sic haec quoque dicitur apt/item di ι- secari in partes dissimiles. Disserunt nempe s 'm Iummodo ratione similitudinis, & dissimilitu dinis,

62쪽

Cap. 3- Anatomica.dinis; caeteri autem termini relationis sunt iidem. Quare agendum nunc est, de ipsa similitudine, aut dissimilitudine, unde Partes similares aut di similares appellantur: nimirum, quae similitudo requiratur, ut Partes similares; quaeve dissimilitudo, ut eaedem dissimilares nuncupentur. Similitudo haec non est alia, quam identitas Jeci- Similitis sica; scilicet ut res sint ejusdem essentiae ia naturae. in partibu Licet enim veteri axiomate dicatur, tam simile in fimitoribus idem, id tamen de numerica solum identitate, non autem de specifica intelligendum est. Siquidem omnia corpora similaria partes sortita sunt natura ac genere tibimet ipsis consimilia: quaelibet enim pars aquae est aqua ; fingulaeque carnis Partes,simi

caro; Idque tum nomine, tum re ipsa: idemque etiam de reliquis quoque corporibus similaribus dictum puta. E contrario vero, dissimilitudo illa, quae Partes μὲsiis,essicit dissimilares, est partium simul conjuncta- in Issimirum Jecisica diversitas. Ubicunque enim totum, lariis ejusque Partes, diversae naturae fuerint, necesse est corpus sit dissimiIare: atque ita caro, tendo, fibrae, membranae, nervi,venae, atque arteriae, musculum constituunt, corpus nempe dissimilare. Atque haec paucula de notionibus similaris iadi imitaris,dictra sunto et superest,de notionibus organici & inorganici, Verbo agam. Res aliqua organica, sive instrumentalis dicis tur, clim apta atque idonea reddita est, quae age ii ad opus faciendum inserviat : Et e diveris, inorganica est, instrumentique nomine indigna, quaecunque agenti eum usum non suppeditat. Quippe organi, sive instrumenti ratio est, non

63쪽

ut ipsum per se aliquid moliatur, sed ut agenti alii

operam suam accommodet.

CAP. VI.

De distinc is partium similarium, se disti

milarium, organuarum,atque inorganicarum origine. reste, tum Istinctio partium in similares & di s smilare,

similarer, secundum Argenterium9 sundatur in earum tum dio' materia; in organicas autem & inorganicas, dedumtur eitur ab earundum forma Laurentio quidem haec di- in mania. stinctio non Placuit,quod reVera eandem neutiquam intellexerit. Est enim assertio verissima, uti videre est, tam in artificialibus, quam naturalibus mate- lriis ac formis. Ex. gr. Ctim artifex materiam aliquam simplicem eligit, in quam agat; ut puta faber, ferruim materia operis ejus per se est corpus similare, nec formae cujuspiam accessione opus habet, ut tale evadat: sin autem faber ferrum hoc in formam aliquam peculiarem nempe clavis redegerit; idem subito formae hujus adventu fit organum. Est tamen etiamnum organum hoc, sive clavis, ratione materiae suae, corpus similare ;non minus certe quam antea: superest enim eadem

materia, ferrum scilicet, quod ut omnibus no tum est plane similare. Idem igitur corpus Potest eodem tempore di similare esse, ia organicum Quippe eadem clavis, ut diximus 9 ratione materiae, est similaris 3 formae autem suae respectu, est organum. Quod partes itaque sint similares, id materiae debent, quod autem organicae, id

formae

64쪽

Cap. 6. Anatomica. a

formae acceptum reserunt. Laesa enim aut destructa elavis forma, organum quoque illico laeditur, aut destruitur; manet tamen interea materia simit ris. Unde constat, partes dici similares, soliue materiae ratione; organicas vero, quoad formam eidem superadditam. Res quidem haec videtur satis manifesta: ne laiamen scrupulus aliquis stipersit, adnectam exemplum simile in operibus naturae. Os nempe est pars similaris, ratione materiae suae ; qciaelibet enim pars ossis, est os: sin autem respiciamus formam a Natura ei donatam, qua proportionem istam atque aptitudinem adipiscitur, ut cum aliis cissibus debite articuletur, adeoque variis actionibus atque usibus inservire possit ; hac Profecto ratione, organum est ; ejusque formam si destruxeris, simul

organum esse desinet: manente tamen interea materia similari, quae antea formae illi substrata erat. Superest, agamus de partibus dissimilaritas. Quandocunque opifex varia subjecta tractat 3 materia, In quam artem suam exercet, est dissimilaris ; etiam priusquam forma ei introducta su- erit ; ideoque το dissimilare, non minus hujusmodi

materiae congruit, quatri το similare modo materiae simplici convenerat. Exemplo res fiet illustrior et Automatopaeas horologium e chalybe, sere, argent Ac. extruit; materia hujus est dissicillis; neq; enim chalybs, aes est;neq; aes, argentum. Artifex haec in organum concinnat, nempe hos οἱ ium; Idque accedente ei forma debita ac peculiari: manente tamen interim materia disinitIari, qualis opifici ab initio contigerat. Similiter, inter res naturales, manus e diversis materiis componitur, nimirum carne, ossibus, C tendi-

65쪽

tendinibus &c. quae materiam ejus, eamque dissimilarem, constituunt: fit autem organum, a forma. Tolle hanc, manumque frustatim concide; & organum simul abstuleris, superstite quae prius aderat) materia dissimilari. Clare itaque liquet, varias materias hic non minus proprie di milares dici, quam antea simplex materia sinitaris cognomento appellabatur. Concludendum igitur, distinctionem partium in similares & dissimilares, in materia Gola nulla formae ratione habita fundatam esse : partεsque organicas a forma constitui, quam Natura in ma- ore em teriam illam introduxerit. autem ρο Quodnam autem, ais, est partium inorganica-inoroni rurn fundamentum; aut ubinam illae sitae sunt cm, 'fr' In inquatri, etiam ipsae sundantur 3 non tamen positive, sed privative solummodo: quippe earum natura, qua talis, merre privativa est ; esse enim inomani cum perinde est , atque esse in

forme.

Et de his quidem hactenus. Superest, Veterum sententiam explicem, super distinctione Partium in fimilare3 & organicas.

CAPUT VII.

momodo partea seritares, totam partium ma teriam repraesentent 3 ct organic ,

fima mearundem formam.

partium

, hi λ Uamvis superius a nobis dictimi sit, parte milaris. tam similares quam dissimilares in earum

66쪽

Cap. 7' Anatomica.

materia iundari, eandemque aeque dissimilarem esse posse, ac similarem; ultima tamen partium omnium. materia, non nisi similaris existit: partes enim quaelibet dissimilares ulteriore semper resolutione, ad similares tandem reducuntur. Ideoque a Galeno partes duntaxat similares dicuntur elementa; αἰδηM-bensibilia elementa 3ia ἐλαχιςα χροα, elementa minima. Quasi iis nominibus velit, partes similares solas, physice acceptas, nomen elementorum, sive materiae par. tium mereri ; esseque illas ultima, sive minima saltem sensibilia elementa, e quibuS corpus con

struitur.

Porro, vox haec dissimilaris , nihil aliud significat quam Eateriam hujus vel illius partis

esse varii generis r 'quaenam autem sit diversorum eorum generum essentia, sive natura realis aut quaenam differentiae, specierum in diciis partibus varietatem constituant, non exprimit, : sed id solum agit, ut materiam partis ad dictam illam notionem perducat: adeo ut vox haec dissimilaris haud aliter capax sit definitionis, quam prout est notio secunda. Enimvero natura primaria sive realis, ad quam notio resertur, consistit in materiis diversis : variae autem essentire ut cuilibet notum est) una aliqua physica definitione comprehendi non possunt ; aliter enim pars una de finitionis, alteri contradiceret, eamque eVerteret. ideoque quemadmodum a nobis dictum est, omnem Partium materiam reduci posse ad semilarem; ita quoque jam asserimus, debere eam necessamrio illuc reduci, antequam natura ipsius realis

vel definiri. vel distincte intelligi possit. Quip-Pe realis essentia materiae similaris absolute inte-C a greque

67쪽

Deque in natura existit, potEstque idcirco ipsa definiri, Sc intelligi. Aliter autem ut diximus)se res habet in materia dissimilari. EX. gr. Carmos, & tendo, e materia similari constant, potεstque oorum quodlibet singillatim definiri, & intelligi.

Sin autem carnem, os, atque tendinem una aliqua essentiali definitione complecti cupias, mirificam sane inde compositionem efficeris. Quaeres autem, quomodo igitur materia dissimilaria intelligi possit λ Ego vero respondeo, quia diis fit, per definitionem ejus notionalem intelligi posse : quid autem ea sciri non posse, nisi Per resolutionem ejus in partes similares e quibusCOmPonitur, perque earundem similarium definitiones. Differentiae enim similarium definitionibus eXpressis, varias earum naturas usque adeo eXPlicant, ut sit per iis notionalis dissimilarium appellatio commode extrui queat. Dices Porro, materiam dissimilarem habere in natura existentiam realem ; ac propterea defini tionis quoque realis esse compotem. Habent amunime setoor, res illae, ad quas nomen dissi, afurali. milaris refertur, realem existentiam; ipsa vero existentia illa destituitur unione naturali, quae Rd Perfectam definitionem apprime est necessa

lia.

