Prima Synodus Dioecesana

발행: 1859년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

manu parochi inscribant. Viduarum denique et virginum egestate laborantium, aliorumque miserabilium curam palernam gerant; ipsisque pro viribus Consulant, et suo exemplo et exhortatione alios ad haec pietalis ostieia invitent. Statim quoque post Feriam V. in coena Domini Sacra olea sibi comparare curent, et neminem ad illa deferenda mittere, qui Sacerdos non fuerit, aut saltem clericus cum decenti capsula firmis seris clausa, ac mundis vasculis. Proinde Capellano Maiori Nostrae cathedralis Ecclesiae mandamus eos qui huic praecepto contradixerint fideliter notare, ut poenis Nostro Arbitrio imponendis puniemus. Praedicta olea vero decenti Armario intus panno serico violacei coloris revestilo , ostiolo ex ligno Semper clauso serventur, in pariete Ecclesiae ad

cornu Evangelii Altaris Maioris, aut alius in quo adsit SS. Eucharistia ut lumine Iampadis participent ; et foris , Iitteris maiuscolis , haec verba Iegantur: SACRA OMA. Pariter in alio loco Ecclesiae bene extructo, seris quoque claum, quorum clavis penes eos sit, Parochi libros custodiant, quibus clare et in legre inscripta sunt nomina Baptigatοrum, confirmatorum, eorumque qui se nupserint; alio que etiam quibus notanda sunt nomina eorum qui Sponsalia contrallaxerint: Sub poena Suspensionis si secus fecerint.

72쪽

- 6 Pro stipendio suorum iurium est Parochis fideliter observanda laxa Innocentiana, cui etiam Nostra curia se accomodare tenetur. - Dissentiones demum quae in occasione proce sionum aliarumque sacrarum functionum oriri solent inter ipsos et Priores confraternitatum laic lium eorumque Patres Spirituales decidantur iuxta Decreta Sacrae Rituum congregationis sub die to Decembris iSid.

ouoniam vero in hac Nostra Dioecesi inveniantur Ecclesiae, quibus duo Parochi ad curam animarum gerendam instituti sunt, ei aequali iure Sacramenta administrent; ideoque ad discordiam tollendam, negligentiaeque causam, quantum in Domino possumus hortamur, ut fraternitatis amore se invicem diligentes , communi studio et Dei gloriam, et salutem animarum coniuncti promoveant; nec alter in alterum parochiale onus iniiciat, memores

De Coadiutoribus seu oeconomis aliquid praeseribere, praeterire nequimus: propterea statuimus Parochos, qui pro numero animarum coadiutore indigeant, Nohis Sacerdotem idoneum proponere et adprοbalum, eis, si in Domino videbitur, dandum. Nec tamen a lege residentiae, M solutos eMe Cremdant, nec ab aliis parochialibus ossiciis immunes e-XiSliment, omne onus pascendi gregis coadiutorib

73쪽

bus imponentes, solliciti lantummodo de temporalibus proventibus, et divinis humana praeferentes; etenim talem desidiam, damnabilemque negligentiam non solum summopere reprobamus, sed omportunis animadversionibus puniemus.

DE PUNERIBUS ET SEPULTURIS

Inier praecipua caritalis opera, pia erga mortuos fideles officia reponuntur; ideoque sacrae caerim niae, preces et ritus, quibus ex antiquissima traditione, Summorumque Pontificum institutis pia Mater Ecclesia in filiorum suorum funeribus uti solet, summo studio sunt Parochis servandi. Cum igitur aliquis in communione S. Matris Ecclesiae decesserit, Parochus monilus, statim ad hoc Sanctum et salutare ossicium se praestet. Si vero clerici sive Regulares, sive Saeculares , nec non piarum Sodalitatum confratres ad funeralia inte venire debent; in Ecclesiam Parochialem cuius intra fines defunctus existit, conveniant: inde suo ordine, in silentio, gravi incessu, bini, praesente Parocho qui solus stolam deferat, ad domum defuncti procedant; et eodem ordine, devole recitantes solitos psalmos, recto tramite ac breviori via cadavera auocient usque ad Ecclesiam, ubi precationes

74쪽

et eaerimonias, iuxta Rituale Romanum, rite per- Solvant, et ea, etiam cum in funebris pegmalibus

sunt ponenda, contra vitare non vero contra populum exponi curent, cum id sit tantum Sacerdotum cadaveribus permissum. Nullatenus interea permittant perturbari clamoribus etiam consanguineorum, praesertim mulierum , quem morem οmnino proscribimus et damniimus: iniungentes Parochis ut se a Missae celebratione aliisque functionibus abstineant, usque donec istae siluerint, sub poena suspensionis. Superioribus vero Ecclesiarum Regularium etiam sit cura talem detestabilem abusum modo quo praescriptum est Parochis eliminare, sub poena Arbitrio nostro taxanda . Ne autem venalis dicatur Ecclesia, et Sacerdotes Dei de alterius luctu gratulentur, sub poenis a

