장음표시 사용
51쪽
phum agnoscit. At in tabulis defunctorum , quae umquam scripturae fides haberi poterit ex hujusmodi literarum com Paratione ; quaeque non nisi probabilem faciet conjecturam Z Juiti uianus porro ut occurreret fallacissimis litera-Tum comparationibus , statuit , eas non aliter permitti , nisi una adfuerint trium testium subscriptiones ca). IX. Deinde jam intelleximus ex Paulo , quemad modum ex S. C. tabularum fides admitteretur, testium nempe adhibitione , eorumque signis . Et quamvis Con sui ius hoc loco tantum loquatur de tabulis publici , privatique contractus; ut tamen hic recte animadvertit Schul- tingius e), alibi fortasse Paulus idem monuerit quoad tabulas supremae voluntatis , quae sane facilius adulterantur. Plane Suetonius , qui sub Nerone hanc tabularum obliis gnationem inductam refert , haud de contractibus loquitur , sed de tabulis generatim : Ad tersus fassarios , inquit tunc primum repertum , ne tabuω nisi pertus , ac tertino per foramina trajecto obsignarentur. Constat autem
Neronis aetat c jam codicillorum usum invaluisse ; ut prorsus non videaua,curSenatusconsultum ad codicillorum quoque tabulas perduci non debuerit . Etenim nemo ignorat,
legem Corneliam de falsii, primum latam de testamenti tabulis , indeque productam ad reliqua instrumenta ce) , itemque ad codicillos f , qui postea introduci coeperunt. inare quum ex Juris historia manifeste appareat, nil magis antiquius Romanis fuisse, quam ut falsariorum fraudibus
52쪽
occurrerent,potissmum in supremi S oluntatibus,quis umquam crediderit , consuluisse quidem contractuum tabulis, non item codicillorum Z Quod ergo BOeta merus profert ex Scaevola,ut testes excluderet a codicillis , nedum refragatur
eidem Consulti sententiae,sed nullo pacto coiisentire potest cum Juris historia .X. Sed quid revera sibi voluit Scaevola , quum praelegatum deberi respondit, si fides epistolae relictae constaret Dicam , quid sentiam . Neminem vel mediocriter iii Juris libris versatum latet , Jurisconsultorum munus in respondendo spectasse quidem quaestiones Iuris , non facti. Quod ubi dubitatio factum respiceret , acute Duarenus' ab animadvertit in Scaevola quemdam respondendi morem huic Iurisconsulto familiarem ; nimirum vel ita respotadebat tri jure non quaeri , aut quid simile ; vel si quaestio facti magis esset , quam Juris, tum responsiim quidem de Iure dabat adjecta tamen conditione, quae factum , quod erat incertum, respiceret. Pluribus exemplis hoc demonstravit Duarenus Ob) , quibus & hunc nostrum addere possumus , quum conditione adjecta de epistolae fide praelegatum deberi ait. Ac sane Scaevolam interrogaverant de juris quaestione; an nempe valeret praelegatum in epistola relictum, quam tamen Testator non obsignaverat contra ejus voluntatem in testamento expressam , qua se valere velle jusserat vice codicillorum, quod obsignatum relinqueret . Scaevola quidem huic interrogationi respondens , valere inquit; attamen quum ex facti narratione , quam proposuerant, in
53쪽
Certum videbatur, an epistola etsi a Testatore non obsi-gilata constaret legitimis probationibus , recte putavit in dubium relinquere epistolae fidena; ne alias crederent prae- legatum deberi , utcumque epistola se habuerit. Etenim licet non exigerent codicilli Testatoris signum, adesse sal tem debuerant & testes , & eorum signa, ut salva esset illorum fides; cumque hoc Scaevola ignoraret; ne Juri Squaestione facti cognitio involveretur de tabularum ingenuitate , noluit idcirco Consultus Juris tantum definitionem attingere ; atque dum statuit epistolam valere quantum ad praelegati rationem , conditionem adjecit quan tum ad incertam ejusdem epistolae fidem ; ut non secus i cus esset praestationi praelegati, quam si scripturae veritaS legitimis constaret probationibus , quasi diceret, notio nem facti magis esse , quam Juris . Quaenam autem esse poterat legitima tabularum probatio , nisi testium praesentia, earumque Obsignatio , ut moris erat in ceteris tabulis Enim vero utcumque Marcianus assirmaverit, valere nempe codicillos neque scriptos , neque signatos a Tesatore ς numqam tamen negavit eorum obsignationem; quum id aperte retulerit ad testatoris personam dumtaxat , ideo
