장음표시 사용
311쪽
quemadmodum servitutes amittuntur Tollitur servitus variis ex caussis, utpote poremissionem, per interitum praedii aut serviontis aut dominantis, per confusionem dominii, id est, si uterque fundus et cui servitur, et qui servit, ad unum eundemque dominum contingit, quia res propria nemini servire potest; sublato servitutis sne et utilitate servitus ipsa tollitur; deinde, si servitus ad Certam conditionem Constituta, conditione cessante, resolVitur; soluto etiam juro aut ejus, qui servitutem Sibi constituit, aut ejus qui servitutem alteri concessit, utputa, st. domini non erant, neque servitutis quasi usucapio accessit. ittitur denique servitus, si alter praedi libo talem usuceperit. Celeris omnibus relictis, do, usucapione libertatis disserere paucissimis lubet.
. De usucapione libertatis. Per legem Scriboniam non esse sublatam Pamusucapionem, quae praedii libertatem praestaret,
312쪽
Cap. VIII. Quemadm. serV. amittuntur. 3o s
id, lioet PAULLUs non diserte tradidisset, lamon innumeris aliis ex Iocis Sciremus. Sed commune est omnium Ictorum Romanorum, non uno eodemquo modo servitutos tolli, usucapta libo tale ab altera parte. Nam servitutes praediorum rusticorum, id est, faciendi iura jum non utendo amitti statuebant δ); adversus servitutes urbanorum Praediorum tantummodo usucapionem admittentes, id est, factum eius, qui servitutem deberet, ex quo' manifeste ille declararet, seliberam rem suam Velle habere. Verum enim
Vero ea in dominio Vis et Virtus inest, ut, si desiit esse id, quod servitutis Caussa facere, habere, prohibere licuit, dominus statim in condition usucapiendi libertatem vorsetur. Ab eo igitur momento, quo desino facere, utputa, ire agere, alter in eo erit, ut libertatem usucapiat, usq ad id tempus, quo denuo usus fuero, interrupta et usurpata quasi alterius libertate. Similiter, situ, cui servitus habendi, prohibendive debebatur, habere seu prohibere desieris 3 alter in eo erit, ut usucapiat. Quisnam autem habere desiisse
intelligitur 3 - Ponit CAI Us exemplum tigni inmissi, ot - inquit - si ego, cui servitus debebatur, tignum exemero, ita demum jur meum amitistam, si tu foramen, unde exemtum ea tignum,
313쪽
gos Cap VIII. Quemadm. Serv. amittuntiari
obturaversi et per constitutum tempus ita habueris alioquin, si nihil novi feceris, integrum jus meum
permanet. - - HujUS regulae hunc esse ration in existinio. , Inter moram aedificandi sieri potest, ut biennium, intra quod serVitutes non Diendo amittuntur, Praeterent, antequam aedes sint restitutae. Durissimum Sane foret, si serνit tes hae per Statutum tempus non utendo periront, cum aedificaturus Plus Satis indicet. animum savelle restaurari Serritutem. Sin Vero serviens lactis ostenderit, se liberas velle habere aedes, alia res erit. Νam ille, cui servitus debebatur, aut nunciare debuisset, aut Iuterdicto experiri:
An vero illa CAII regula in omnibus ha hendi servitutibus locum habeat, id neque ata mare, neque refellere lubet; sed mugis putem, locum habere. Prohibere desiisse is intelligitur, 'qui siluit de facto alterius, quod prohibere ei licuisset; utputa: si servitutem altius non aed scandi debes, facto semper opus erit, ut libertatis
314쪽
Cap. VIII. Quemadm. Serv. amittuntur. 3or
s. 2. Quaestio Domitiana Quoniam hoc loco de Vetere libertatis usi Capione, quae ex usu juris per IUSTINIANUM abiit, loquimur, fas sane erit, inutili inutilo superaddere. Antiquae enim Romanorum usucapioni honerat proprium, ut nullus esset temporum a Ce sionis locus inter auctorem et Successorem Aing Iarem; quapropter usucapio ex integro inspienda erat ejusmodi successori * . - Ηaeo reputans, multum olim interfuisse statueris: utrum ex jure M.tere faciendi servitutes jamjam non utendo sint amissae, an rectius sit dicendum: adversus has quoque ser-oitutes libertatis Mucapione opus esse. - Si solus non usus ad amittendam faciendi servitutem
sussicit; frequemiis simus λ) fundi servientis usus nihil
impediet, quo minus libertas adquiratur successori non modo universaΙi, Verum etiam singulari. Iamjam videbis, quo exeant cogitationes. Nam quamquam Paullus δὶ in universum statuit, non posse usucapi id, quod jam non utendo amitteretur: equidem tamen latum ad factum magis, quam ad quaerendae liber latis desiderium et requisitum respeXisse eristimem. At no forte objicias, ad us apionem facto opus esse et sine animo usucapiundi usucapionem nullam
315쪽
3o Cap. VIII. Quemadm. serV. amittuntur.