Nobis imponendis prohibemus aliquid pacisci et petere in funeribus ducendis, praeter id quod a taxa

Innocentiana statutum est: ac de eo, praelevatis

tantum assibus viginti quinque ad Parochum spectantibus iure stolae, et assibus triginta si Missam cum cantu celebraverit, reliquum, aequis partibus inter Sacerdotes praesentes dividatur; nam sicut omnes ossiciis piisque precibus interfuerint, ita et aequaliter sunt de proventibus participaturi. De Capellanis choralibus Ecclesiae cathedralis, et collegiatae Marti ranen servetur solitum. Si vero di venerit ut cadaver in publieo oratorio congrega-

75쪽

tionis laicalis aut in qualibet alia Ecclesia sit iu- inulanduin, Missa a Paraclio est celebranda etiamsi capitulum vel collegiata interfuerit; et eo absente vel nolente, ab eo qui vicem eius gerit. Miserabilium autem cadavera gratis sepeliantur, in Ecclesiam domui defuncti proximiorem ea deferendo, et Parochi iniquum inhumanumque credant sub praemtextu non solutae funeralis eleemosynae sepulturam

denegare aut differre. omnibus quoque confraternitatibus sub poena interdicti praescribimus ne huic lam pio ossicio deesse velint. Caveant demum Parochi cadavera fidelium defunctorum sepulturae iradere nisi elapsis XXIV h ris ali illa decessus, simulque Ecclesiasticae Sepulturae honorem tribuere illis, quibus ex Pontificum constitutionibus interdicitur, ut sunt haeretici, publici excoinmunicati, interdicii, mortui in duello, qui sibi ex desperatione moriem consciverint, publici concubinarii, et qui praecepto paschali non satisfecerint, nullo contritionis signo dato, et in peccato publico et manifesto ex hac vita decesserint. Nova sepulchra in Ecclesiis extruere absquo Nostra vel Vicarii Nostri licentia nemini liceat sub poena interdicti: neque ulla supra pavimentum Ecclesiae vel sub Aliari, aut eum nimis prope aedificentur. 2uae vero existunt, integro lapido operiantur , ut nullus inde foetor egredi possit qui orantibus molestiam afferat.

76쪽

si APBT XXIII.

DE PROCESSIONIBUS.

Pius usus processionum atque Illaniarum, quem ab ipso suo initio S. Mater Ecclesia Catholica instituit, adhuc retinetur. ouapropter ne tam oppo tunus colendi modus et Deum placandi, Sanctosque honorandi in hac Dioecesi vanitale dedecoretur et polius scandalum quam pietatem foveat, praecipimus nullas celebrari processiones absque Nostra vel Viearii Nostri Generalis licentia in scriptis da-la : exceptis illis de Litaniis Maioribus et Rogationibus ac de solemnitate Sacratissimi corporis Christi: quibus omnes clerici sive Regulares, sive Saeculares , ac etiam Sodales confraternitatum sacco induit interfuturi sint. omnes isti, Signo, campamnarum sonitu, dato, in Ecclesiam maiorem conveniant, et inde ordinatim procedant modestia, gravitate ac pietatis exemplo; alternatim Psalmos, dymnos, aut Litanias concinentes, aequis passibus et lento magis, per solitas vias incedentes.

77쪽

c APUT XXIV.

DE sANCTIFICATIONE DIERUM FESTORUM.

Praeceptum Domini est: vemento ut diem Sah-hati sanctillaea. IIuic diei ab Apostolorum temporibus substituta fuit prima Rebdomadae dies, quae Dominica vocatur. IIaec igitur a Christi fidelibus est pro Sabbato sanctificanda: tota scilicet cultui

divino, animarumque suarum sanctificationi addicenda: cui satisfecerint, si Sacramenta frequentam

verint, si Divinis ossiciis, Diviniquo Verbi praedicationi intervenerint, et Sacrosancto Missae Sacrificio , quia etiam ex Ecclesiae praecepto debetur, devote et reverenter aderint: quae omnia nullo modo possunt adimplere, nisi ab operibus servitiuus se omnino abstineant: praecipue a nundinis et me

calibus qui maxime a bonis distrahunt operibus, et aliquibus in Iocis sunt abusive introducti, praesertim infeliciter in hae civitate; unde dies Dominica hic est vero dies luctus, cum sit Ecclesia derelicta, viaeque ementibus vendentibusque plenae. At qu modo huic tam gravi inconvenienti occurrendum' orantes et deprecantes Auctoritates civiles ut ad normam Regalium Dispositionum duabus horis ante meridiem ossicaciter vi atque metu eliciant a plateis vendentes et ementes, ut postea, saltem in parte possint vacare sanctificationi diei festi.

