Emanuelis Dunj J. C. De Veteri ac novo jure codicillorum commentarius atque de solemni quinque testium numero in codicillis vel testamento confirmatis adversus Justum Henningum Boehmerum. Accedit contraria Boehmeri disputatio de codicillis sine testi

발행: 1752년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

21쪽

6 DE UETERI AC NOVO

uli C.-codicillis statuitur solem uis numerus quinque testium in quavis suprema voluntate praeter testamentum , credidit B limerus, hanc Imperatoris legem non ita generalem esse , ut transferri possit ad cujusvis generis codicil los . Distinguit porro codicillos testamento confirmatos , puta si testator ita caverit testamento : codicitus , s-

ve JMedulas ut vulgo appellant ) fer si , pei ueri ero ,

vel reliquero , rator esse volo tamquam te menti porter , a ceteris , quorum nulla habeatur mentio in testamento ; in his quidem admittit numerum quinque testium ; in illis vero haud necessariam putat hujusmodi testium adhibitio . nem ς propterea quod ob eorum confirmationem in testamento habitam quam tamen Pragmatici appellarunt vo-Iuntatis declarationem per relationem a chedulam J satis consultum sit, illorum solemnitati; quum ipsa testamentissilemnitas ad codicillos referatur . e' Ut autem vidi hanc Boehmeri disputationem,etsi principio statueram quaestioni tantummodo incumbere ς quum nil magis abinum dici possit, quam ut solemnitas unius scripturae ad alteram transferretur , nec magis alienum ab Imperatoris consilio , quam excipere codicillos testamento confirmatos a generali eius sanctione de solemni quinque testium numero ; nihilominus quum animadverterim operis progressu , rem integre confici non posse , nisi quaedam n cessario repeterentur a primaeva codicillorum natura , tum a nova eorum indole praescripta ab Imperatoribus Iustiniano proximioribus , praesertim ut ita rectius convellerentur Boehineri argumentationes , immutato consilio rem omnem duxi aggrediendam , quae ad codicillorum m teriam pertineret; atque pro ingenii viribus absolutam

22쪽

JURE CODICILLORUM

pertractationein instituere de jure codicillorum tum veteri, tum novo. -d postquam expediverim , faciliori via ingredi liceat quaestionem peculiarem Boehmeri, quae sane ipsam codicillorum rationem consequitur . Plane inter tot praestantissimos Iurisconsultos , qui Ius Civile explicarunt, neminem adhuc deprehendi, qui codicillorum materiam plenius, absistu teque complectatur; quum potissimum satis habuerint attingere , quod Justinianus prodidit in suis institutionibus . Vel ipse summus Criacius , qui unus omnia fere docuit,pauca quidem monuit de jure codicillorum,nec fatis distincta; ut haud inutile putaverim pro varia eaque sparsim disseminata codicillorum doctrina tum in mutilis veterum Iurisconsultorum libris , quos Tribonianus nobis reliquit, tum in Codicibus Imperialibus commentarium

conficere , quo simul Ius vetus , ac novum omnino cognosceremus. Quo sane vertitur potissima Boehmeri hallucinatio ς quum in proposita disputatione , quae Ius novum spectaverat , probationes petierit ex Pandectarum libris , quasi veterum sententiae intendere potuerint in posteriores leges . Quare , ne pluribus immorer , rem omnem hoc ordine expediam: Primo sermonem habebimus de jure codie illorum ab Augusti aetate , quum primum eorum ius invaluit ad Constantini Magni usque tempora qua aetate una fere, eademque juris ratio in illia statui potest . Tum videbimus quicquid immutatum fuerit ab Imperatoribus ab Constantini aevo ad collectionem Iustinianeam , quod sane ad jus novum retulimus ς quo pacto perspiciemus quid antiquatum sit, quidve manserit ex veteri iure , quod cum

novo recte conveniat. Quibus expositis Boetimeri sententiam insectabimur ; ibique nedum expendemus eius ar-

23쪽

0 DE VETERi IURE

gumenta , sed una complecteinur quicquid hac de re se serint tum iuris . Interpretes , tum schola forensis ; quin nec pigebit descendere ad ea , quae moribus recepta sunt , quod profecto percipiemus ex receptis sententiis, quas comprobarint praecipui Italiae Senatus , potissimum Sacra Rota Romana sitis quotidianis decretis . Ne autem Lectores fraudentur ipsamet Boehmeri voce ultimo loco ejus quoque disputationem hic adjungendam duximus; praesem tim quum haec edita non reperiatur inter cetera ejus scripta e cui tamen adnotationes adjecimus , . quibus suo quo quo loco Auctor notatur .

