Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

NOTAE AD AGOBARDUM .. 123s sunt, & quidem Romano Pontifici scribentes, non

xoleraturos se, si Papa Gregorius aliquem Principi sub-Jectum aut fidelem velit excommunicare. Qui locus uti iis esse potest ad defendendam Galliam a lententia Interdicti, si eam ferri contingeret. IN LEGATIONE P Ac i s J Sic enim aiebat Gregorius , seu ver seu falsa promeret, venisse te in Galliam , ut concordiam Ludovicum inter& filios revocaret. Verum istud persuaderi non potuit Episcopis partii Ludovici, qui omnino putabant Gregorium in partes filiorum transisse contra patrem. quod & sequens

quoque aetas verum putavit. ECC L. G A L LIC. ET GERMANic AM JVtramque Ecclesiam conjungit ob eam causania quod

cum regnum Francorum ex utraq; gente constaret,quo

ties synodus congregabatur, ad eam Episcopi ex utraque gente conveniebant. Quod contigerat in synodo . qua missa est epistola Episcoporum partis Ludovici ad Papam Gregorium, cujus ista responsoria est. PER ICvvvM ORA Dus J id est, depositionem

ac dejectionem e Romana cathedra. Recte verbmir tur Gregorius hanc Episcoporum Gallicanorum confidentiam, Romano Pontifici minitantium depositionem. PROPTER HOMI cIDivM J Respicit ad canonem X X v. apostoliciun ; in quo, ut quidem citatur a

Gregorio Turonensi, sic legitur : Episcopus in homicidio, ndulterio, is periurio dἡprehensus, a sacerdotio divellatur. Sed apud Dionysum Exiguum aliosque veteres collectores nihil de homicidio. Vnde Marca coactus est suspicari corruptum fuisse hunc canonem ad premendum Praetextatum Episcopum Rotomagensem, qui se oesignati homicidij retun esse, spe veniae professus est in synodo Parisiensi. Et fieri potest ut haec quoque clausula,

quod aequissima sequentibus temporibus visa fuerit, recepta dein vulgo sit in novis editionibus canonum apo stolicorum , addito etiam nomine sacrilegi j. Nam hanc quoque clausulam habui ite videtur Gregorius in suo codice. Itaque graviter errant Correctores Romani., qui

clausulam de homicidio primum adjectam putant ab Episcopis in synodo Triburiensi congregatis anno

Dccc xc V. eamque fuisse causam cur Gratianus , qui

post ea tempora vixit, eam quoque clausulam addide IR

392쪽

NOTAE AD AGOBARDUM. 113

nobis Deus nostere, cui occulta cordis manifesta sunt, ut plus etiam quam praefati nostri ρ decessores Pontifices , in

mestra a Deo protecti regni vestri Francorum caritate oedilectione, atquesincera fidelitate, cum omni nostro populo firma constumia erimus permansuri. Hinc factum ut Paschalis I. timens ne si vera ostenderentur quae de ipso ad Imperatorem Ludovicum Pium perlata erant, scilicet eo auctore Theodorum Romanae Ecclesiae Primicerium & Leonem Nomenclatorem fuisse occi sobsidelitatem Lotharij, quem Ludovicus nuper secerat imperi j consertem ; timens, inquam, ne si vera haec ostenderentur , ipse de gradu suo dejiceretur, placandum statim censuit Principcm ; ad eumque LegatoS mittens, cxpurgaturum asseveravit suspicioncs de se injectas. id quod paulo post prλstitit Romae coram Legatis Lud vici, ab interfectorum nece, inquit auctor vitae Ludovici Pi) , se cum plurimis Episcoporum purgans, id est, ad

hibito , ut Theganus tradit, x x x i v. Episcoporum juramento , qui icitarentur Paschalem caedis illius reum non esse. Quam historiam narrat cliam auctor Anna lium Bertimanorum. Mortuo tandem Paschali succes

sit Eugenius II. qui juramentum fidelitatis Ludovico& Lothario Augustis praestitit more majorum , atque insuper Clerum populumque Romanum eo inter alia jurejurando teneri voluit , hauddubie ex pactis : Et quἡd non consentiam ut aliter in hac sede Romana fatelectio Pontimis , nisi canonice se juste, secundum viresct intellectum meum e ct ille qui elaetus fuerit, me consentiente conse crinius Pontifex non sint , priusquam tale sacra mentum faciat in praesentia Misi Domini Imperatoris populi, cum juramento, quale Dominus Eugenius Papa tonte pro conservatione omnium Delum habit per scriptum ς ut docet continuator Pauli Diaconi, editus a Marquardo Frehero. Existimandum tamen non est, tum primum inventum este hoc jusjurandum. Antea enim fieri selitum patet ex Eginhardo ad an . DCCCXVII.