78쪽

c APUT XXV.

DE CLERICIS INSERVIENTIBUS ECCLESIIS. Ecclesiarum custodia, rerum sacrarum cultus et

reverentia maxime postviat cuilibet Ecclesiae aliquos addici qui ei deserviant. Ecclesiae cathedrali, collegistiis et Ueralibus omnino adesse debet Presbyter qui Sacrisia Maior nuncupatur, cuius

partes sunt custodiam, nitorem ae munditiem ipsius Ecclesiae, Sacrorum vasorum, vestium Ecclesiasib carum, ac totius sacrae suppellectilis curare: vinum, hostias, caeteraque officiorum administrali ni necessaria sedulo praeparare; Altaria pro temporum ac solemnitatum ratione decenter ornare: numquam permittere laicos Sacristiam intrare nisi ob necessitatem, dummodo modeste et in silentiostent, et non sedeant: neminem Sacerdotem alienae Dioecesis S. Missae Sacrificium celebrare, nisi Iicentiam exhibuerit a Nobis in scripto datam; aut, in Ecclesiis extra civitatem, a propriis Parochis, quibus demonstranda est Discessorialis sui ordinarii, modo Sacerdos non fuerit ab ipsis personaliter cognitus. Cum vero ex deficientia clericorum minorum, necesso fuerit materiali Ecclesiae servilio Iaicum aliquom addicere, eligatur pius, honestus, devotus, de probata fide, qui Sacramenta Poenitentiae et

79쪽

- Tl Eucharisitae frequentet; cuius officium erit, Sa-eristae Maioris nutu, tempore congruo iuxta horarium, campanas ad horas canonicas, Missam, Vesperas, conciones, processiones, aliasque sacras functiones populo significandas pulsare, et Eces

fiam mundare.

omnino isti prohibemus Sacra Vasa Domini contrectaro, et quod maximo dedecet, ministrare Altari; numquam permittere aliquem in Ecclesia dormiendo pernoctare, sub poena excommunicati nis ipso facto incurrenda ab iis qui in Ecclesia MDmierint, et suspensionis a Divinis a Sacrista Maiori, et excommunicationis a Sacrista laico incurrenda.Parochi curent ut Decretum hoc adamussim ser

vetur.

c APUT XXVI.

DE BONIS ECCLESIARUM, PIORUMQUE LOCORUM.

ouidquid Ecclesiasticis, sacrisque usibus dicatum est, Christi patrimonium est censendum, ideoque summa religione servandum, manu tenendum , aediligenter fideliterque administrandum. Puapropter Rectores, Administratoresque Ecclesiarum piorumque locorum ante omnia curabunt intra duos menses syllabum componere de Beneficiis aliisque piis legatis in finibus suae iurisdictionis existentibus,

80쪽

quem Nobis exhibeant, pariter exponentes si provisa fuerint nec non . Bona quoque immobilia et mobilia praetima vendere , alienare vel quocumque modo obligare : etiam clausola: Servato Beri placito Apostolico, nisi vere et reapse tale Beneplacitum prius accesserit, sub poena a Sacris canonibus imposita, nulIatenus praesumant: nec armbores in praediis Ecclesiae extantes caedere sine

Nostra, vel Vicarii Nostri Generalis licentia danda Stquam constiterit caducas et omnino inhabiles mse, propositis Denis Nostro Arbitrio instigendis,

praeter illas Sacrorum canonum. Loco autem rccisarum alias plantare tenentur

Bona immobilia , ultra triennium , aut ad summum quatriennium, si de novalibus agitur, locare nequeunt, nec anticipalis solutionibus, excludentes vero limitantes, ne suos proferendi Iimiles eis occasio praebeatur.

Administratio an lem reddituum iam Ecclesiae cathedralis, quam collegialarum aut Choralium unido participantibus committatur , qui suffragiis segretis eligatur, cuius erit munus fideliter diligenterque incumbere exactioni earum reddituum, nec Ungraphas, expensas, vel aliud facere, quin id tribus ante diebus in scriptu proposuerit capitulo, scriptisque suffragiis veniam acceperit : aliter omnia pro nihilo ducuntur, ac etiam damno et detrimento suo capitulum sartum lectum de omnibus Se

SEARCH

MENU NAVIGATION