Anatomia hepatis cui praemittuntur quidam ad rem anatomicam universae spectantia

발행: 1654년

분량: 522페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

occluserit,ita M partium quoque substantiam non minus prompte oppilaverit. Et vice versa , si materia debito oeyus seratur; non solum perniciter nimis per Poros, sed & substantiam ipsam

transierit.,' Si obstructio facta suerit, ob partium amgustiani,aut constrictionem; idem quoque similiter in partium substantia evenerit, ob huius condensationem, vel incrassationem. Pariterq; e contrario,amplitudo sive laxitas pororum nimia, raritati seu attenuationi substantiae partium respondet, Ob quarum utramlibet fluxio immoderata facili

oboriatur.

3 Si pororum astrodo superficiaria obstructionem invehat;eandem quoque & interna substantiae partium asperitas haud dissiculter induxerit: Atque e contra, quemadmodum superficiaria Pororuiti rubrieitM , fluxionis causa esse potest; sie M interna si stantiae lubricitas, eandem facile conci,

verit

Quamobrem, cum medicinam facientes, in assignandis morborum causis, eas saepe obstructi nibus atque fluxionibus acceptas reserant; quaestio isthaec, numnam in Poris, an in ipsa partium substantia contingant; principia eorum neuti quam turbaverit; nec Curatio magnopere vari anda fuerit, sive huic, sive illi causae morbus ad scribatur. Moesia Praeterea, quod ad Poros di permeabilitatem pertranst- Partium attinet, inquirendum est,quaenam fit ma-ens, vitria teria Pertransiens:scilicet, num exhalatio ut flatus, em vel halitus, qui transpiratione insensibili cutem penetrant;)an liquor .eluti sudor,qui etiam cusem

permeat; an substantia solida, sicuti lapides vel are

92쪽

nulae, quae interdum renes, & fortassis alias nonnullas partes, Pertranseunt. De liquoribus etiam observandum est, numnam transmittantur integri quemadmodum sanguis, qui ex arteria rum finibus propulsu , Per partem intermediam in venarum oscula ingreditur; an per colWiursicut urina in renibus a sanguine secernitur. Animadvertendum quoque, quinam colati humores sint proficia, di qui exerementitit. Ultimo, Investigare oportet, ad quamnam eonstitutionem quaelibet Permeatio pertineat 3 numscit. ad naturalem, an vitalem, an animalem: Mquaenam vasa, vel in importanda, vel in auferenda materia, eidem famulantur. e Partium ramificatio, non nisi difficulter iam eatis, explicatur 3 -pεque requirit earum eAcarnationem, atque alias etiam artes, quibus nobis innotestat. observare itaque oportet, I ' quis,

nam sit truncus communis vel qui trunci sint, si plures adsuerint) quaeque illius divisiones, ac

fissidivisiones, donec ad capillares perventum fuerit. 2 quaenam sit communis trunci latitudo, reIatione habita ad aliquos vel omnes simul ejusedem ramulos. quae alia vasa eundem comitentur 3 quomodoque eadem huic connexa sint, Mab ipso distinguantur. quonam fluxus in fingulis vasis tendat; & quae vasa alia aliis resiponis deant. 3 quae vasa aliis occurrant, vel eadem deciassent; atque utrum anastomoses mutuas λγtiantur, nεcne, &c. hias θ4peritas M uditas, sunt figurae accidentia com ι itati munia, earumque ratio in unaquaque hujus specie habenda est. Asperitas provenit a superficiei lycqualitate; qua fit, ut paries sibi invicem ad restant.

93쪽

rescant. Contra autem, laevitas a superficiei qualitate fluit; facitque ut corpus aliquod ab alio facith dilabatur. Inquirendum itaque est, I ' iniri nam earum sit parti naturalis 3 & quamobrem ρκ' Quomodo pars aliqua respectu asperitatis, aut I.vitatis, a naturali sua constitutione immute

tur 3 & quo pacto quis mutationi ejusinodi mederi queat λ 3 Quinam effectus utrativis harum in Peculiari illa parte subsequantur

94쪽

CAP. I. Dicendorum ordo.

Isum mihi est, agere de Hepate e laesoque statimi in limine dicendorum

methodum proponam. De Partiabus ejus similaribus, non conabor . nunc aliquid exquisite dicere : quoniam constitutiones corporum similares haud adeo dilucide hactenus explicatae sunt, ut definitio partis similaris idonea inde Procudi possit, aut differentia aliqua afferri, qua una earum i a reliquis omnibus corporibus sussicienter: discri inetur. Quamobrem si dedita opera ne Diium istiusinodi aggrederet; necesse equidem