ubi sic legitur : Cui id est , Stephano Papa: ὶ Paschalis

successor electus, post completam solenniter ordinationem suam, oe munera . excusatoriam Imριratori misi episto

lam; in qua sibi non solum nolenti, sed etiam plurimum

renitenti, Pontificatus honorem velut immisitum asserebar Excusavit videlicet praecipitationem ordinationis, quod

393쪽

ea peracta esset inexpectato Misso si ve Legato Impera toris. Verum quia Eugenius eadem praecipitatione fuerat ordinatus, occurrere huic audaciae volens Imperator , exemplumque statuere in futurum , Lotharium flium imperj socium, verba sunt Egin hardi , Romam mittere decrevit, ut mice sua functus ea qua rerum necessi-ras flagitare videbatur, cum novo Pontifice atque Romana populo statueret ac firmaret. Itaque tum revocatum jus jurandum de non ordinando Pontifice Romano extra conscientiam Principis, praestitumque ab Eugenio Paea juramentum fidelitatis. Valde autem probabile est sequentes tum Pontifices, qui vivo Ludovico vixere, non

omisisse hanc partem sui obsequi j, adeoque verum esse quod Gregorio IV. objiciebant Episcopi Gallicani ieum in initiis sui Pontificatus secisse Ludovico sponsonem fidei, interposito etiam jurejurando; tametsi ille

factum illud neque fateatur, neque nC t. nam in ambiguo relinquit. Sed cur agimus conjecturis in re manifesta λ Ecce quomodo loquuntur Annales Bertiniani de electione & ordinatione ejus dein Gregorij : Eugenius Papa mense Augusto decessit. In cuius locum Valentim Diaconus a Romanis electres, , ordinatus, vix unum men fem in Pontificatu complevit. Quo defuncto , Gregorius Presbter Tituli sancti Marcelli electus; sed non prius o dinatus est . quam Legatus Imperatoris Romam venit, electionem populi qualis esset examinasit. Et manifestum est, ni fallor, non consensisse Legatum ordinationi Gregorij , donec is scripto juramentum fecisset de fide erga

Principem, juxta exemplum Eugenij. Itaque cum defensionem suam titubare ex eo capite intelligeret Gre' gorius, ac tamen gradum suum retinere vellet, ad alias artes confugit, nimirum ad incompetentiam judicum.

Nam, quoa in primis observandum est , non ait depra dari se non posse ob violatam fidem Principi obligatam ;sed Episcopos illos, qui perjuri sunt, esse judices incompetentes. Episcopos enim partis Ludovici perjuros est contendebat Gregorius. Itaque si nihil naevi fuisset in illis Episcopis, non negasset Gregorius quin ad illos pertinuillet cognitio criminis quod ei objectabatur. Adeo autem verum est jus illud Principum fuisse con-st anti stimum , ut etiam centum trisinta pdst annis Ioas pes X I I. ob violatae sidui Otton; Imperatori praestior.

394쪽

crimen depositus fuerit in synodo Romana; ut docea Continuator Luitprandi lib. v I. cap. X. At postea quom Imperatorum auctoritas eviluit, in nomenque illi Germanorum transiere; tum vero Romani Pontifices movere coeperunt lacertos, & a capite suo summoverunt potestatem Principum. quod non contigerat imperantibus Francis. Paulatim dein intravit in Ecclesiam regnum ; & qui per multum aevi fuerant subjecti Principibus , eis postea illuserunt, calcantes etiam pedibus colla dominorum. Rerum humanatum euripum l Sed antE . quam discedam ab hoc loco, res postulare videtur, ut quoniam diximus ordinationes Romanorum Pontificum heri olim non potuisse extra prauentiam Legatorum Imperatoris, hanc quoque observationem probemus ali quot exemplis posteriorum temporum. Illustre hujus rei testimonium extat in Annalibus Bertinianis ad an num DCCCXLI v. Gregorius Romana Ecclesa Pontifex decessit. Cui Sergius succedens in eadem sede substituitur. Quo in Sede Apostolica ordinato, Lotharius silium

