Antiquitatum Romanarum Paulli. Mannuccii liber de. ciuitate. Romana ..

발행: 1585년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

ROMANA

ne duce, ut ego arbitror, non, ut quidam co, Luceres uocauit malo enim, quemadmodum priores duae a regibus nomen acceperiit,sic a duce tertiam

esse nominatam.& Dionysius, quem unum maxime sequor, unus enim sine dubio in te omnes excellit congruere cum mea sententia uidetur. ait enim libro,.quattuor tribus urbanas,quas Ser.Tullius rex constituit,a locis appellatas, cum tres illae ueteres gente suum nomen derivassent.nam ex Romuli, Tatii,Lucumonis,nominibus tres gentes,quibus illi summo iure praefueriit, Romanam, Sabinam, Etruscam, significat. Porro, ut ex tribus ueteribus sic ex nouis tribubus triginta curiae constitutae in rectum q. Iunoni Mensali templum, quo

curiae omnes ad sacra facienda conuenirent. ex agro aurem sua cuique curiae,sicut antea,pars attributa , duabus tantum partibus exceptis, una, quae tum in publicos usus, tum ipsi regi, sumptum subministraret. Illud scitu dignum est, curiam, & ciuium partem,SI simul te-plum serisse, quo ad rem diuinam iretur ac uidentur sacella quaedam fuisse, in prima tribuum diuisione a Romulo, captis augurijs, in Palatio constituti quo in loco, religionis caussa perpetuo mansisse Tacitus significat. Sex posteriorum regum, uno excepto Ser. Tullio, bellica multa, eaq. praeclara, ciuilia uero pauca, num rantur instituta. Nam Numa totus in eo fuit, ut religi ne,pietate q. in deos, ciuium animos imbueret quos dio tantum prosccit, ut reliquae omnes leges de iure, aequo, minimum necessariae fuerint cum optimam uitae rationem , qui deos pie colerent, non poenae meis

tu, sed sua sponte, sequerentur. Hostilius urbem requentauit, dispersis per tribus Albanis, quos, Alba solo aequata, Romam transduxit hoc enim a Dionysio itum est,a Liuio, Coelium ijs montem assignatu, iamve ibi quo frequentius habitaretur, a rege captam . Albanorum, qui patriciorum nobilitatem sunt alse

22쪽

assecuti, septem familiae nominantur. Iulia, Seruilia.

Gegania, etilia,Curiatia Quinctilia, Cloelia. Quaristus rex Ancus Marcius bellica uirtute excelluit,vi cum Latinis, Fidenatibus, Sabinis, Veientibus, Volscis,pr spere pugnauit . quattuor urbis collibus Auentinum adiunxit, muroq.4 sessa muniuit, ueritus,ne ab hostiis bus occuparetur &, quamquam multis eum collem cuuibus, e captis urbibus Romam deductis, frequentauit immerium tamen non protulit, sed ijsdem, quos Romulus constituerat, finibus obseruauit. Alterum eiusdem regis ciuile factum cu laude narratur, quod Ostiae portum in faucibus Tiberis, inuehendis mercibus opportunum in primis, ac necessarium, exstruxit. Tarquinius Priscus de Latinis, Etruscis, Sabinis, triumphum egit aurea corona, curuli sella eburnea, tunica purpurea,toga picta, siue trabea regum Romanorum usus est falces,& secures duodecim iam ante,si Liuium sequimur, Romulus habuerat quae putantur omnia ueterii Etruscorum regum insignia fuisse hic pomerium non mutauit cum ditionem tamen Romanam, multis Latinor si, aut aliorum populorum captis opidis,auxisset urbem lapideo muro cinxit: cloacas,quibus eueheretur aquae,

superioribus ex locis in Tiberim duxit, Capitolini Iouis temptu instituit, loco fundamentis inusitatae magnitudinis designato quod postea nepos eius Tarquinius Superbus rex,de Pontinis manubijs , quadraginta talentorum impensa, perfecit circum etiam, cui posteritas,ut a reliquis circis distingueret, Maximi nomen dedit, inter Aventinum, & Palatium, fecin , ubi singulae curiae ludicrum equorum pugilumque, spe istarent, loca distribuit. Tarquinio gener eius Ser. Tullius su cessit qui Etrusca de gente, uiginti annorum bello fracta, atque perdomiti, ter triumphauit, duos colles, Viminalem, Esquilinum, intra urbem recepit, pomeriumq. protulit. Ita leptem omnino colles erant, in quibus