95쪽

Anatomia Cap. r. l

foret, singula alicujus momenti Verba peculiari ac prolixa digressione explicare 3 ut ita similaria cujuscunque eorporis definitio pro modulo nostro clare elucesceret. Hujus autem incommodi evitandi causa, nolui de iis quicquana in hoe opere destinato agere : operiimque in id praecipue impendi, ut de partibus hePatis organicis, quantum in nobis, plane ac Iuculenter constet. Interis dum tamen ia de illis quoque obiter quaedam disceptabimus; 'uoties nempe dabitur occasio, di probabilis conjectura nos ad id faciendum indux

Constitutiones hepatis organicas quod attinet, illae a me bifariam dividuntur; nempe in totius hepatis, & vasorum eidem famulantium. Conformatio totius hepatis, in se complectitur, Eius situm Magnitudinem: 3t Numerum partium: 40 Continuitatem: & denique, Figuram. De quibus omnibus eadem serie acturi si

musa

Quoniam autem figura, prae caeteris omnibus conformationis partibus, latius patet, majorisque momenti est; eandem porro in externam , atque internam dividemus.'Hanc vero quod aisnet,stiendum est , illam a vasbrum textura atque distributione proficisci adeoque haud aliam ejus d scriptionem expectandam esse , quam quae CXVasiorum per hepar dipersorum structura necessario intelligitur. Praeterea,quia isthaec hepatis vasa partim etiam λris conspicua sunt, agam de iis prinὰ, ususquς illorum Pariter annectam: proximo Ioeo interio ra Vasa aggrediar; factaque ipsorum enumerationes eadem mox inter se conferam; simul etiam com

munitates

96쪽

munitates ia differenitas eorum exhibebo; posteaque descriptiones illorum Particulares proferam: quibus peractis, ad actiones atque usus eorum deveniam. Atque in his expediendis, reiiciam primo errores, qui de iis jam olim invaluerunt; ac deinde verum atque universale totius hepatis officium adstruam : ultimoque tandem singularum illius partium actiones & usus particulares ordine Percensiebo.

HEpax in elatiore praecipuoq; imi ventris loco Hepatis fi- situm est: nempe proxime diaphragma, in dextro hypoehondrio, quod veluti adimplet; indeque verslis sinistrum latus porrigitur, Paulo

ultra cartilaginem ensiformem. Pars ejus gibbia,mediante peritonaeo,spuriis dera ei, seib-tri lateris costis, maximae diaphragmatis Parti, bμm, di posticae dextri hypocondrii sedi, late contigua est; circa dextrum latus spinae, ad quam trans versim Protenditur, cedit vente cavae ibidem septum transversum pertundenti, ejusdemque deicensium inter posticam sit partem ia spinam munit. Cava hepatis pars praecipue sinistra) pylorum, caυum. ventriculique partem superiorem & anteriorem Rmplectitur 3 uti etiam Partem aliquam omenti. terunque tamen pars quaedam vesicae hilarite,

97쪽

desinit interjacet. Dextra pars caVi hepatis, ad renem dextrum pertingit, ibidemque coli partem

aliquam operit: ejusdem vero pars anterior, aliis coli partibus incumbit, atque etiam toti duode-no,' sc jejuni omentique nonnullis partibus; quarum aliquibus quoque Sc hepati, vesiculae febleae pars intercedit. Inferior hepatis crepido, sive ora extimae, In erecto fanoque homine, infra nothas costas descendit, ipsique fere umbilico appropinquat. Morbosium vero hepar & universim intumescens, interdum infra umbilicum pertingit in tumoribus vero haud adeo magnis modo toti hepati aliquatenus communes fuerint) durities aliqua Sc intumescentia infra nothas costas ad ventriculi scrobiculum atq; ultra siepe ad spurias lateris sinistri co-Bas,facile persentiscitur. Id autem omnibus hujus modi tumoribus comune est, ut digitis compressi, Iecoris figuram aliquo modo prae se ferant: eoq; nomine liquibusdam appellantur tumores cir

Tumores im Tumores quoque particulares in conveXa he'βη 't m patis parte praesertim anteriore digitorum at

ρ μ' ' ἱ trectatione dignosci queunt; si modo hi inter

19ca tumentia, D sterni apicem, costasve nothas dextri lateris molliter inseruntur. Tumor ejusmodi in sinistra hepatis crepidine, saepe ad costa Tum extima protenditur; minusique cautis facile Pro lienis intumescentia imponit. Rem ipsam Vero Penitius advertens, haud dissiculter tumore istos internoverit : qui enim ad hepar pertine Clatior est, ventriculique regioni vicinior, Ne idem magis incumbens, quam lienis tumor quo at; nisi hic praegrίndis Letit, n olumque Om

98쪽

Cap. a' Hepatis.

