Emanuelis Dunj J. C. De Veteri ac novo jure codicillorum commentarius atque de solemni quinque testium numero in codicillis vel testamento confirmatis adversus Justum Henningum Boehmerum. Accedit contraria Boehmeri disputatio de codicillis sine testi

발행: 1752년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

41쪽

26 DE UETERi IURE

nemo sanus negaverit; ut mirum sit, ipsum Boeli merum nec sibimet consontire , quum codicillos interdum appellaverit sumaer epistolor Q. Plane quidnam intellexerit per solemnem epistolam , non video; nisi ut distingueret usitatas epistolas a codicillis , qui ad epistolae modum

scribebantur . Dubitatio ergo eo tantum Vertit, an veteres testes admiserint in codicillis probationis caussa , ut ita fraudibus quodammodo occurreretur. Et quid m quod primum Boehmerus profert ex Origine codicillorum , ad rem non pertinet . Etenim etsi civibus extra Italiam degentibus ideo permissus est eodicillorum usus,quod non facile iis praeberetur civium Romanorum testimonium , qui testamento adessent ; non recte tamen conficit, nullos proinde testes codicillis adhibitos ; sed id tantum , quod aequa ratio suaserit vel sine civium Romanorum prae se tia conscribere codicillos debuisse: quibus tamen utpote non solemnibus , nec lege comprobatis, haud interdicebatur peregrinis testimonium suum perhibere probationis tantum caussa ; quippe qui idonei testes habebantur praeterquam in actibus potissimum legitimis , ac propterea ex civium Romanorum inopia conjectura duci nequit, testes omnino non adfuisse . III. Perperam deinde arbitratur, codicillos aliud non fuisse quam epistolas , eaque de caussa Iurisconsultos plerumque ita eos nominasse tu libris Iuris. Etenim quos eodicillos propria epistolarum significatione dixerint veteres , infra ostendemus , quum sermonem instituerimus depeculiaribus codicillorum modis . Deinde quod Iurisconsul

42쪽

CODICILLORUM CAPUT I. a

sulti codicillos quandoque expresserint epistolarum nomine, falso conjicit, tamquam epistolas considerari debere . Et quidem quicquid concipi soleret cum salutis praefatione,epiastolam veteres nominabant; quo fit, ut cautiones & chirographa,quae potissimum epistolarum more scribebantur,epi stolas quoque appellarint, ut tot prostant exempla in libris

Iuris ca). At quis umquam contenderit, hujusmodi cautioites aliud non fuisse quam epistolas , vel quod testes iis

non adhiberentur, propterea quod scriberent ut cum salutis praefatione ad nodum epistolarum i Non enim modus,

quo scribitur, sed negotii genus scripturam distinguit: Cau tiones quidem , quibus salutatio praemittebatur , si epistolas dixeris , non prohiberis ; at male inde conficies , eas Proinde existimari debere tamquam epistolas familiares, quod nil Iurisconsulto indignius. Praeterea perspicuum est vel in ipsis testamenti tabulis solere testatores salutationem praemittere , praesertim quum amicissimis suis , vel propinquis quid legarent, aut fidei committere ot ; ut praeceteris ex Modestino liquet et Numquid Boehmerus testamenta quoque aliud non fuisse crediderit, quam epistolas Z vel quod testes in hujusmodi testamenti scriptura non adfuerint Haud negaverim , epistolas quidem familiares scribi se Iere remotis omnibus arbitris, ut inquit Gipha-D a nius

43쪽

nius t quum nulla contentio oriri possit de illarum side , neque i I quaritionem adducuntur: at aliter res se habet in iis scripturis , quibus continetur suprema voluntas , vel mutua hominum obligati O , quaeve ratae haberi nequeunt in judicio ; nisi de earum fide constiterit legitimis probationibus : ac proinde nil refert, an cum salutis praefatione scribantur, nec ne ς non enim epistola , sed quod in ea comprehenditur , necessa iam facit testium praesentiam , quemadmodum cautiones etsi epistolarum more conficerentur: ideo tamen testes desiderabant , ut scripturae fides constaret vii V. QDd autem addit Baehmerus , nimirum in libris Juris nullam haberi mentionem testium in codicillis , id