CAPUT L

De Jure Codicillorum ab Augusto ad

Constantini Magni aetatem.

I. odicillorum nomen a Codicibus, sive Caudicibus dii . actum est,ueluti parvi Codices Oa9. Caudex autem,&exinde, qui latine proprie lignum significat , pro tabulis simul junctis accipiebatur . Ita Nonius VP : Euo antiqui plures tabulas conjunctas Codices Heehant; a quo innberi naver Codicariar a euamus . Quum autem Veteres in tabulis scribere consuevissent ; hinc factum , ut tabulae simul junctae ad scriptionis usium accommodatae Codicit quoque vocem retinerent. Ait Seneca ce) r Hurium tabularum contextus Caudex apud antiquos vocabatur ; b na-τ 1 nunc suoque , guc ex amigua con esurineser TMerim

24쪽

eommeatur subvehunt, Caudicariae vocantur. Tabula vero apud Latinos , ut sentit omnigena eruditione Cl. Alexius

Symmachus Maaochius co laminam Agni at ex quavis

materia tum dura, ut ex momore, metalis , ebore , ligno Irum mouiore , ut ex ponro , membrana, rebar a tir . Quo

sane spectat Ulpiani sententiam Tabulas testamenti accipere debemur omnem moreriae Auram id est sheciem . .Π- se igitur tabulae t ligneae, e cujuscumque alterius materiae , e Gartar , e membranae sint , vel F ὸ corio alicujus animalir , tabulae recte dicentur. Et Paulus e et Tubu-

Iarum autem appellatione ebanae quoque ,4membronae comtinentur. Martialis etiam mentionem habet tabellae membranaceae ; quo perspicuum sit,ut strata omnia ad signanda aliteras idonea cujusvis materiae essent, sive durioris , sive mollioris , tabularum , vel tabeuarum nomine veteres significarent . Qitamquam autem Codices ex tabulis simul junctis conficerentur , uti & Votamina ; distinguebantur tamen Codices a Voluminibus, ut arbitratur idem Mago

chius , quoad modum, quo tabulae v/riae digestae erant, atque ordinatae ; nam liber in cylindri modum convoIutus volumen proprie dicebatur ,' quum nempe plagulae e fcbedae una deinceps pos aliam in unam supersiciem oblongam imuicem adglutinatae, poseremo in scapum conpoBerentur , ut

teres volumen exi Ageret. Codex vero conficiebatur instar

librorum, quibus hodie utimur; ita ut paginae ex una porto in uno communi cardine uI junctae, ex altera sutae , aperiri , ac rursumplicari possent. Quae Codicis ac voluminis. 'B disse

25쪽

ditarentia luculenter comprobatur ex Paulo ca) , & Ulpiano cis . II. Perspecta Codicis significatione tum quoad variam

tabularum materiam , tum quoad modum , quo tabulae sit mul jungerentur , facile codicivorum quoque λrmam intelligimus , qui parvi codices erant . Codices quidem componebantur tabulis grandioribus; codicilli vero brevioribus, atque paucioribus . Itaque tabellar in codicis m . dum compactae , quae tamen ceratae erant , ac stylo exarabantur, codicilli proprie dicti sunt , atque hinc Ulpianus e) codicillos ceratos nominavit; quemadmodum tabellae ceratae , quae ad pugillum essent , ac pugillo tractarentur , pugiuares appellatae sunt. Hujusmodi autem tabellae ceratae , sive codicilli tum quod deletitiae erant , tum quod ad scriptionis usum promtiores haberentur tabellis membranaceis , vel papyraceis , quae & atramenti , aut rubricae, ' calami exigunt ministerium , adhibebantur idcirco , vel quum quid considerate scribi oporteret, quod postea mundum redderetur ab amanuensi; vel in re subita , ubi char

ta , & atramentum deesset . Quo spectat illud Ciceronis λθ : Accubueram hora nona ς quum ad te harum exemptam in codiciHis exaravi: scripserat quidem ipsemet prius