Obiicies praeterea, materias dissimilares, in ipsis

corporis partibus extruendis, in unitatem coire. CDCunt certe; attamen unitas ista a forina, non utem ab ipsis materiis provenit: uti ex variis ista Tum materiarum definitionibus clare constat. Cum itaque tanto istaec a forma procedat, ea proprie ad organa pertinet, non autem ad dictas illas m 'terias. Catent igitur definitione proprie dimν

68쪽

Cap 7. Anatomica. nec aliud dici merentur, quam totum quid aggre

Atque hinc forte est, quod dissimilares in re-aIi partium consideratione) a vel ribus partim ad organa referantur, in quibus unitatem & distributionem obtinent; partim etiam similaribus annumerentur, in quarum definitionibus altera ipsarum essentia continetur. Si quis etiam di- eat , hoc vel illud organum e variis similarium generibus compositum esse, similaribus iis simul enumeratis, ac definitis ; ) ia deinde addat di stributionem D connexionem, quam eae in orga no obtinent; nihil profecto supererit, quod adessentialem istius partis cognitionem requiratur. Id solum ulterilis dici possit, partem illam esse dissimilarem : quod tamen priori dictioni nihil adjicit, praeter significationem quandam notionaI m. Cartera enim, dicere partem aliquam vari s similares partes in se complecti; perinde est, ae si dicas, eandem esse dissit nilarem. Sin litex, qui singillatim dictarum similarium definitiones recenset, is pariter D dissimilarium essentiam exhibet. Quippe dissimilarium essentia realis, in similarium ejusdem partis diversitate consistite quae diversitas clare exprimitur Pervarias illas differentias ipsarum similarium definitarum. Ac Propterea Galen M, licet significa tione notionali partes dissimilares agnoscat; east men pro primordialibus partium elementis nu-spiam habet; sed solmmodo partes appellat dissimilares; aut forti disputat, numnam palles sint dissimilares, an non; quod nihil aliud est, quoneasdem secunddin notionem ejusmodi perpendere)statimque id agit, ut easdem in similares, e qui-

69쪽

bus compositae sunt, distribuat. Docere autem pIuribus,id consilio a Galeno factitatum esse,haud Operae pretium existimo. Concludam igitur, similares solas omnem realem partium materiam in se complecti; adeoque perficere alterum divisionis membrum, quo partes a Veteribus in m milares & organicas distribuebantur. Partes or- Quod si jam partes organicae non minus alte-ganicato- rum divisionis membrum exsequent , integram

.ue ista,' Πς Dpe Partium sormam repraesentando ; fidenter '' sane asserere licebit,totam partium distinctionem, in similares & organicas, optimo jure a Veteribus traditam esse,nec duabus illis Recentiorum divisionibus ullatenus repugnare. Id autem ut clare con siet, haud multis opus est. Primo enim, nomen illud inorganicum, Omni modam privationem sive absentiam formae significat z nulla autem corporis humani pars plane omni forma destituitur; nec fieri ullo modo Potest,' ut pars quaepiam solida, simul sit M informis,& vitalis. Si itaque in corpore humano partes in organicae nullae reperiantur: necesse est, ut nomen hoc Organum9 totam in se partium formam

comprehendat.

Idque etiam pensitatis enum ratisque formae Partibus, luculentius patebit: nempe, si situm, fi- Luram, magnitudinem, numerum, & continu itatem partium consideraverimus ; quae omnζε nemine distilente) organi nomine manifeste com Prehenduntur. Et revera organum idem significat, quod forma; nisi quod ulterius materiam formatam 1 ripui indigitet. Denique,defectus illi, qui in forma partium quo modocunque contingunt, sunt iidem prorsiis cur morbis

70쪽

morbis organicis. Ita luxatio est morbus organicus, Min iisdem defectibus consistit, quibus forma partis luxatae; nempe in situ ia figura vitiatis.

Quapropter concludendum est, partes organi cas prae se ferre totam formam, quemadmodum si milares materiam totam referunt: &, Per consequens, distributionem partium in similares la organicas, a Veteribus traditam, optimo fundamento inniti: altero scit. ejus membro, materiam; at tero, formam eXPrimente : qui termini satis inter

se oppositi sunt, ut distinctio praedicta iisdem superexstruatur.

Quae hactenus a nobis dicta sunt, id separatimeVicerunt, Partes nempe recte dividi in similares Scorganicas; potest autem ulterius ratio adduci, quae M idem demonstret, & simul usum singularem, necessitatemque huius distinctionis ostendat: Usub di- nimirum, morbos omnes humano corpori acci-d ntes, ad alterum horum generum referri, scit. ad partes vel similares, vel organicas ; sive quod Oreunt- eodem redit) ad partium materiam, aut formam. cas. Est istuc, opinor, apud omnes in confesso, ut Pro batione ulteriore non egeat. Hinc itaque sic colligo; si omnes totius corporis morbi pertinent ad partes vel similares vel organicas; tunc certe M sanitas omnis ad easdem illas partes spectat; ideQ-que in reali partium consideratione, quatenus

illae sanitatis morbive subjectum siunt) dissimilares .

locum nullum habent, utpote quae notioni explicandae duntaxat in serviant ; nec magis inorganicae admittuntur, clim istae in corpore nulli bi reperiantur, sed solummodo clariori organicarum Partium explicationi facem praeserant. Veterum ergo

SEARCH

MENU NAVIGATION