suum Hludouvicum Romam cum Drogone Mediomatri corum Episcopo dirigit, acturos ne deinceps decedente Aps

folico quisquam i lic prKter sui jussionem , Missorumqua

suorum prasentiam, ordinetur antistes. Qui Romam venientes , honorifice susceptisunt. Peractoque negotio, HI douυicum Pontifex Romanus unctione in Regem consecratum cingulo decoraυit. Gravis tamen semper duraque Romanis visa est haec lex ; ideoque eam variis temporibus infringere tentarunt. Itaque non multo post haec tempora, quum mortuo Nicolao I. Romana Sedes vacaret, et Hadrianus II. substitutus est invocatis inconsultisque Missis Imperatoris: qui tum erat Ludovicus hujus nominis secundus , Pij nepos. Quod audientes Missi Ludovici Imperatoris, moleste tulerunt, indignata filicet quod dum praesentes essent, non fuerunt invitati, nec optata a se futuri Prasulis electioni interesse meruemunt. Lui accepta ratione, quod non causa contemptus Augusti, sed futuri temporis pro pectu omissum hoc fuerit, ne videlicea Legatos Principum in electione Romanorum Prasulum empe fandi mos per huiusimodi fomitem inolesceret omnem indignationem medullitur se υerunt, ct ad salutandum olectum etiam is humiliter accesserunt. Apud Gratianum Dist. ε 3.ca. Cum Hadrianu .dc apud Ιvonem parte V. cap.

395쪽

V 1 e libro nullus est titulus in veteri codice. It que istum facere placuit. Est enim revera Apol geticus pro Lothario iratribusque ejus adversds Lud

vicum Pium.

IVVENEM C ON IVGεM J Iudithain, postr inani Ludovici Pij conjugem, Karoli Calvi matrem,

S E cvNDv Μ APOSTOLvM J Extat haec Pauli admonitio ad maritos in capite septimo epistolet primae ad Corinthios. Adeo autem magnae auctoritatis in hic locus, ut dein statutum fuerit in synodo Liptinensi, dirimendum esse matrimonium, si vir ejus sit frigiditatis, ut mori debitum reddere non possit; ut obta

servatum est ad epistolam L X X X I. Lupi Ferrariensis. M vLIER RESOLVI IN LAscivi AM J Eafuit bellorum civilium occasio. Iudith Augusta plurimum auctoritatis habebat apud Ludovicum, ut con-jux. Movit istud bilem Lothario, dum gratiam illam novercae ferret impatienter. Conquisitis ergo causis querelarum, objectum est mulieri crimen adulterij. FortEBernardus Comes maxima apud eam gratia flagrabat Hinc vulgatum , hunc esse qui thorum Augusti commaculaverit. Et quia obtrectatio & livor pronis auribus accipiuntur , ut Tacitus observavit ; sparsa primum apud nonnullos opinio haec, magna illico fama surrexit. Ventum est ad arma. Capta mulier, & in monasterio conclusa. Bernardus sibi fuga constituit. Theganus in capite xxxvi. de gestis Ludovici Pij : Et motaerunt Dominum Imperatorem de regno expellere. quod prohibuit dilectim aquivocus filius ejus. Supradicti impis objicientes ei multa contraria, dixerunt Iudith Reginam miolatam esse a quodam Duce Bernardo, qui erat de stirpe regali, edi, Domini Imperatoris exsacro baptismate filius. Mentientes omnia, fuscipientes Reginam Iudith, iamque vi vetantes,

ct in monasterium mittentes. ALII s COMPREHENs Is J Conrado nimirum dc Rudolso, Reginae fratribus; ut idem Theganus C A P. II.

396쪽

tradit. Item Heriberto Bernardi fratre, & Odone con sobrino illius ; ut est in vita Ludovici Pij.

ALIIS EFF vGATIS J praecipue vero Berna

do Duce ; qui fuga sibi consulens, in Marcam Hispanicam, cujus ipsi custodia commi Ita erat, se contulit. An nales Fuldenses ad annum D C C C X X X. Commotio con tra Imperatorem a primoribus Francorum in Compendio exorta propter Bernardum, quem in Palatio esse notae

runt. Quo inde depulse, atque fugato, in gratiam cum eo redierunt. Auctor vitae Ludovici Pij: Assuit etiam Ber-

nardus, qui modo pradicto . fugiendos Alvans, diis in mnibus Ηιupania exulaverat. Fines Hispaniae dicit, id est , Marcam Hispanicam , quae nunc Catalonia dicitur ue ob hoc dicta confinium Hispaniae, quod tum temporis ea Hispaniarum portio pertineret ad regnum Francorum; ut alibi dictum est a nobis. Sed de Bernardo, quoniam Occasio incidit, res poscere videtur ut nonnulla dicamus; ne qui tot motuum ac bellorum occaso suit, diutius lateat in obscuro. Virum magnae nobilitatis fuisse hine constat, quod eum Theganus tradit ex stirie regali o

tum esse, & Ludovici Pij Imperatoris ex sacro baptis male filium. Filium sui ste constat Gulielmi Comitis, qui monasteritura Gellonense landavit in prima Narbo

nensi , quod nunc ex ipsius nomine vocatur monasterium fancti Gulielmi de Desertis. Anno D C C C X X. Bera Comite Barcinonens dejecto ob crimen majestatis, Ber-

nardus et Comitatui praefectus est ab Imperatore Lud vico Pio. Anno X I. imperij Ludovici, id est , anno D C C C X X I v. ut manifest E colligitur ex Eginhardo Kalendis Iulia, uxorem in Aquilaranensi Palatio duxit Duodenam, nobilissimam feminam ; exque ea biennio post suscepit filium V villelmum, natum m. Kalend. Decembris. Interim serentibus Ludovici filiis adversus Iuditham Reginam, filiumque eJus Larolum , civiliaque bella meditantibus; Ludovicus, ut subsidium ali quod in aula haberet T ranscribo heic, & quidem lubens , verba magni viri Petri de Marca Archiepiscopi Parisiensis ex libro tertio Marcae Hispanicae j consiliorum suorum participem se regni administrum, Bernardum

quendam Ducem Septimaniae, inquit Nithardus, in supplementum sibi assumens, Camerarium constituit, eique Carolum commendavit, secundumque a se in Imperio

397쪽

praefecit. At Gero quidam ex aulicis perfidi, tres fratres ebsceleris adegerunt, ut co Acta valida rebellium manu, depellendo a regno patre cogitarent. Odio quat situs color, Bern-hardi Comitis cum Iuditha familiaritas ι quam in perversum interpretabantur cum tamen ex muneris palatinὶ necessitate sequeretur, tum quia Bernardus datus erat re-LIor Carolo. Hactenus Marca. Pulsus ergo Bernardus, Barcinoneni se contulit anno DCCCXXX. Sed anno sequenti revocatus est a Ludovico, di pristino honori redditus. Anno DCC cxOI. nova prole auctus est x I. Kal. Aprilis. quo die Duodena alterum pernardo filium peperit apud V cetiam civitatem in prima Narbonensi. Quum autem bellum exarsistet inter filios Ludo vici, Bernardus in partes transgredi noluit. Hinc mota Karoli ira. Tandem quum Tolosam veni stet Karolus anno DCCCXLIV. Bernardum ad se accersit, nihil que ab eo mali suspicantem occidit ; ut tradit amnor

Annalium Fuldensum Sed plenius hanc caederia caecquitur Odo Aribertus, cujus hoc nobis iragmentum ex veteri codice pro singulari sua sumanitate suppeditavit vir clarissimus Gulielmus Masnavius Senator Tolosanus. Pace4taque eum sanguine eucharistico separatim per Regem ct Comitem firmata is obsignata, Bernardus Comes Tolosanus ex Barcinonensi Tolosam venit, Regem Carolum in caenobio sancti Saturinni juxta Tolosam adoravit. Cistisque Rex manu uva, tanquam sublevan di gratia , Comitem aprehendisset , altera pugione in latus eiusndacEo eum crudeliter interemit, non fine crimine Mei se religionis violata, nee sine suspicione patrati parricidii. Filius quippe Bιrnardi vulgo credebatur, ct os ejus mire ferebat, Natura adulterium mairmum prodente. Post tam nefandam necem, Rex de solio sanguine maculato aescedens, ct pede cadaver percutiens , sic exclamasit: in tibi , qui thalamum patris mei ct domini tui foedasti. Vide Catellum in Historia Comitum Tolosanorum cap. V II I. Αvc TRICE MALORUM J Iuditha Augusta.

Actum istud anno DCCCXXX. ut patet in vita tudo vici Pij. Sed tamen adnotandum est , eam, tamenetsi

velum sibi super caput posuerit, seu volens id fecit, ut tradit auctor vitae Ludovici; sive per vim , ut Thegantis scribiti attonsam non fuisse. Inclusa antem fuit in C c

398쪽

monasterio sanctae Radegundis Pictavietas. Illic semina tot tantaque pietatis argumenta praebuit sanctimoni Iibus, ut illae publice profiterentur velle se Augustae exemplum sequi. Ita enim docet auctor Annalium Metensium : in Pictavensem urbem compulsa est ire, ibique in monasterio san tu Crucis est retrusa: ubi is issa Domino nostro Iesu Christo studiosissim. famulari die noctuque totis nisibus studuit; atque inibi Domino famulantibus ita placuit, ut omnes profiterentur se eam ωιue imitari.

ALI QUA NTVLAE HONEsTAT IJ Hie suit belli civilis praetextus. Dehonestari Palatium adulterio Augustae cum Bernardo; quod adeo publicum esset, ut, ne si lentio quidem aut dissimulatione tegi posset. Pu gandum Palatium a sordibus facinorum. & Ludovicum reddendum menti ac dignitati suae. ac si dementatus fuisset uxoris veneficio. Porro, Lotharium non debere ferre tantum dedecus paterno nomini illatum. Auctor vitae Ludovici : Oportere ergo dicebant bonum filium indignὶ ferre dedecus paternum, blati que ἡ medio, restituere patrem is menti is dignitati: ct hoc agentem non solism fmma virtutis prosequeretur ,sed etiam amplificatis regni te restris, hoc nomine pratexentes culpam. His ergo incita mentis alle rus μυenis o c.

REVOCATA EST IN PALATIVM J anno Dccc XXXI. ut tradit auctor Vitae Ludovici, &. a ctor Annalium S. Bertini. AEquissimum sane erat ut Iuditha,qua injuste ac sine lege ct judicio et ablata fuerat ut

tradit auctor eorundem Annalium, Ludovico restitueretur. Itaque misit qui eam eX Aquitania reducerent. suam tamen conjugis honore non est dignatus, inquit auctor vitae ejus, donec se Iegali praescripto modo ab ob diis purgaret. Congregata ergo synodo apud Noviomagum ad Vahalim fluvium,justione Imperatoris, & apostolica auctoritate,mense Octobri, cum nullus adversus eam accusator existeret, illaque se jurejurando purgasset secundum legem Francorum, judicatum est ab Episcopis eam reddi marito debere, velut legitimam conjugem. Auctor Annalium S. Bertini ad annum DCCC xxx I Ad quod Placitum Domna Imperatrix, sicut jussum fuserat, veniens, ct in con 'ectu Domni Imperatoris ae fili rum ejus asiissent, de cunictis se objicientibui puris re vi

399쪽

Ie aiebat. Percunctatu que est populus, si quisibis in eam

aliquod crimen objicere vellet. Cumque nullus inυentus

esset qui quodlibet illi malum inferret, purificavit se secundum judicium Francorum de omnibus quibus accusata fuerat. Auctor Annalium Metensium : Postea tenuit Imperator Placitum suum mense O Hobrio in villa Niumaga. In eodem ergo Placito, per auctoritatem apostolicam, , per consensium Episcoporum, consideratum ct canonice δε- finitum est ut Imperatorsuam reciperet conjugem. Infra :Peraclo quoque Placito in Nium aga, Imperator inde reversus, ad Aquas ani Palatium ad 0emandum peruenit; ubi is suam conjugem praedictam Iudith Imperatricem recepit, atque eam pristino honori restituit. Theganus capite x XXVII. Inde venit Dominus Imperator Aquis ad