procedere. - In dominii enim exorcitio assatim facti inesse dico, neque unquam auimus liberam'. rem sibi habendi doluisse domino praedii sorviontis praesumetur, nisi si contrarium, factu declara
Quoniam autem illud quidem certissimum et
dubitatum est, non utendo perire Servitutes faciendi, etiam nullo accedente facto libertatem usucapientis, seu Potius, in his servitutibus cur vero libertatis usucapionem jam ex omisso domi nantis usu; non possum, quin magnum HOEPF-NERI reprehendam errorem δ).
Puris quasi possessionem - inquit - in usumoxime consistere, Eichmannus ad Hesse Idii Digesta, spho IJa. contendit. - Contrarium 1 manifestissime ex eo paret, quod servitus, quae quasi tradita mihi est, usucapietur, quamvis nunquam postea usus fuerim ea servitute. Quid illud sibi velit, ,, si quasi tradita sit
me nescire ingenue fateor, cum . etiam Sine u
316쪽
Cap. VIII. Quemadm. Serv. amittuntur. 3 9
ditione ex sola alterius pationtia servitutis capio maxime Currat. - Sed tota sententiu HOEPFNaanx prorsus nihili est. Quasi doctissimus vir non scisso
videatur, tempus illud, quo servitutes adquirantur utentibus, plus satis esse ad eas amittendas, quibus usus non fueris. Verum EIcΠMANNI judicium illud ab HonPF
NERO impugnatum Sane rectius se habet. Quandocunque enim servitute non uteris, statim altor in libertatis et possessione et usucapione est. Usus ergo ejusmodi servitutis et signum est possessionis in retinendae recuperandaeque POSSessionis r medium. Comm. Instit. g. 282.
De amissione se iturum, quae continuo exerceri non debent.
Saepissime autem fit, ut servituti modus faciendi adjiciatur, ita ut per continuum tempus exerceri non debeat. Paucissimis igitur nunc, quod ad libertatem recipiendam attinet, ea repetere Volumus, quae supra jam de Interdictis tetigimus. PAULLUs et SERVIUs δὶ statuere:
si ita servitus defnita esset, ut aut alternis diebus, aut toto die, aut nocte tantummodo aqua duceretur,
317쪽
31o Cap. VIII. Quemadm. Serv. amittuntur.
amitti non utendo per statutum tempus servitutem, quoniam aqua esset cottidiana. Sin vero ita tonstituta esset aqua, ut aestate tantum duceretur, vel uno mense, aut alternis annis vel mensibus, quia continuum tempus non esset, quo esset usus servitutis,
duplitato demum tempore amitti aquam. - Idem et de itinere custodiri.
Subtiliorem SABINUs agitavit quaestionem: si uno tantummodo die per quinquennium liceret per vicini agrum ire et arbores in ejus silva excidere,
quanto tempore haec servitus non utendo amitteretur R- Et quidam putarunt, Si - primo et Se undo quinquennio Per eam Viam itum non esset, tale jus penitus tolli, Servituto quasi per biennium non utendo deperdita, singulo dio quinquennii pro anno numerando. Alii aliam secuti sententiam traduntur. Sublata autem libertatis usu capione et in longi temporis Praescriptionem trans mutata, ImperatoSi . nostro in proposita speciovisum est, viginti annorum desidia, ejusmodi servitutem deperdi. Eos igitur imitatus videtur, qui duplicato usucapionis tempore hanc servitutem amitti statuebant.