nem exce t ; quo casu ipsemet sua sponte inno tescit; nempe vel mole sua inusitata ; vel distentione ponderεque in latere finistro ue vel etiam, quod sinistrorsum inferilis descendat, quam hepar ullo modo possit. Tumores in concava posticaque hepatis parte,

tactu haud distincte deprehenduntur ; in istis tamen, plenitudo aliqua hypochondrii dextri, digitorumque ibidem sub costis nothis impressioni

renitentia quaedam major solito, Occurrunt. Ligamenta, quorum opera hepar locum situm- Eiusque debitum servat, sunt tria praecipue: quorum

primum, hepar diaphragmati alligat, diciturque t sustensorium ; quod ejus potissimum Ope grave

hepatis pondus sustineatur, ne deorsum ruat. Ligamentum hoc, non solum extimae hepatis membranae assigitur; sed etiam paren chyma ejus Penetrat, & communi vaginae sive involucro rami venae Portae qua vena umbilicatis eidem continua

est) valide adnectitur. Credo, hanc ligamenti hujus in hepate radicationem, a me primo inventam esse ; idque jam ante annos duodecim, quo tempore cum publice mihi, in Collegio Medicorum Londinensium, de hepate agendum esset) jecinora aliquot carne vasis circunflua exutum ibam. Visaqiae Primum dicta jam radicatione, mirabar equidem, eandem Anatomicorum hactenus diligentiam effugisse. Eoque magis, quod annexus ejusimodi, rationi

videretur maxime consentaneus. Enimvero, siligamentum illud exteriori duntaxat hepatis mem branae adhaereret; periculum esset, ne levi aliqua

de causa, strepate, prae pondere sui, deorsum la-xOb eadem a parenchymate divelleretur. E a Secundum

99쪽

secundum, tertium.

Alia ejus

dem conis nexiones.

. Secundum hepatis firmamentum, est vena umbilicatis in ligamentum mutata; ia priori directe opponitur. Egreditur e fissura hepatis, Min umbilico terminatur. Quidam affirmant, ligamem tum hoc, casi aliquo praecisum vel diruptum, citra aliam ullam noxam, NPentinam mortem afferre. Quod mihi minus verisimile videtur, nisi simul forte convulsio contigerit, quae tendinosisti nervosis partibus vulneratis facile supervenit.

Tertium ligamentum est, quo hepar cartilaginiensiformi adhaeret. Est autem illud tenue, flaccidum, rohustum tamen, & Iatum; proficiscitu que, inquit Spuelim, a membrana qua hepar succingitur. Revera haud aliud videtur, quam membranae illius duplicatio quaedam ad dictam

cartilaginem usque protensa: hepatis enim Pa- renchyma non ingreditur, sed illius membranae solum adnectitur 3 cui etiam Iongo fatis ductu ad nascitur ; ne, vi alicunde illata, tunica illa facile ab hepate recederet: in quem finem quoque ligamentum hoc flaccidum, ductile, extendique aptum natum est; neque enim totius hepatis ponderi sustinendo inservit, sed praesertim, nhin hoc illudve latus varie fluctuet, aut spinamve sus dilabatur. Sunt etiam alia hepatis firmamenta, quae poti iis connexiones sive continuationes cum aliis Par tibus aut vasis, quam ligamenta dixeris. Ita nempe venae cavae assigitur, mediantibus Peritonaeo, ramisque cavae per hepar dispersis. Adali, patiar quoque sive mesenterio, sive omento, me di ante membrana illa, quae venae Portae Poroquo bilario in hepar deserendis inservit. Interceden

100쪽

Cap. z. Hepatis. s s

te etiam vena Portae, connectitur mesenterio, intestinis, ventriculo, Omento, lieni, ia pancreatitporo etiam bilario ductuque communi, jejuni principio: arteriae ramulo, caeliacae arteriae: uduorum nervorum opera, sexto eorum pari omentum praeterea eXiguae Protuberantiae squam

Digelim lobi nomine dignatus est in sima ejus

parte, adjungitur. De connexione illius cum vesicula fellea, postea dicemus. Tam variis connexionibus stabilitum hepar, haud facile sua sede deturbatur; ε sique totalis ejusdem dissocatio morbus fortasse inauditus; nec sane video, quomodo eadem im tot, tantique momenti vasa necessario laceranda veniant

citra certam necem contingere possit.

Praedicta tamen vincula haud adeo arcta sunt, quin aliqualem motus libertatem, licet exiguam, imos hepati concedant. Primo enim in diversa corporis positura nempe ubi corpus erectum, aut inversum; pronum, aut supinum; vel in dextrum, aut sinistrum latus reclinatum fuerit) h Par quoque varium manifeste situm acquirit. Idque ex tumoribus eius particularibus praesertam in gibba ejus parte ) clare innotescit. Enim- vero observato aliquando, digitorum tactu, ejusmodi tumore aliquo, Iocus atramento notetur,

deinde corporis positura mutetur; ia videbis iblico, tumorem illum a loco signato recessisse. Est praeterea exiguus hepatis motus, quo, in inspiratione ia exsipiratione, sursum deorsumq; ad diaphragmatis motum fertur. Nam in inspirati-Qne, dum diaphragma descendit, ut aeri in pectus Ritrahendo ampliorem locum cedat, hepar sibi immediate suppositum una deprimit. Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION