장음표시 사용
421쪽
ex mandato gloriosi Principis Caroli, ut ille testaturi Porro synodum illam Orgelli coactam res ipsa docet quoniam, juxta canones Africanos, Concilia provinciarum iis in locis haberi debent, ubi morbus remedium exposcit ; & praedicatio fidei, juxta synodi Francolartiensis definitionem, peragenda erat ubi ab haeresi premebatur. Sed praeter argumenta, habemus quoque disertum testimonium unde Concilii coetum a Laidrado
Lugduncias & Nesridio dilarbonensi Orgelli habitum constare possit. Quippe Felix in sormula suae confessio nis ait impletum quod tibi Laidradus Orgelli promiserat. Res autem sic se habet. Felix cod ventus ab Orgelitana synodo, spopondit se ad Regis aulam venturum, dia fidem catholicam amplexurum, si amica collocutione , omni vi remota, veter in Patrum testimoniis ostenderetur assertiones ejus este a vcritate alienas. Quod suturum ut poscebat Laidradus pollicitus est. Quare Feli anno Caroli foris Principis trigesimosecundo i ut verba
Alcuini ustirpem lib. I. contra Llipantum, quod tempus. incidit in annum DCCXc Ix.ὶ advocatus voluntarie.
veniens ad Aquis Palaisum o c. J Hactenus Marca de synodo Vrgellensi. Nam quae dein illic sequuntur, perti . nent ad synodum Aquis ranensem.
422쪽
Epistola sancti Eucherij Lugdunensis, Episcopi ad Philonem Presbyterum suum.
Ex veteri codice M S. Hari Limi viri Petri Senatoris Gratianopolitani.
OMINO sancto ac venerabili fratri &compresbytero nostro Philoni Eucherius Episcopus salutem in Domino dicit. Quaeso caritatem & dilectionem tuam, quam habes perfectam in Domino , ut digneriste fatigare ustiue ad monasterium Insulae Barbarae ; α videas & exhorteris fratrem nostrum Maximum Abbatem , qui praeest ipsi monasterio, quia pervenit ad n quod velit ex eo discedere , & fratres suos deserere, eo quod multi propter metum gentium oblationes su*s su tr erint, quas pro Dei intuitu dare consuerant. Sed si nos vivimus , & sani reiertinaur, tantum illi vel monachis suis in Dei nomine disruimus ministrare, ut nihil egere Videantur. Hoc tamen specialius peto ab ipso fra te nostro, ut domum pensilem, quam jussimus fieri ,
423쪽
nobis praeparet, & membranas. Quia, si Deus annuit ri Quadragesimam in Insula cum ipso tenere disponimus Aut opus coeptum ibidem pariter residentes expediamus. Interim trecentos modios annonae, & ducentos modios.
vini, ducentas libras casei, & centum libras olei, ordina ipsi dari ut cum per nostram oblatiunculam ipse ima cum Kongregatione sua reficitur, nobis reditus cum sospitate ipsis orantibus a Domino tribuatur. 1 I.
Aviti Episcopi Viennensis epistola
gundionum. Ex eodem codice M S. Epistola iacviti Episcopi ad Domnum, Regem facta.
AV i et v s Episcopus Domno Regi. Quaestio quam
pietas vestra disserendam proposuit, tota prorsus ad interiorem figuram spiritali consideratione referenda est. Neque enim illud centuplicato foenore promitti tur reformandum , quod unusquisque animo miserendi alimoniae pauperum pia professione contulerit. Quia Scin hac ipsa eleemosynaria largitate, in qua operantis. sensus potius quam census aspicitur, non est doni quantitas pensanda, sed studib. Quo factum est per evangelicam lectionem, ut inlinitis auri argentique donariis paupertina numi duplicis praeferatur oblatio. Ouae si utique viduae donatrici ad mensuram centupli redderetur , une dubio cunctis minus reciperet, quae minus omnibus intulisset. Vnde & sanctus Petrus cum dixisset, Ecce nos relinquimus omnia ,insecuti sumus te, qui certe, sicut lectio docet, nihil aliud quam retia reliquerat, quibus tenuem victum piscandi arreficio transigebat, respo sum illi est : Omnis qui riliquerit domum, aut fratres,
aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, sui agros propter nomen meum, centuplum accipiet ,
424쪽
se vittam a ternam possidebit. Namque cum in Scripturis centenarius numerus omni persectione sacratus sit, dis cernite quod reddantur in centuplum, non quae tribuuntur Christi nomine , sed quae pro Christi nomine relinquuntur. Quia licet magna salutaris prosit merces eleemosynae, incomparabiliter tamen majus est omnia dimittere , quam plurima dispensare. Quocirca definiae gloria vestra de solo istud martyrio praedicari, cujus coronae nullum penitus meritum humani operis exaequatur. Iste est centesimus fructus ue qui in riuuro quidem vitam aeternam expectat, sed in praesenti quoque seculo
4llatas martyribus contumelias mirificato honore compensat. Vnde & alio Evangelij loco dominicus sermo
testatur quod ad centenariam frugem cadens in terram bonam nutritae sementis germen exierit. Parentes ergo, uxorem, vel filios, sive fratres, pro Christi tantum consecrat nomine relinquendos, id est, cum pro adserenda nominis consessione, non tantum hujusinodi necessitudinum, sed animarum quoque nobis corporumque facienda jactura sit. De qua divisione idem Dominus alio loco : Veni, inquit , separaremios adversus p rentes, nurum adversus socrum. id est, ut quorumlibet affectuum personae , tendentibus nobis ad Christum, si comitari noluerint, deserantur. Excepto autem hoc sensu, propinquitates istas non semper nobis ut praejudicatas debere dimitti, & exemplis & ratione colligitur.
Nec enim & illi propinqui dimittendi sunt, qui ad coelestes coronas contemptu seculi calcata morte festinant.
Neque suadere fidelibus possumus ut conjugia vel phrentes abiciant, cum Dominus clamet qudd non liceat homini dimittere uxorem. Et quod Deus, inquit , coniunxit, homo non separet. Et Apostolus protestatur quod qui suis & maximὲ propinquis non providet, fidem n get , sitque deterior infideli. Dominum Petrus, Petrum conjux propria sequebatur. Cessante carnali usu, manebat spiritale solatium. Et comitante se Andrea germ no , nec fratrem nec uxorem dimiserat, in quorum contubernio Christi vestigiis adluerebat. Quapropter per sonas hujusmodi non obesse nobis, sed impedire, timendum est. Nam cum omnino hominum generi, ordini , dignitati obtinendum coeleste regnum alvinus sermo proponat , est temerarius praedicator, necessitati Prin-
425쪽
cipum, quae regnum divinis nutibus administrat, si on nia quae supra diximus relinquenda suaserit, cum tamen etiam personis hujus culminis contemptus mundi suggeri & coelorum regnum debeat repromitti, Apostolo , sicut recolitis, protestante locupletibus ut divites sint in operibus bonis, & thesaurietent sibi fundamentum bonum ut apprehendant veram vitam. Quibus secundum hanc sententiam agrorum si ve reddituum de prodesse usus poterit , si non nocuerit appetitus. Est tamen &aliud sanctitatis genus, in quo si tempus persecutionis assistat, martyrium quoddam plena confessio queat imitari. Si quis enim antiquam parentum consuetudinem sive sectam melius credendo commutet, nec teneatur
privilegio consuetudinis, cum Veritas provocat addilectionem salutis; utiliter hic parentes, fratres, sororesque dimittit; velut Abraham dives, qui cunctis cα-Iestibus donis fruens, filiis, famulis, auro, argento, patrimonio , matrimonio recte usus, patriae se tamen det cognationi suae voto mutandae religionis excussit, dc imminente jam senio, signum Circumcisionis, quo Chri stianitas figurabatur, accipiens, Provectos iam per aetatem conversione pueros fieri posse praemonuit. De qui bus δc propheticus sermo : Puer, inquit , centum anno rum morietur. id cst , centuplum accipiet quod puer factus est : quem praefata sacrati numeri pluralitate praestantem , sicut aetate matura vivendi novitas secit puerum , sic custodita renovatio immortalis faciet longaevitate profectum.
426쪽
Iudicium latum adversus Gundi sanc
Tx Chartulario monasers Casuriensis , μου mihi copia ecit vir clarisssimis
Antonias mon Heroυ albus. Causa Gundi, qua post votum religionis Sis nandρ nunit illicite.
DV M Domnus Ludouvicus gloriosus Imperator de
partibus Beneventi reverteretur , & venisset ad
monasterium sanctae Trinitatis , quod est constritistunt in insula quae vocatur Casa aurea, quod ipse Augustus a fundamentis aedificare disposuit in finibus Pinnensis, Mibi per ejusdem Augusti jussionem intus eodem monasterio in judicio residerem ego Heribaldus Comes in vice Comitis Palatii ad singulorum hominum justitias faciendas vel deliberandas, residentibus mecum Rainaldo α Εrifredo & Capiprando Bassis Domni Imperatoris, Adelberto, Iohanne, Maiolia Iudicibus, Allone, Sin-dolfo , Sindeperto, Liuieri, & reliquis multis. Ibique nostri veniens praesentia Maio de Piscaria Advocatus
Domni Imperatoris, necnon & Sisenandus ex genere Francorum, altercationem inter se habentes. Dicebat
ipse Maius Advocatus. Iste Sisenandus habet uxorem Gundi, quae fuit veste & velamine sanctae Dei genitri cis Mariae induta; & postea, ut dixi, iste Silanandus eam sibi in conjugio sociavit, & adhuc eam illicite habet. unde secundum legem persona ejus simul & sub stantia parti Palatij pertinere debet. Vnde quaero a parte Domni Imperatoris habere justitiam. Respondit ipse SL /senandus. Vere ipsam Gundi uxorem habeo, quod mihi ad legitimum matrimonium tradidit Amethedus filius ejus cum mundualdo suo. Et illud quod dicis , quod veste religionis induta post mortem Iustonis, qui fuit an terior vir ejus, non est veritas. Cam taliter agerentur,
427쪽
diximus ipsi Maioni Advocato si taliter per testes aut inquisitionem probare posset 'ludd veste & velamine in duta fuis et, & postea ipsum Sisenandum in virum sibi sociasset. Qui dixit quod taliter per inquisitionem clarescere posset. Et taliter ipse Maio per inquisitionem &per idoneos homines Madiam dedit ad probandum. Et ipse Sisenandus dedit Madiam ipsam Gundi uxorem
suam ad placitum adducendam una simul cum Amel De do filio & mundualdo suo , quem dicebat . ei ad uxorem am tradidisse, posito inter eos constituto. In statuta
vero die venerunt ipse Maio Advocatus, simul & ipse Sisenandus, cum ipla Gundi uxore sua, & Ambifredo filio ejus, nostri coram supra praesentia : ubi in judicio
residebam intus eodem monasterio, residente nobiscumGrimmaldo venerabili Episcopo, Geraldo, & Aloardo, Henrico, & reliquis multis. Et coepit dicere ipse Sise nandus. Iste Maius Advocatus hic in judicio vestri praesentia mallavit me ut ego haberem uxorem Guudi, α fuisset veste & velamine induta, & postea ego in ux rem mihi sociassem. Et ego negavi quod verum non
fuisset quod aliquando velata fuisset. Et dixi quod mihi
eam ad uxorem tradidisset Amethedus filius &m dualdus ejus. Iudicatum mihi fuit eam cum praedicto filio suo ad placitum adducendam. Et taliter Madiam dedi. Et ipse Maio dedit mihi Madiam per idoneos homines circummanentes ad inquisitionem probare qualiter postquam velata fuisset, ego uxorem sociassem. Replicans ipse Malo. Vere omnia. Taliter inter nos actum de Madiatum fuit. Et hodie exinde iter nos statutum placitum habemus. Et ecce omnes ipsi qui hoc sciunt, ad praesens sunt. Et statim eos denominavit. Hi sunt, Grii
maldus Episcopus, Erifredus , Ainardus , Sindolius, Opteramus, Maiollas, Aloini, Garifuso, Sindepertus, Gaideramo, Sinderado, Godo, Vultapertus, Petronaci, Iustinus, Gisolsus, & Rimo. In primis Grimaldus Epis copus dixit. scio quia ista Gundi post morte Iustonis viri sui ante meam venit praesentiam,& sua bona & spontonea voluntate vestem & velamen sanctae Dei genitricis
Mariae super se induit, & eam velatam vidi. Εrifredus& Rainardus adjurati in fide & sacramento quod Domno Imperatori promissum habebant, similiter dixerunt quod vestem & velamen eam indutam vidissent. Isti
428쪽
& alij omnes supradicti similiter dixerunt quod eam ve- . Iatam vidissent. Et qualiter dixerunt, ad sancta Dei Evangelia juraverunt quod veritatem dicerent. Hac inquisitione iacta, tunc nos qui supra auditores interrogavimus ipsum Sisenandum & praedictam Gundi quid contra inquisitionem ipsam dicere vellent, aut si verit tem testincaverunt aut non, vel si ipsi omnia dixissent. Haixerunt quod adversus ipsam inquisitionem nihil dicere vellent, eo quod non possent, & veraciter testificaverunt. & idonei sunt. Et ipse Ametsi edus professiis fuit quod et eam ad legitimum ipsam Gundi uxorem suam tradidisset matrimonium. Cum haec omnia taliter factum & adimpletum fuisse , paruit nobis omnim.' qui supra auditoribus esse reuum. Et judicavimus ut juxta legem, & secundum dictam inquisitionem, ipsam Gundi & omnes reditus & substantiam suam pertinere parti Palatij. Et ipse Sisenandus daret guadiam de solidis sexcentis. Et praedictus Amet Dedus mundualdus, qui in hac illicita conjunctione consentiens fuit, & eam tradidit, daret guadiam de solidis centum quinquaginta. Qu9d factum est , & definitum est. Et hanc notitiam pro securitate Domni Imperatoris scripsi ego Garifuso Notarius in anno Domni Ludovici Imperatoris X X I v. mense Decembri, per Indictionem v II. t Signum manus
Heribaldi Vicecomitis Palatii, qui ibi sui. t Ego Eri-fredus ibi fui. t Ego Aloini ibi fui. t Ego Sindolius ibi fui. t Ego Maiolias ibi sui. t Ego Liuieri ibi fui. t Ego Maiepertus ibi fui. t Ego Adelpertus ibi fui.
Ex Ptiecepto Ludovici II. Imperatoris, per quod monasterio Casauriensi
donat nonnullas reS. Ex eodem Chartulario, unde etiam editum
429쪽
portione ejus quam a viro suo Iustone in dote aeeeperat. Qivae Gundi post velamine religionis in adulterio copulata, in placitum ante judices sacri Palatij legaliter de-vi cta est.
Iudicium aliud in eadem causa, latum
Ex. eodem Chartulario. Placitum de rebus Gundi oe Iumnis in ιilla
Piola, Colle, Superone, Badulato, Perula, oe Fuccine.
IN Christi omnipotentis nomine. Notitia Iudicati.
Dum resideremus nos Ildeprandus Auditor Uvidonis Comitis, & Ello Castaldio, Zangolius Gastaldio de Firmo, per missum & demandatum V vidonis Comitis in placito intra civitatem Theatinam , ad singulorum hominum causas ad audiendum, vel ad deliberandum. Residentes ibidem nobiscum de Francia Anseri & Guar- nato Castaldiis, Erifredus , Astroaldo, & V vido, Albertus, Ainfredus , Iidebrandus , Aderisius , Domi. Scabinus de Furcone , Adelpertus Castaldio , Maio, V varimpoto , Maiolfus , Uvalpertus , stodepaldus , item alius Maio, Anno Scabinus de Teate, Opteramo& Il deperto & Sindolias & Vetroaldo Scabini de Pinne, Ersemari, & Cheri si, Corbinus , Asfredus, Stol-fus , Rodelandus , Arderadus, item alius Corbinus, Aldoini , Madetpertus & Benedictus Notarij de Pinne, Citilpertus & Leo Notarij Ze Teate, Protogari, Prando, Teodenandus , Rodeprandus , Teuspaldo, Arepal-dus, Benedictus, Arnoaldus, vel alij plures homines astantes. Ibique veniens Romanus vir venerabilis A bas de monasterio sanctae Trinitatis, quod situm in insula Piscariae, loco qui dicitur Casauris , una cum Gari fuso Notario Advocato de praedicto monasterio. Et querellati sunt super Amelfrido α V vaguingo & Petro
430쪽
Ditis quondam Iustonis Franci . Et dicebant qubd Iusto genitor istorum germanorum confirmavit per scriptum dotalitiae Gundi conjugi suae genitrici vestrae ipsam curtem de Monatiano, cum omnibus quae ad se pertinent& tertiam partem de omni re alia sua. Et ipsa genitrix vestra fuit velata, & commisit adulterium, per quod legibus res sua ad partem Domini Regis decaduta fuit. Et Iudicatum exinde habemus, per quod est confirmatum quomodo Advocatus Domini Regis ipsas res conubcit de ipsa Gundi genitrice vestra & de vobis. Et Iudicatum exinde confirmatum habemus. Et ipse Domnus Imperator ipsim Iudicatum & ipsas res in ipso monasterio dedit per suum Pneceptum.. Et ecce ipsum Iudicatum& ipsium Praeceptum hic prae manibus tenemus in vestri praetentia. Sic nos supradicti judices fecimus Ieoero ipsum Iudicatum & ipsum Praeceptum. Et inter caera continebatur in ipsum P circeptum qualiter Domnus Ludovicus Imperator piissimus inter cetera confirmaverat per iesium Praeceptum pro anima sua ad proprietatem in ipso monasterio omnes ipsas res quae fuerunt Gundi, sicut ipse Romanus Abbas cum suo Advocato dixerat, manu sua propria in ipso Praecepto confirmaverat. Et in ipso Iudicato continebatur qualiter in praesentia Eribal
di Vicecomitis Palati, ipsius Augusti ; & de aliis audicibus & bonis hominibus , convicerat Maio Advocatus Domni Imperatoris, Gundi genitrice de ipsis supradictis germanis, quae suit velata, & pro adulterio quod commiserat, omnes res ipsius Gundi cum ipsa curte de Monatiano, quam ipse Iusto ipsi Gundi in dotalicia dederat , cum omnibus quae sunt ad se pertinentes, & ter tiam partem de omni alia re Iustonis, qui fuit vir ejus. Et quomodo ipsa Gundi cum filiis suis & cum Ildegario Advocato ipsius supradi chi Petri, professi fuerant quomodo Gundi adulterium coni misit let , & per judicium
judicum omnes res ipsius Gundi Maio Advocatus Domni Imperatoris convicerat. Et erat ipsiuna Iudicatum scriptum per Notarium publicum , & ab ipso Et ibaldo &3udicibus erat roboratum juxta legem. Modo volumus scire si isti germani volunt nobis aliquid contendere dea pia curte de Monatiano, cum omnibus quae ad se pertinent, vel de qmni alia tertia parte de re quae fuit Iust