23쪽

Sibus habitaretur, Palatium, Capitolium, Quirinalis,

'oelius, Aventinus,Viminalis, Esquilinus non tamen omnes intra pomeri terminos inclusi . nam Aventinuij, qui pomerium protulerunt, extra effatos urbis fines, id est extra pomerium ipsum , reliquerunt cuius rei caussam Gellius hanc affert ex libris ValerisMessallae: ouod in eo monte Remus, urbis condendae gratia, au spicauerit, auesq. irritas habuerit, superatusq. a Romulo in auspicio sit, ut, quasi obscenis auibus, omin sus, exclusus esse uideatur quem tamen, ut ex Elidis Gramatici commentario subiungit idem Gellius, Clau dius imperator intra pomerisfines,religione uetere neglecta, recepit itaque, cum ait Dionysius, a Ser. Tullio duos colles ad quinque ueteres esse adiectos, non eos,

qui erant intra pomerium qui tantum quattuor erant,

sed eos, qui habitabantur, intelligit habitabant autem Palatium ueteres Romani Capitolium, Quirinalis partem, Sabini, quibus ciuitatem Romulus communia cauerat; Coelium Albani, quos Tullus Hostilius, Alba diruta, Romam trasduxerat , Auentinum Latini,ah Anco Marcio, urbe eorum Politorio capta, in ciuitatem ac cepi l .Qti Od autem duos collas, a Tullio additos,Di nysius Vim malem, Esquilinum, nominat, Liuius auistem de Viminali,4 Quirinali, praeterea de auctis Ecquilijs, mentionem facit uidetur esse,nec tamen est,im ter eos controuersia . nam Dionysius ideo Quirinalem omittit, quia iam a Romulo, cum pomeritim protulit, comprehensum erat Esquilias uero nominat, quia, licet earum pars habitaretur, extra pomerium tamen a

te Seruium regem suerant . contra Liuius , cum Quis natem una cum ViminaIi nominat, non, sicuti Viminalem, ita Quirinalem quoque receptum intra pomerua, significat, quod a Romulo factum esse constati sed uni. viersum cultoribus frequentari, iubente rege, coeptum esse. nam antea tantum illam partem,quae Capito trum

24쪽

1 DE. CIVI ΤΑ ΤΕ

contingebat, Sabini tenuerant de auctis uero Esquilijs cum subiecit Lauctas simul & receptas intra pomerium, nihil obstat, quo minus intelligere potuerit non enim, quod omittitur, negatur ita cum Dionyso consentiet, qui pomeri finibus inclusas, cultoribus occupatas,

plane narrat . urbe amplificata, conuersus ad ciuitatem nomina tribuum mutauit, numeru auxit censum praeterea, quod unum e cunctis eius operibus maximum

fuit,ac praestantissimum, instituit: ex quo, quanti cuiusque res esset, Momnium ciuium numerus, cognosci posset qua de re prius quam aggrediamur diceres; postulat ordo, ut ea, quae ad tribus pertinent, persequamur utraque enim satis longam orationem narratio postulat Tribuum numerus fuit, qui minimus,tres', qui maximus, triginta quinque. omnes uel a regibus, a magistratibus in rep. constitutae a regibus, Romu& Ser. Tullio a magistratibus, consulibus, censoribus. omnes autem uel in urbe, uel extra urbem In urbe, quattuor , extra urbc,uel in agro Romano,uel extra &,

quae extra, uel in Latio, uel in Sabinis uel in Etruria. Haec ordine sunt agenda. ut haec tota res,quam vigesi mo sere abhinc anno primi,ut opinamur,paullo accuratius tractare coepimus,hoc tempore, quatenus per ingeni j nostri uires progredi licebit, absoluatur. Romulustres fecerat,easque,ut diximus iam,& de solis Romanis, qui Palatium incolebant,&,quod equidem opiner, sine nominibus:postea,data,Sabinis ciuitate, rursus de uni-

appellauit,Ramnenses,Tatienses,Luceres, primam de suo nomine, alteram a Tatio Sabinorum rege tertiam ab Etruscorum duce Lucumone Ramnesium sedes erat

in duobus collibus,Palatio,& Coelio Tatiensum in Capitolio, Quirinalis ripa, Lucerum in planicie, maxi- . me circa Asylum.tres priores tribus ex mille peditibus,