26쪽

CODICILLORUM CAPUT I. 1

in eodicillis , sive in tabellis ceratis illius epistolae exemplum , quod mundum deinde de more misit . Interdum ipsi codicilli mittebantur; quum praesertim properato opus

esset. Ita Sulpicius a b r tuum non unge a Piraeo abessem, puer Acidini mul obviam venit edim codietuis , in quibur erat scriptum , ρώulo ante lucem Marceuum diem sum oli- isse ; in re enim tam subita , quod de Marcelli morte nuntiaretur , ipsi codicilli missi sunt. Et Cicero accepi a Seleuco tuas litteras, STATIM quolai e Balbo per ιοdicillos , quid esset in Iege. Itaque vel quum subitanea resurgeret; vel quum commodum magis esset uti tabellis ceratis ad scriptionem , quicquid his scribebatur , codici I-Iorum nomine veteres appellabant. Hinc Seneca codicillos quoque vocat eas epistolas, quae fiunt inter pra sentes ; propterea quod tabellis ceratis scriberentur : VAdeo te , mi Lucili , quum moxime audis , adeo recum sum ;ut dubitem an incipium non epistolas , fed eodDIIus tibi feribere . Quare egregie hic fallitur Boehmerus ι , quum voluit , idem prorsus fuisse apud Latinos epistolas , ac c dicillos ; propterea quod promiscue quandoque usurpaverint vocem vel epistolarum , vel codicillorum ; hoc enim omnino falsum est ; sed quicquid stylo exarabatur in tabellis ceratis , sive epistolam contineret , sive Orationes , sive poemata , sive quid aliud , codicilli aeque semper dicebantur , habita ratione non ipsius operis , sed tum materiae , in qua scribebatur , tum modi, quo tabellae simul

jungerentur . Hinc Plinius c, o codicillos quoque appellat

M Ex Tullio 4- epist. famil. u. crem voluptatem , quod hunc librum Epist famil. 18. cum amicis recitare voluissem a non pes e Epist. s. cadissilοι , non per lilaeuos; sed fl com. i. suae disputationae l.3. & se . modiam esset, F Dalde secaret , adm . o Lib. 3. epist r8. cepi non medi nisi . . . . convenerum.

27쪽

12 DE VETERI IURE

argumenta , vel exemplaria orationis , quae liuerdum domi mittebantur auditoribus,vel in ipsis auditoriis distribuerentur a . Nec mirum,quod epistolas veteres quandoque codicillos appellarint;quum enim ipsi codicilli mitterentur,tum epistolarum nomen adsciverant ea de caussa , quod epistola scripta erat in hujusmodi tabellis ; at falso inde conficies , aliud non fuisse codicillos, quam epistolas, quasi eodicili

Tum nomen ad epistolas tantummodo referretur, quum contra quicquid scriptum esset in tabellis ceratis, aeque codicilli dicebantur. Qua eadem ratione Principit m diplomata posterior aetas codicillos quoque appellavit M . Hactenus de latina codici norum significatione. III. Iurisconsulti vero codicillorum nomen accommoda .runt ei supremae hominis voluntati , sive is testatus , sive intestatus decedat, cui ad differentiam testamenti juris desint solemnia . Hujusmodi autem voluntas quum principio perscriberetur in tabellis ceratis , tamquam expediti sibus in re subita, potissimum ipsa Testatoris manu, ne ulli pateret, merito codicillorum nomine donata est. Quemadmodum solemnis testamenti tabulas Ulpianus ce) Codices appellavit,quod scriberentur in tabulis grandioribus ; hinc Juvenalis . nam Codice famoHeredes vetat esse suoδ . . . Et quidem in testamentis necessario adhibebantur ta

- a Bernard nus Ferrarius lib. de veterum acclamationibus, & plausu cap. 3. Lib.u; porro im , U' codicius alius nihiι eνant , ut ego quidem arbitror s

28쪽

CODICILLORUM CA P I. Is

bulae grandiores , quod plurima capita continebant stestiumque subscriptiones adesse oporteret . At codicilli brevioribus , paucioribusque conficiebantur tabellis eam nempe ob caussam , ut recte arbitratur Hotomanus 60 , ut facile quo cuique commodum esset , circumferri , b insnu gestari possent. Iurisconsulti igitur ut distingue- reiit solemnem testatoris voluntatem a minus solemni codicillos hanc dixere plurativo numero , teste Cajo XJ , retenta nimirum vocabuli originatione ; quamquam &singulari numero codicillum interdum legimus ussurpatum majoris demonstrationis caussa'.

h. I.

origo Codicillorum.