Primum verum omnino non est, ut mox ostendemus : dei de animadvertere debuerat, Iurisconsultos tum in responsis suis , tum in libris , quos conscripserunt , numquam attigisse quaestiones , quae in facto prorsus consisterent, sed Juris dumtaxat ; nisi quando Iuris definitio ex facti ei r-cumstantiis necessario proficisceretur, vel ex praecipua Verborum prolatione penderet, ut accidit in quaestionibus testamentariis . Quoniam autem scripturae fides ad factum omnino pertinet, non item ad Jus ς idcirco non Jurisconsultorum ; sed Judicis erat cognoscere , num legitimis probationibus constitisset . itaque quum codicilli non erant solemnes ; nec proinde solemnem te ilium numerum requirerent , ut testamenta ; nil catissae est , cur Jurisconsulti speciatim agerent de fide codicillorum , vel testium prae- .sentia in quandoque memini seni ; hoc enim generatim attigerunt , quum pertractaverint materiam de fide instrumeniatorum, de probationibus,& praesumtionibus, atque de testi.

44쪽

bus . Contra in testamentis ideo saepissime mentionem ha-b:ier uiri de testium adhibitione; quod ad Juris rationem hoc pertineat , sive ad eam Iuris observationem , quae legibus praescripta est, quaeque non tam in facto , quam in

Iure consistit. Demum legum argumenta , quibus BOeh-merus utitur , ut testium praesentiam negaret in codicillis, vel prorsus extranea sunt, vel sibimet contraria; at ne longius a proposito aberremus , dum nostram aperiemus seu-tentiam , asseremus quoque eas legum auctoritates, quibus

utitur Boeli merus ad ejus tuendam sententiam ; sed ita tamen , ut quod alienum esse putaverim , reseratur in adnotationibus , quas atteximus ejus disputationi. U. Ex hactenus expositis quum in comperto sit, quam falsis argumentationibus laborarint , qui nullos testes agnoscunt in codicillis apud Veteres ; prope est , ut in re tam obscura proseramus quicquid ex veterum scriptis e X- cogitare licuit, quo Boetimeri quoque sententia apertius convellatur . Et quoniam , ut ex Marciano a) intellexi

mus , codicilli scribi , atque signari poterant, vel propria

testatoris , vel aliena manu ; praestat , ut primum videamus , qua legitima probatione uterentur in illis , qui aliena manu scribebantur , ut rectius conjectare possimus in propria testatoris manu exaratis. Insignis exstat Scaevolae locus, quo manifestissime apparet, nedum testes adfuisse codicillis aliena manu conscriptis ; sed & eorum signis comprobatos . Ita Scaevola inquit : Propositum es, non Baseentem liberos , nec cognatos in diserimine vitae consiturumper infirmitatem ARCESSITIS AMICIS Cho Suo contuber-

' nati

45쪽

nasi disisse,quod velut ei relinquere praedia, quae nominasset; equo dicta IN TESTATIO CQum Sejum redegisse: etiam ipso Testatore interrogato , an ea dixisset , betur taιi μαλισσα , id est maxime, in No ς quaesitum en , an praedis , quae desinata essent, ex caussa deicomm ad C um Suum pertinerent Τ Respondit, super hoc nee Eubitandum csse , quin Meleommissum valeat. Palam est , hic agi de coadicillis ab intestato factis , non autem de testamento , ut cuique patet, quibus Testator coram amicis consulto arincessitis voce declaraverat, se relinquere velle praedia, quae

nominasset , C o Sejo contubernali suo : Cajus Sejus deinde scripsit Testatoris voluntatem, quam in tenationem quoque redegit. Dubitabatur,an fideicommissum qui enim ab intestato codicillos relinquit, fideicommittere intelligitur , ut infra ostendemus o valeret, ea nempe de caussa, quod in hac specie Testator videbatur fbriaste I quutum esse non animo deliberato ς quum dixerat , se peiae relinquere praedia , non autem se relinquere . Scaevola res pondit , nec dubitari posse , quin valeret; praesertim quod postquam Caius Sejus praedia scripsisset, interrogato Testatore , an ea praedia essent, affirmaudo responderat, ejusque affirmationem codicillis adjecit. Duo notanda sunt , quae ad rem nostram pertinent r unum , quod controverti nequit, amicos nempe codicillis adfuisse , veluti testes hujusmodi si premae voluntatis ;ut falso asseveraverit Boe his

merus , nulli bi in Iuris libris legi, quod testes adhibiti

fuerint in codicillis ; quum diserte contrarium ex hoc loco appareat . Alterum , quod codicilli in testationem redacti fuerint. At quidnam est in te tionem redigere ξ veteres quidem ad scripturae probationem adhibitis testibus ta

46쪽

CODICILLORUM CAPUT I. 3I

bulas obsignabant quam scripturam ita consectam testationem dixere , eaque utebantur ad rei gestae fidem faciendam in judicio . ita Cicero : Mur rei , eonditioni uetabellas obsignarunt viri boni complures et res in dubium ve

nire non potes. Et alibi et Ipse in ta lis refert , ob n

gnatsignis amicorum providens isomo , ut contra hoc crimen

c si quando osui episti P hac videlicet test catione uteretur .

Modum autem , quo testationes fiebant, explicat Paulus, dum refert Senatu sconsultum ς quo cautum , ne scripturae

publici, vel privati contractus in judicio prolatae alitervalerent , quam si in testationes redigerviatur H :ptismus ordo , decrevit, inquit, eas tabulas , quae publici , via privati contractus scripturam continent , adhibitis testi-δus ita signari , ut in summa' marginis ad mediam partem moratae triplici sim constringantur, atque impositum δε- a linum cerae signa imprimantur, ut exteriores scripturae fidem interiori fervent. Aliter tabulae prolatae nihil momenti habent. Hinc Venuleius scripsit 6δ r Curent Magistratur e inque Dei rectari solentibus testari hic non signifi eat supremam edere voluntatem , sed tabulas conficere de quovis negotio ce or , b alior teser , se gnatores praebere , quo faciatur negotio explicentur , ut probatio reisamasit. Conficiebantur quidem' hujusmodi testati Bes non a perinis publicis , ut hodie fit, sed a privatis hominibus,quiAnatorer appellabantur; hinc Iuvenalis b. veniet cum signatoribus auspex. Et quamquam testificationes scriptis habitae Iesationes potin

annivers. cap. a

47쪽

32 DE UETERI IURE

simum dicerenitur . Jut consulti tamen eas acceperunt pro quavis testificatione etiam scriptis non tradita, quod a petae

Caius tradit his verbis ab : Fiunt enim de his scripturae, ut quo actum en, facitius probari post , ue sine his autem valet, quod ad tum es , si fabeat probationem , sicut di nuptiaciunt , licet tectatio sine scriptis habita em ut nihil caussae sit, cur

Schultingius Salinatio irascatur , dum is testationis Vocem resert etiam ad testificationes cujusvis rei gestae, quae scriptis non fuerit consignata , licet prius contra seu

sisset eb . Ceterum in libris Iuris passim mentio fit hujusmodi testationum , quae adhibebantur , ut ejus, quod actum esset, salva haberetur probatio f .

VI. Ut ergo ad Scaevolae specie ni redeamus , Caius Sejus voluntatem testatoris scriptis tradidit, eamque redegit in tesationem, at ex Scaevolae verbis apparet; at quum ex jam dictis satis constet, per testationes venire quicquid gcstum esset testium adhibitione , atque ubi testificatio scripto traderetur , iisdem testium signis obsignari oportebat , ne fraudibus fallariorum subverteretur et plane nesciverim , quid manifestius asserri possit, ut fateamur , nedum testes revera adfuisse in codicillis , sed obsignari quoque necessario debuisse, si non testatoris , eorumdem saltem testium signis, ut eorum tava esset probatio. Et quidem quis umquam sibi persuaserit , tabulas tum publici , tum privati coli tractus ex relato S. C. , quod ab

vi vide l. r. de sponsalibus,t. 11. ex qui. bus caussis majores &c. l. 2. de nautico scetiore , l. l . de concubinis , l. rg.,s. de eustodia, & exhibitione reorum , t .as. ad L. Iudam de adulteriis , l. s. f. s. de pinis . nis, & l. penult. de donationibus inter viruin , ec uxorem.

48쪽

CODICILLORUM C Ap L 33

Neronis usque tempore repetunt eruditi a) , nullius m menti habitas, nisi certa forma in testationem redigere nistur ; diserte enim inquit Paulus: aliter tabulae prolatae nihil momenti habent ; codicillorum vero fides , in quibus agitur de suprema voluntate falsariis potissimum obnoxia , consistere potuerit sine legitima testium praesentia Z in militibus profecto , quorum supremis peculiari privilegio

concessum est , ut vel nuda voluntas rata haberetur , numinquam tamen constabat , nisi ea ostenderetur legitimis probationibus ς hinc Paulus ait . militibus quoquo modo velint, I quomodo possunt , Iesamentum facere con-eessum eo; ita tamen , ut Boe ita sub quatum esse legisl mis probationibus ostendatur. Quid autem ineptius , quam exquirere legitimas probationes in militari voluntate , eas tamen negligere in P agani codicillis Z Vel quid magis absonum , quam ob salutationem , quam plerumque veteres praemittebant in codicillorum confectione , uti S solebant in quibusdam testamenti capitibus , negare idcirco nece iasariam testium adhibitionem in ea suprema Voluntate, quae codicillis comprehenditur VII. Sed videamus modo , quid dicendum sit de iis codicillis , qui non aliena , sed ipsius Testatoris manu conscriberentur . Et quamquam pari ratione statuendum videtur, testes quoque hujusmodi codicillos desiderasse , quum hi aeque fraudibus subjecerint , non secus ae ceteri aliena manu eXarati; prostat tamen alter Scaevolae locus de quadam epistola a testatore conscripta , quo magis hoc valeat illustrari; utcumque Bochmerus crediderit camia

a Cuiaeius in notis ad cit. Pauli locum recopi. sint. lita s. tit. Is. G H l. 4o. de testamento militis.

49쪽

34 DE VETERi IURE

dem Scaevolae speciem urgeri posse ad ejus sententiam comprobaudam. , inquit Consultus a Ilum,

uxorem suam heredet instituit, si lea episulam feri-risse dicitur , qua quicquid in peculio habuit Hius , ei donativit, I adjecit; praecipua haec eum sique juris , post

mortem suam habere velle . arero , quum rectamenIO IDgn caverit , si quid obsignatum recepi t , id pice eoiciLIorum valeret ; epistola autem non sit obsignato , an quα es

sola eontinentur adsilium pertineant i Respondi, si di

epictolae relictae connaret , deberi qua in ea dare δε velle Agni alit . Facilis est quidem hujus responsi intelligentia , cujus rationem jam discimus ex Marciano , qui idem prorsus proponit; quum ait , valere codicillos , etsi manu testatoris nec scribantur , nec signe n tur e quin GV licra in confirmatione codicivorum paterfamiaias adjecerit , ut non

alias va re velit , quam sua manu Agnator , I subscriptor ;tamen valent facti ab eo eodicilli , iacet neque ab eo signati ,

neque manu ejus scriptifuerint ; additque rationem e nam ea , quae postea geruntur prioribus derogant. Dixerat ergo testator in relata Scaevolae specie in testameato , se valere velle vice codicillorum,quod ASE obsignatum reliquisset, ut recte hic animadvertit Cui actus H ; epistolam autem non Obsignaverat e, dubitabatur , an quod epi stola contineretur , servari deberet; licet Testator eam non obsignasset, uti testamento significaverat ρ Respondit Consultus , relicta in hujusinodi epistola deberi, dummodo de illius fide constaret. Etenim potentius est, ut ait Cu-jacius , quod quia post testamentum factum gessit , quam quod

a Mult. ει - . l. 6.Wa. se iure codicillorum. ς lib. 4. responsi Scaevola ad cit. I. ultimam de legatis a.

50쪽

quod testamento cavit; maxime , si quod in supremis voluit , valde se id voluisse ostenderit, ut ex illis epist lae verbis apparet et praecipuo haec eum , suique juris , typs mortem suam habere velis , quae sane enixam Testatoris voluntatem demonstrant.

VIII. At quid est , quod Scaevola de epistolae iure intersogatus respondit, deberi quidem praelegat tim , adiecta tamen conditione, β fides episeose relictae eonnares t Respondet Boehmerus ca) r quum testes codicillis minime adhiberantur , recte epistolae fides in dubium revocari poterat , ac proinde eatenus praelegatum deberi respondit, ut de ejus fide constitisset. Sed quaererem hic a Boeh- mero , quonam pacto aliunde probari poterat scripturae fides , si testes non adfuerant i Perspicuum est in jure , non aliter scripturae veritatem probari posse , quam aliorum testimonio : si ergo testes non aderant, nec proinde horum testimonio poterat scripturae fides comprobari, quorsum Scaevola inquit : s es est Iae relictae conctaret 8 Inquiet fortasse Boehmerus, id expleri potuisse comprobatione manus Testatoris , aliisque praeiumtionibus aliunde petitia ; Fabulae. Primum quidem nulla major incerta probatio, quam comprobatio manus in scriptionibus potissimum , quae eXararentur in tabellis ceratis , quibusque facillime scripturam imitamur . Nec veteres , quod sciam , hujusmodi probatione utebantur ; quum nullum ejus vestigium appareat , nisi in eo casu , quo quis agnoverit ma num suam ; tumque non tam fit litterarum comparatio ,

quam ipsemet, qui scripsit , proprium ejus Chirogra-E a phum

SEARCH

MENU NAVIGATION