que ait: IPSIUS MANU neque scribi, neque SIGNARI
necesse in . Fatetur quidem necessarium non esse Testat ris signum , quum ad testimenti disserentiam nullam extingant solemnitatem ; ac proinde haud intererat , an pr prio Testatoris signo confirmarentur, an alieno ; at non recte inde conficitur , quod constiterint vel nusquam obsignati; quin dum Consultus hoc negat quantum ad signum
54쪽
testatoris , idem admittere videtur quoad signa alieoa . Quod non obscure etiam comprobatur ex iis , quae statim addit: Licet in consirmatione paterfamisias adjecerit, ut non alias valere velit,quam a mon gnator, B'subscriptos;tamen
solent secti ab eo codiciali, licci neque Eo signati, neque MANV fcripti fuerint si valerent nullo modo obsignati,cur addidit illud ab eo ὶ Egit hic sane Marcianus
de solemni ritu in codicillis non necessario ; ac propterea nil hoc loco opportunius , quam , si revera constare poterant sine obtignatione , affirmare , non modo eos scribi non oportere manu Testatoris , sed nec omnino obsignari ;attamen id tantum significavit, ut necesse non sit ab eo signari , nempe a Testatore. Diversa ergo sunt , opus nota esse signo tellatoris , ac obsignationem prorsus non requi rere , quod nedum Marcianus non negavit, sed pro certo habuisse videtur . Igitur , ut ad Scaevolam redeamus,quum in facto non constaret, an epistola licet a testatore non obsignata , aliorum saltem signis comprobaretur , qui Lamen scripturae facerent fidem ,' merito se retulit ad epistolae probationem. Itaque ex relatis Pandectarum locis cum
Juris hi storia commi si s satis liquet, quemadmodum testes codicillis adfuerint ; & quo pacto hi obsignari debuerant, nimirum vel proprio Testatoris signo, vel saltem ipsorum
X I. Haec hactenus hausimus ex veterum Juri Dconsultorum sententiis. Quod si litem definire velimus
auctoritate posteriorum Imperatorum ante tamen Constantini imperium, res adeo manifesta est, ut non nisi cavillando tergiversari valeat. Diocletianus , inquam , ita
55쪽
ptura,imo et/iam nutu deicommissum relinqui ADHIBITIsTES Tis Us num dubitatio es a). Quid porro apertius ZGiphanius quidem ab hac cxpressa verborum vi non secus se expedire credidit, quam si illud adsilitis renibus
Triboniano appingeret , quasi ea verba ideo addiderit , ut Diocletiani sententiam componeret cum novo Jure codicillorum de numero quinque testium . Sed non recte Triboniano tribuit, quod nulla de caussa id liceat suspicari; nihil enim commune habent ea verba cum nova codicillorum sanctione . Et quidem illud adhibitis tesibus in Diocletiani rescripto haud importat solemnem testium numerum , sed talem , qualis requiritur in quavis testatione Probationis tantum caussa; quod longe diversum est ab solemni testiuin adhibitione; ac proinde si ea verba minime respondent novo juri de numero quinque testium , cur ea Triboniano adscribes ς quum nulla subsit caussa ita suspicandi Z Forsan ejus , quod tueri non possis , statim Tribonianum auctorem feceris , quassi impune liceat ei tribuere quicquid ex libris Juris nostris adversetur Opinionibus 8 Boehmerus contra c. e o rem aliter interpretari con tur . Admittit quidem , ex Diocletiano duos saltem testes codicillos desiderasse ; sed eos dumtaxat, qui fierent nuncupatione , non item, qui per scripturam ὐ atque ea Verba adhibitis tenibus non referri putat ad integram rescripti sententiam , sed tantum spectare specialem locum , quo loquitur de fidei commissis line scriptura , vel nutu . Insi-pida prorsus interpretatio i Dicat porro Boeli meruS, qua
56쪽
conjectura id affirmari valeat Z Quum contra ex verborum eonstructione illud adhibitis testibus ad omnes legis partes referatur Suavis autem est, quum rationem subjicit, qua Imperator testium adhibitionem caverit in codicillis voce , vel nutu declaratis I nam , ut inquit , non posset alias constare de voluntate eicommittentis. Sed quid porro opus erat urgere testium praesentiam , ubi aliter defuncti voluntas nequeat manifestari ξ an hoc umquam in dubita tionem venire poterat, ut propterea verbis expressis id cavere cogitaveriti Sed quid ineptius , quam in re tam manifesta cavillationibus laborare ZXII. Reliquum est, ut videamus, quemnam testium numerum veteres revera adhibuerint in codicillis , quibusque non interdicebatur in illis testimonium perhibere. Primum quidem ex Juris libris luculenter non constat; sed quoniam item nes non erant, nec proinde ex lege proficis
cerentur, satis fortasse videbatur numerus duorum testium ex generali Ulpiani regula Oso , quod ubi numerus
testium non adjicitur , etiam duo sufficiunt. Ceterum probabilius existimaverim, eumdem testium numerum desiderasse , qui adhibebatur in ceteris tabulis , quum in te stationem redigerentur . Pari quoque ratione crediderim quoad testium conditionem, quemque, cui testimonium dicere non vetabatur in ceteris negotiis , recte adhibitum in codicillis , veluti non solemnibus ς qua de caussa distinguebantur etiam a testamentis, in quibus non admitterentur , nisi tantum mascuIi, iique cives Romani .
57쪽
An codicilli per scripturam tantum confice
rentur , an etiam Per nuncupationemΘ Uum hactenus exposuerim eas omnes Iuris regulas ,
quibus codicillorum ratio a testamentis discrimina-- tur ; praestat modo considerare, quemadmodum una consenserint , sive quo pacto codicilli testamenti causesam imitentur. Ac primum non levis est dubitandi locus,an ut testamenta condebantur tum per scripturam , tum per nuncupationem , ita idem obtinuerit in codicillis Omnes fere juris interpretes haud veriti sunt hoc affirmare praeter Antonium Fabrum , qui primus negavit ca) ; ac deinde nostra aetate Boehmerus Fabri sententiam suscitavit , quam amplectitur quoque fidei neccius c). Hi quidem Scriptores quum viderint , nullam expressam mentionem haberi de codicillis per nuncupationem in Pandectarum libris , nec nisi ex vulgata constitutione de quinque testium inumero x, id primum appareat , qua Imperator eumdem testium numerum praescribit in codicillis per scripturam , ac per nuncupationem et existimarunt tum primum inductum , ut vel sine scriptura fierent codicilli ; quam sane conjecturam illustrare conantur aliis non dissimilibus argumentis. Faber quidem ita argumentatur : codicilli ideo dicti , quod essent parvi codices ; quemadmodum
υν cap. a.' 14. suae disputationiti e Antiquit. Rona. lib. inst. tit. ulti d) in l. ult. ult. C. de eodicillis.
58쪽
ergo nil magis absonum , quam fingere codicem nuncupathim: ita codicilli scripto necessario consignabantur,nisi dixeris etiam voce nuncupatum, quod libello comprehenditur. Urget deinde relatam Marciani sententiam co) , qua valere dicitur codici lim neque subscriptos , neque signatosa testatore , quasi Marcianus intellexerit, non aliter eos fieri posse, nisi per scripturam , ac demum Ulpiani l cum, quem prorsus e re alienum deprehendemus. II. Recte quidem Faber loquitur , quum contendit codicillorum nomine venire non posse, nisi quod scribebatur in tabellis ceratis ; at hoc tantum spectat latinam significationem. Iurisconsulti vero , ut diximus O J , eam
Ocem accommodarunt supremae voluntati, quae constaret
sine iuris Plemnibus ; quo fit, ut quoniam codicillorum
nomen transtulerint ad exprimendam voluntatem non λ- lemnem in supremis , nil vetabat, quin hujusmodi vo- Iunias manifestaretur vel scripto , vel voce ς quum quoquo modo voluntatem nostram aperiamus , eadem aeque permanet , utcumque vario signo significetur. Itaque quum Jurisconsulti per codicillos intellexerint voluntatem non λ- Iemnem , nulla obstat iuris ratio , quin ea manifestari magis uno modo , quam altero debuerit: quemadmodum nec juris ratio repugnavit , quin testamenta conderentur vel scripto , vel nuncupatione ς quum quoquo modo voluntas aperiatur , nihil ei additur, vel tollitur , sed eadem esse videtur , licet varium sit manifestationis signum . Fateor quidem, naturalem, sive primoevam codicillorum significationem ad scripturam tantum referri; sed male confi-F a . cit
a eiti LGde hue eodicillorum. Uide . . primum hujus capitis.
59쪽
cit Faber , apud Jurisconsultos non potuisse trans serri adivoluntatem nuncupatam , dummodo non solemniter fieret ,' nec novum est in jure , vocabula formam magis , quam rem ipsam exprimentia , sublata , vel immutata veteri forma, adhuc retineri , dum res ipsa perdurat , quod longum esset exemplis ostendere . Atque , ut cetera Praeteream, nonne ipsemet arguitur , quum ait ex relata Imperatoris constitutione tum primum coepisse codicillos confici nuncupatione Z cur tam absonum ante illius constitutionem id videbatur, quod postmodum non repugnavit t nonne eadem erat juris ratio ξ III. Deinde quod affert ex Marciano, plane non Vi deo, quidnam ex illius sententia colligere tentaverit,quod ad rem nostram conducat . Ait porro Consultus , valere codicillos , etiam si neque scribantur , neque signentur a testatore . An ideo intellexit fieri non posse per nuncupa tionem ξ Qui autem amrmat , eos valere sive propria , si 'Ve aliena manu conscribantur , non videtur scripturam ne cessario in illis desiderare . Huic similis est alter iuris locus , quem Faber , ac Boeli merus ca) asserunt ex Ulpiano ,
qui ita inquit et quemadmodum plerique Ragani sunt , Dum testamenta faciunt per feripturam , adjicere et velle hoc
etiam vice codiciturum valere . Refert quidem Consultus moris esse in testamento scripto clausulam adjici , ut etiam valeret Vice codicillorum . Sed ait Faber , ideo clausula adjiciebatur in testamento scripto ; quod inutilis haec fieret: in nuncupato; atque , ut arbitratur, testamentum per nuncupationem haud potuerit in vim codicillorum transfor
- cap. pr. F. 7. suae disputationis. b l. 3. de testamento militis.
60쪽
mari, nam codicilli necessario exigebant scripturam . Uerum quam futiles sint hujusinodi. argumeutationes apparet ex ipsamet Ulpiani sententia, qua nil aliud Consultus significare voluit , nisi quod plerique Pagani sole ut intestamento scripto adjicere illam clausulam . At enim cur in testamento scripto Z Respondeo , quia veteres perraro testabantur per nuncupationem ς ac proinde usus illius clausulae usurpabatur in te sigmento per scripturam , veluti frequentissimo . Sed quid juris esset, si in testamento per nuncupationem clausula adjiceretur ρ id non tradit Ulpianus , quum non esset illic locus . Ceterum idem juris fuisse existimaverim , ac si exprimeretur in testamento scri-Pto , quum par sit in utroque ratio . Sed utcumque fuerit hujusmodi clausulae usus , quid quaeso ad codicillos sive per scripturam, sive per nuncupationem ex hoc Vlpiauiloco Z An quod consueverant illam clausulam adficere testamento scripto , conficitur , codicillos non secus valere , quam perscripturam Z Videant profecto, ne dum in jure ita argumentantur , in dialectices regulas turpiter offen
IV. Praeterea unde quaeso acceperunt , nuncupatio nem in codicillis primum manasse ex relata constitutione de quinque testium numero Z Illic prosecto non ea est men S. Imperatoris , ut hoc induceret, sed ut numerum testium
definiret in codicillis; quod tamen servari jussit tum iavoluntate scripta, tum nuncupata, ut ex illius verbis mani feste liquet. Tantum ergo abest,ut ex hac constitutione inVa luerit usus codicillorum per nuncupationem,quin etiam con trarium apnaret ex iisdem imperatoris verbis. Statuit