testandi potestas apud Romanos populi primum auctoritate comprobata , tum jure XII. tabularum cuique Patri familias concessa est; ea profecto non secus iure admittebatur , ac si certo , solemnique ritu Omnino celebraretur e qua de caussa suprema Testatoris judi

cia sententiam c. , sive rasam eontestationem Ju

risconsulti dixere . Et quamquam vel ritu quodammodo commutato, vel nimia Inris subtilitate paulatim senescente Praetoris praesertim beneficio facilior deinde praeberetur civibus testandi ratio; haec tamen ad Augusti aetatem num quam Juria caruit solemnibus, suamque constanter retinuit solemnem formam ; ne aliter in leges offenderetur . Primus autem Augustus insignem quidem immutationem

29쪽

14 DE VETERI IURE

'ab veteri observatione invexit in re testamentaria . Etenim eo auctore introduci coepit & jus codicillorum , quod prorsus erat ignotum , atque necessaria fide icomm i ssorum praestatio , quae prius haeredis t an tum pendebat arbitrio . Quae duo summa capita fuere , ut veteribus regulis quodammodo conturbatis nova veluti hac in re prodiret juris prudentia , sive spectemus fidei commissorum rationem , quae vel nuda testatoris voluntate constabant co) ; sive codicillorum , qui re quidem ipsa novam testandi formam Praebuere . Originem autem codicillorum ita exponit Justinianus . Quidam Lentulus in Africa decedens codicillos reliquerat testamento confirmatos, in quibus ab A gusto quid per fidei commissum petiit, itemque a filia cohaerede quaedam legata reliquit. Placuit autem Augusto Lentuli potius voluntatem sequi , quam legis rigorem ἱ at que agnoscens fideicommissum in codicillis relictum exemplo fuit, ut & Lentuli filia legata quoque praestaret. Tum Prudentibus convocatis in consilium eos adhibuit Augustus, ut cognoscerent, an codicillorum usus admitti posset; quos inter Trebatium fertur , summae tum auctoritatis eatenus eos adprobasse ; quod diceret utili mam , b necessarium Hoc civibus esse propter magnas U Iongar peregrinationes ; ubi si quis tectamentum facere non posset , tamen cod .ciuor posset . Primum quidem , ut recte putat Hotomanus c), civibus tantum extra Italiam degentibus permitti coepit haec nova testandi ratio . Etenim quum iis non facile praeberetur sufficientium testium copia , qui cives Romani omnino esse debebant in testamentorum consectione ς aequius idcirco existimavit Trebatius , si per codicillos sal-

30쪽

tem possent suam declarare voluntatem sine Iuris solemnibus. Durum quidem videbatur tot meritim nos cives vel intestatos. pati morituros , vel testamento facto ob testium inopiam non valere . quid addere , vel immutare injsupremo vitae momento . Haud dissimilem video sequitatis rationem , quum antiquato testamentorum usu in comitiis concederetur tandem jure decemvirali libera cuique testandi facultas , ut magis placuerit. Quum enim Depe fieret , ut vel morbo correpti , antequam comitia haberentur , in testati decedebant f vel semel in comitiis testati prius mortem obire cogebantur , quam ut novissim ain promere poΩsent voluntatem ob comitiorum raritatem; aequa ratio suasit, ut excussa comitiorum necessitate , quo magis Vellent , sua conderent testamenta.

: II. Uerum res parvis sortasse ducta principiis, ut solet . Paulatim undequaque propagari coepisse credibile est; atque utcumque principio jus codicillorum civibus tantum praeberetur peregrinantibus , vix stetit , quin ad ceteros postmodum cives perduceretur vel in Urbe commorantes .

Huc sane spectare existimaverim illa Justiniani verba r si quae tempora σωιm Labeo codicillos se et, jam

mini dubium erat, quin eodiciali jure optimo admitterentur . . Plane ante Labeonis codicillos adhuc vacillabat in Urbe

praesertim eorum usus ς quum revera caussa non esset, cur recederetur ab iuris observatione , ubi non deerat cestium

copia juxta Trebatii sententiam; ac propterea qui majorum, institutis haerebant, non facile eorum introductionem patiebantur . Sed postquam Labeo codicillos scripsisset, tanti Iurisconsulti auctoritas eo valuit , ut illius exemplo nemo amplius auderet de optimo codicillorum jure dubitare.

SEARCH

MENU NAVIGATION