318쪽
Cap. VIII. Quemadm. SerV. amittuntur. 3II
fundi vendendo lege caverim, uti per eam partem in reliquum fundum meum aquam ducerem, et statutum tempus intercesserit, antequam rivum facerem, nihil juris amitto, quia nullum iter aquae fuerit; sed manet mihi jus integrum; quodsi fecissem, neque usus
f. 1. . Si per fundum meum viam tibi legavero, et adita hereditate mea per constitutum tempus ad amittendam servitutem ignoraveris, eam tibi legatam esse, amittes viam non utendo. Quodsi intra idem tempus, antequam resciret tibi.IGqim servitutem, tuum fundum vendideris p ad emtorem via pertinebis, si reIiquo tempore ea usus fuerit, quia scilicet tum esse coeperat, ut jam nec jus repudiandi Iegatum tibi possit contingere, cum ad te fundus non pertineat. Primam fragmenti partem perspectam Ilabrisso
haud gravo negotium est. N am Postquam duxi aquam, Servitus erit constituta, ideoque eam mnittere possum non utendo, utputa, si alius praedii servientis dominus exstiterit. Νam etiam manente Vctere domino, ego quidem servi
tutem amittam ipso jurei Verim, cum is, qui
319쪽
3 12 Cap. VIII. Quemadm. SerV. amittuntur.
emit partem fundi mei, amissa licet ipso jure se vitute, nihilominus ex lege venditionis obligatus maneat; existimo pati eum debere, servitutem imponi propter obligationem. .' Altera fragmenti pars maxime cruciat me. Nam si servitutem tibi legatam iguoraveris, licet, si ad vindicationem legata sit, Statim, utut udita hereditas est, domininm rei ad te pertineat, tamen servitus, quam tibi tradita fuerit, ante non erit imposita neque perfecta. Qua igitur rationo amitti potest, quod nondum fuit Z Nam reputa tectin, quamvis vindicationis legatum sit, tamen post Iegem Falcidiam et Papiam Poppaeam Ictis quod supra R) monuimus, - placuisse: nemini licere propria manu vindicationis legatum occupare. Sod etsi id nihili sit; neque tamen unquam negabis, heredem cuilibet legatario obligatum manere ad exhibendum. - Apud nullum juris interpretem
Iiujus loci aptam inveni explicationem. Νam quod jam Glossa et post eam alii δ) putarunt, hac in specie restitutionis in integrum esse locum, id nihili est. Est enim et in vindicationis legato obligatio. Quodsi Pomponius ita scripsisset: Antequam ligatam tibi servitutem cognoveris, in integro res erit. Quodsi Iegatum compertum habueris, non utendo per statutum tempus
320쪽
Cap. VIII. Quemadm. Serv. amittuntur. 313
. amittes servitutem. - Et, si, cum nescires
legatam tibi servitutem, fundum alienaveris; intra biennium vindicandae servitutis jus erit
etiam emtori, post biennium non. Id, si statuisset Ictus, non repudiarem, quoniam, cum compertam habueris SerVitutem legatam, nequo eam tibi tradendam curaVeris, id quasi pro traditiono seu pro repudiatione accipi potest. Quodsi quis fuerit, qui hocce Pomponii fragmentum idonee explicet, gaudebimus. Nobis autem solatium erit Virgilianum illud: non omnia possumus
Haec hactenus; nam plura cum Scriberem, i gens dissertationis Volumen mouet, ut desinam. Materies, quam pertractarimus, aequiparanda est cum stabulo Augiae; quippe omnia stercore plena. Verum equidem Alcides haud sum, qui numine misso in Stabulum abluerim vastumquo et sqalidum acervum. En, in fiscellis stercus fuit sportandum; non Sine mole fuit; fiscos nos feci mus ipsi. - Sed cruri perraros feret aetas Herculis instar, sis, lector, Contentup et azCipe dona benigne.