sedem suam; supradidia conjux venit ibi o iam ei iquam honorifice suscepit, jubente Gregorio Romano Pontifice cum aliorum Episcoporum justo judicio. Hunc Th gani locum laudat Illustrissimus Archiepiscopus Pari sensis in libro tertio Marcae Hispanicae, ut ostendat Iuditham marito redditam fuisse judicio ecclesiastico , non

autem ex decreto Conventus publici. Haec sunt ejus verba : Enimvero quia velo imposito detrusa fuerat in monasterium, paenitentia publicα caussa; post crimen per sacramenta dilutum, necesse erat ut paenitentia indictio injusta rescinderetur. Id autem fieri non poterat auctoritate regia, ex decreto Conventus publici ,sed judicio ct potestate ecc&sastica Quod factum quoque Theganus observavit; cum ait Reginam Aquis ab Imperatore honorifice susceptam, --bente Gregorio Romano Pontifice,cum aliorumEpiscoporum justo iudicio. Tum, nequis ex eo facto praejudicatum putaret in omnibus causis ecclesiasticis Principum necessariam esse interventionem auctoritatis Romani Pontificis , haec prudenter erudit Eque pro more suo subdit idem Archiepiscopus. Romani Pontificis auctoritas adiuncta est judicio Episcoporum Francia ,solo Augustorum intuitu. quorum dignitas causam i tam maiorem efficiebat Damajoribus autem caussis Sedem Apostolicam consulendam docuit olim Innocentius Primus. Ex eadem persionarum disrnitate profectum, ut is divortio Lothard Regis se Theu perga solum fuerit coram Nicolao I. Adeo ut qua hodie sunt in causis Regum ecclesiasticis ad Summum Ponti emrelatione , nou careantsuis exemplis: qua crebriore; fact- ,

400쪽

13 1 STEPHANI BAL VEII

po urem Pontificum rescriptis a jurisdictione ordinaria Principes exempti sunt. quibm tamen privilegiis, si res ita ferat, quin ad temptis renuntiare possint ratio juris se

exempla dubitare non sinunt. Olim quoque perpetuum non irat ut in caussis omnibus ecclesiasticis Principum expecta- νιtur auctoritas Summi Pont eis ; ut patet ex paenitentia

publica per vim indicta ab aliquot iscopis Ludomico Pio Imperatori; qua ab Episcopis aliis soluta est, non consulto Romano Pontifice; restitutis Principi armis se corona se testibus regiis, quibus ob poenitentiam privatus fuerat. να

restitutio confirmata est θnodo plenaria an. DCCCXX XV . ut docet auctor vita Ludovici, Nithardus, ct Annales Bertiniani. Hactenus Marca. In eadem porro Novio- magens synodo, cujus auctoritate Iudith marito reddita est , Ielle Ambianensis Episcopus, ut Theganiis tr

dit , iusto judicio Episcoporum depositin est. Quam Iesse depositionem ab Ebbone Remensi Archiepiscopo peractam fuisse docet Flodoardus lib. II. Hist. Rom. cap. x x. idque pro infidelitate Imperatoris. CAP. III. Raci FRATRI J id est, Ludovico Regi Germaniae , qui Lotharij frater crat. P v E R o J Karolo cognomento Calvo; qui tum erat admodum puer, ut patet ex vita Ludovici Pij ad

annum DCCCXXXIII. sum vero Lotharius ad sua cum Carolo admodum puero deduxit Natus autem erat anno DCC c X X III. mense Iunio, ut tradit idem auctor vitae Ludovici. CAP. IV. VT v IDERE NOLIT QUI B. MALIs J Haec tum in vulgus jactata. Auctor vitae Ludovici r Porro pa-orm adeo quibusdam prastigiis elusum, ut hac non mοδο non Vindicare , sed nec advertere posset. DISPERTIANT f IBI REONVM J Sic Capito Cossutianus, vir animo ad flagitia praecipiti, dum Neronem excitaret ad mortem Thraseae, haec inter alia ait apud Tacitum in libro X v I. Annalium : Vt impe rium evertant, libortatem praeferunt. Si perverterint, Ii bertatem ipsam aggredientur. Proprium sane humani ingenii est, vitia sectari sub nomine virtutum , consiliaque mala tegere sub specie boni. Et qui bella civilia in vent , bonum semper publicum praetcxunt. Sallustius in

SEARCH

MENU NAVIGATION