25쪽

ωuna equitum centuria singulae,constabant qui erant omnino omnes tria peditum millia, equites trecenti, quot scilicet Alba Romulus ad nouam coloniam deduxerat in singulis posterioribus tribubus duceni equites fuere centenos postea Tullus Hostilius addidit siquidem turmas decem scripsit ex Albanis ita nongenti fuere nam, si, quod ait Liuius, a Tarquinio Prisco duplicatus numerus est, factiq. mille Moctingenti, constat, neque pauciores antea nogentis, neque plures, esse potuisse quod si ante Priscum non genti sequitur, ut Hostilius trecenos addiderit tot enim sunt in decem turmis ergo sexconti, regnante Romulo, post receptos Sabinos fuere. quod si dii plicatae sunt equitum turmae: duplum quoque peditibus accestume, non est dubium iut in tribus tribubus peditum sex millia equites sexcenti fuerint quod Plutatchus uidetur comprobare ait enim,legiones fuisse peditum sex millium,equitum sex-

cetorum quamquam de legionibus eii nus assentior. potius enim, unam ex tribus tribubus legione,unumq. peditum, equitumq uniuersorum e Romana, Sabina,

Etrusca gente quasi corpus latae, crediderim legiones autem e Sabinorum accessione plures esse factas,eo singulas numero, quem Plutarchus memorat, mihi quidem non fit uerisimile. meam opinionem confirmat argumentum illud paullo ante adductum de sexcentis equitibus in omnibus tribubus quod si uerum est reis fellitur Plutarchus, qui sexcentos in singulis legionubiis fuisse narrat . , in equitum numero si fallitur; inpeditibus quoque mendacisnecessario conuincitur debere enim peditum,equitumq. numerum aequa proportione congruere, nemo negat. Fuere igitur in posterioribus Romuli tribubus equites sexcenti Hostilius, adiunctis decem Albanorum turmis, nongento secit.Tarquinius Priscus geminauit,4 ex nongentis mille octingentos constituite religionis tamen caussa, ut Liuius do cet,

26쪽

cet, neque nomina, quae Romulus imposuerat, neque uulnerum centuriarum, mutauit. quem postea Seruius rex in nominibus conservandis imitatus est, in numero non item.nam ex tribus centuriis sex fecit,ijsdem tame, quibus inauguratae suerant, nominibus appellauit . tantum ut internosceremur, hoc instituit, quod apud Festum scriptum est, ut tres ueteres centuriae primi Ramnenses,Tatienses, Luceres,posteriores,quas ipse adiuxit, secundi uocarentur. Etiam I juius, Nunc, inquit, quia gemmatae sunt,sex centurias uocant. ut,centurias equitum, a quattuor regibus, Romulo, Tullo Hostilio, Tarquinio Prisco,Ser. Tullio, auctas esse,constet: Sed a Romulo numero trium,quas ipse e centenis primum se cera conseruato,nouo nomine imposito; Tullo, & Prisco,nulla neque numeri,neque nominis, mutatione facta, Seruio, numero mutato,nomine reteto fecit enime tribus, decem, octo. Ac mihi totam hanc rationem examinanti,&quasi per gradus, ut incogitando fit, ex alijs ad alia procedenti, quiddam occurrit, ex quo Se uium in equestri mutatione non admodum a Prisco di L sensisse existimem.Nam , etsi sex centurias ex tribus ueteribus, praeterea g. nouas duodecim, instituit: tamen inceturiarum potius,quam in equitum, numero dissentita

siquidem in decem & octo centurijs haud plures,quam Priscus in tribus,equites habuit.centeni enim,ut ipsum centuriae nomen proprie significat, in singulis Servii centurijs fuere;quos Priscus sexcenos, Hostilius trecenos,Romulos ducenos, habuerat sexcenis autem in tribus centurijs,& centenis in decem Moeto,eandem coninfici summa, mille scilicet octingentos, faciIe colligitur.

Dictum est de Romuli tribubus , & simul de centurijs 3

quod ad tribus adnexae uidebantur utraeque usque ad Seruium regem tres dumtaxat fuere ab eo ceturiae decem isto, quoci iam ostedimus, tribus autem urbana quattuor, rusticae quindecim costitutae alibanae ,S iubes in

rana,

27쪽

rana Esquilina, Collina, Palatina, prima a pago,Succusa, ut Varro putat, nominata, uel,ut Iunius, a Subura, quod fuerit sub antiqua urbe Esquilina, & Palatina a duobus collibus, Esquilijs,4 Palatio Collina non a

proprio unius collis,sed a generali,nomine,nuncupata. Nam, cum Seruius rex quattuor tribubus urbanis nomina uellet imponere, in Suburana, locum, in quo maxima ciuium esset frequentia, considerauit, Minde sumendum esse nomen iure duxit qua in tributum Coelismontis, qui est in ea regione,tum locorum continentium,incolas inclusit E iii linae nomen ad montis magnitudinem retulit cui etiam ipse proprio domicilio dignitatem addidit in Palatina,dedit antiquitati, quod

loco fortasse denegasset mouit enim eum quali religio quaedam, quod a principio Romulus in eo colle, unaq. Ramnenses omnium tribuum antiquissima, habitau rant in hac scripsit eos, qui Capitolium, quaeq. circa Asylum loca sunt, incolebant ut omnes scilicet una tribu coniungeret,qui,olim in tres tribus dispertiti,proxime tamen, continuatis regionibus, habitauerant. reliqui erant Viminalis, Quirinalis, unde quartam tribum appellare possiet in quo ueritus, ne alterum alteri praetulisse putaretur, Collinam,&aequam utriusque rationem duxime uideretur, uocandam putauit. Rusticae quindecim fuerunt, prima sine dubio Romilia , quod sub Roma esset, in agro a Romulo de Veientibus capto, ut ex Festo cognoscitur: Varro quinctam numerat, nominatis iam quatuor urbanis reliquae, quibus nomina patriciae familiae dederunt, octo sunt , Η

ratia, Sergia, Aemilia, Papiria, Cornelia, Fabia Menenia, Claudia de quibus quid meae sententiae sit, ostendam. Nomina familiarum indita illis puto post exactos reges ueteres tamen fuisse tribus,&ὰκ ij quindecim rusticis, quas Seruius rex secit, numquam dubiis

28쪽

DE. CIVITATE

taui quod exemplo Claudiae cognoscitur de qua sic Liuius, Ap. Clausus ab Regillo, magna clientium c

mitatus manu ,Roma transfugit his ciuitas data,agerq. trans Anienem. uetus Claudia tribus, additis pollea nouis tribulibus, qui ex eo uenirent agro appellata Appius inter patres lectus. Idemq. confirmat Dionysius.

A cijs,opido Etruriae, Veientina fuit tuto, quod agri

partem, uidiis Vcientibus, Seruius rex ademeratis inco-Iasq. ciuitate donatos, in unam tribum coniecerat: qua

Veientinam, ab agro capto, nominauit. Pupiniae Pupinus ager, qui urbi proximus in Latio fuit, nomen dedit: Lemoniae pagus, qui sitit, ut ait Festiis, porta Capena, uia Latina Tres supersunt, ut absoluantur quindecim rusticae a Seruio factae hae sumantur de his quinque necesse est, Crustumina, Popillia, Galeria, Pollii, Voltini quandoquidem, has fuisse antiquissimas, tum

librorum tum lapidum, te ammonio constat Criistumiis

nam primum rei jcio unde enim hoc nomeni nimirum a Crustumerio capto at id post obitum Scruti regis annis triginta quinque accidit. Popilliam uero si recipimus, non agente, sed a loco, ut ceteras omnes,dicemus appellatam nam a gente, nullo modo consentaneum

est primit m enim dictas esse tribus omnes a locis Varro tradit deinde, quae nomina mutarunt, eae a gentibus. patrici js, non a plebe ijs, nomen accepere uerum Popilliam ideo reijciendam puto, quia uidetur eadem fuisse cum Publilia, qtiam esse additam a consulibus, Liuij testimonio cognoscitur ut igitur Publicola,4 Poplicola idem sunt: sic Popillia & Publilia, idem erunt quod cum ita sit, necessario quindecim rusticarum numerum implebunt reliquae tres, Galeria, Pollia, Voltinia Atque ego quindecim potius, quam decem& septem, rusticas a Seruio rege factas, ideo crediderim, quia, si decem: septem probamus, Crustuminae locum darei

29쪽

ROMANA

cessario cogemur. quod fieri uix posse, historiae ratio demonstrat quod Liui quoque uerba minime dubia

confirmant unam enim, Muiginti factas a consulibus Claudio&Seruilio, diserte nariat cui nec Dionysius riolani iudicio meminerit, eas tamen non I Seruio potius, quam post reges eiectos, a consulibus factas esse significat Ouare cum Liuio etia ideo libenter sentimus, quia non a Dionysio dissentimus sexdecim post liberarem p. diuersis temporibus factae quarum primas duas Liuius non nominat, additas tamen satis plane significat, cum ait, unam tiginti a Claudio,& Seruilio cos. esse factas, reliquarum quattuordecim nomina suis locis exponit, quattuor simul uno anno, qui suit ab urbe

condita cccxxv II, Stellatina, Tromentina,Sabatina, Arniensis anno cccxcvo, Pomptina, Publilia; quam esse eandem cu Popillia, iam dixi anno CD xx I, Maecia, Scapti Oufentina, Falerinarc DLII , Aniensis,&Terentina. 4xI, Velina,&Quirina. Hae sunt omnes x x x v tribus, dispari mimero

mulo tres primum institutae uel quod impar numerus melioris ominis putaretur ex quo illud Numero Deus impare gaudet. Nunc, quae uidentur quaeri posse, consideremus. Videtur autem hoc primum i cum tres ueteres tribus in denas curias diuisae fuerint, neque ulla de triginta cur ijs ad aliqua tribum non attinuerit rutrum eam rationem fit imitatus, an omnino totam in sua descriptione Seruius omiserit. Altera quaestio est; omnes ne rusticae tribus in agro Romano, an quaedam extra quoque, suerint. Tertiunt cum urbem uniuersam Seruius quadrifariam diuiserit,& unamquamque quattuor urbanis tribubus attribuerit, eademq. ratione totidem agri partes, quot rusticas tribus, secerit licueritne civi Romano, qui ccseretur in rustica tribu, aliquam

30쪽

urbis regione urbanis tribulibus assignatam,puta Suburanam,aut Esquilinam, itemq. urbano tribuli rusticam tribum incolere;an omnes potius in suarum quique tribuum locis,uel in urbe, uel in agro, domicilium habere

coacti sint. Ad primit, occurrunt haec nulla fuisse post Seruium regem,aut leuia omnino, inania,fuisse comitia curiata. classium enim, centuriarum,ordine constituto, summam omnium rerum comitijs centuriatis p testatem permisit curiaru habita nulla ratio est triginta fuerat e principio numqua deinde neque plures,neque pauciores.contra,tribus a principio pauciores,quam curiae, deinde plures. usurpabantur tamen, ut imperium rei militaris caussa daretur,ad speciem quanda, Mimaginem uetustatis, curiata comitia, non, ut olim factum erat,populo per curias conuocato, sed triginta modo lictoribus ueteres triginta curias reserentibus quod in

agraria Cicero significat aliud curiarii genus suit, quo senatus, consiliscapiundi caussa, conuenire solitus est. quo de genere sermo erit in libro de Senatu nuc loquimur de curijs a Romulo factis;quae suere non modo tribuum partes, id est separata quaedam, & distincta,ciuium ultitudo, uerum etiam loca sacra, rei diuinae, sacrorumque, caussa,ut antea diximus, in Palatio constituta. ac potuit earum numerus cum tribus antiquis tribubus

congruere,quia denae a singulis dediti tae aequa partitio est: ad quindecim uero Servij rusticas,aut etia quattuor urbanas,qua ratione pertinere potuerunt In altera quaestione respondetur ita Si de rusticis Seruilloquimur,omnes in agro Romano sitisse ride additis post reages exactos, omnes extra in agro Romano Romilia,

quod ipso patet nomin quaeq. a familijs patricijs dictae sunt.possit omnino Claudia in dubiti uocari, quia, cum dicat Liuius, Appiiclientibus ciuitas data, aserq. trans Anienem iidetur extra fines agri Romani fuisse; quandoquidem Anio fluuius in Sabinis esset. uerumta

meni

SEARCH

MENU NAVIGATION