Commentationes Societatis regiae scientiarum gottingensis. Recentiores

발행: 1813년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

381쪽

paullo aliter statuere. Primo enim quum in omnibus. qui adhue cogniti sunt, Arsacidarum numis vultus ad sinistram conuersus sit, si singulos ubi aduersus est, excipias, tituli graeci, typus constans; nuismum, in quo alia omnia occurrunt. qui contra in omnibus cum induis bitatis Sassanidarum numis coneinit . ad hos reserendum esse censeo. Deinde vultus et cultus non tanta est similitudo, ut pro eiusdem regis habendus sit, inprimis cum ea sit picturae in ultimorum Arsacidarum numis prauitas, ut vix aliqua vultus diuersitas dignoscatur. Denique. quod est praecipuum, hin numus aeneis Artaxerxis 1 supra descriptis ita plane est gemellus, ut mihi ne titulis quidem et nomine disserra videatur. Sunt eadem elementa, quae in N. a. Sacyano occurrunt, paullulum tamen usu detrita; scilicet primum est N. detrito altero cornu, secundum n. tertium. in imagine apud de Sacy non expressum. ' euanuisse puto, ut tu altero aereo apud Ninnetum vix agnosciatur, in priore tamen Clare apparet tum tres vltimae 'rivi satis clarae. Adeoque in numo esse puto Inum H in char indani. vi in aereis supra laudatis. Igitur ipsius Artaxerxis nomen et num us esse videtur, quod sne dubio non fugisset viros doctissimos . si utriusque numi titulos accuratius comparassent. Numi Artaxerxis I, ut hoe ultimo loco moneam . in hoc differunt a successorum numis omnibus. quod corpus regis obliquum s. a latere exhibent, plane vi Arsacidatum numi. In Saporis I et reliquorum pectus est aduersum, utroque humero apparente, quod ipsum doeet, hunc numum. in quo corpus est obliquum. ad seriorem regem non bene reserri.

II. Saporis I, qui post Artaxerxis patris obitum

Numorum, qui Saporem auctorem profitentur, tria extant g nera , typo et fabrica ita diuersa, ut diuersam aetatem arguant. Iam eum tres fuerint reges huius nominis, primo Sapori, Artaxerxis filio. haud dubie tribuendi sunt ii numi. qui et arte sabricaque praestanti et smplieitate habituque cum Artaxerxis I. numis maxime conspirant. Consentit ili. Visconti, qui praeterea obseruat, vultum regis in his numis seuerum esse et ferocem, quod in Sanorem I. grauibus cum Romanis bellis et capto Valeriano, quem durissime tractauit, famoso. apprime conueniti Adde in singulis numis. quod mox videbimus. geminari Saporis nomen, plane ut in numis Artaxerxis I. qui eundem Saporem innuunt. Nouem eiusmodi numos exhibuit Mionneis

tu s

382쪽

tus, diuersi typi, quorum duo vultum paullo grandiorem et itanen, Iein praeserunt, quattior inter se simillimi, elegantia reliquis praeis stant δὶ, tres alii aliquanto grandiore vultu et duriore opera φ . Omnibus idem cultus et typus, iidem tituli τ et hunc typum, paucis mutatis, seruarunt successeres, quorum numos cognitos habemus. Scilicet parte adversa est caput regis barbatum, capillo largo, crispato. retro effuso; caput tiara δὶ ornat eum bucculis ad collum desuis, cui imposta est corona quadrifida per gradus acuminata, gemmis ornata, imminente globo ingenti. Coronam ambit diadema fasciis a tergo Iluitantibus. Pectus aduersum; in sinistro humero monile e gemmis, rosae instar, conspicitur, quod a tiara dependere videtur . Hoc ornamentum, quod in seriorjbus constanter recurrit, ad insgnia regia pertinuisse suspiceris, et videtur hoc ipsum in causa fuisse, eurpectus aduersum exhibuerit artifex, ne scilicet hoc insigne non con iceretur. Vnde fit ut obliquo capite regis, collum quasi contortum appareat. Tituli ut in praecedentibus nomine tantum mutato IN ID ra Um re lN N Nn,U INISU v mci v mci loram Cultor Oro- nazis, egregiuI Myores, rex regum Daniae. germen coelese, ex diis s. diuinus. In uno tamen N. y apud de Sacy est ' m dira omisso primon, ut vidimus Ardscheir in superioribus, molliore sono scriptum.

Alius N s. De Sacy pone caput regis habet figuram mysticam π daqua egimus Comm I. p 9. C, Autrsa pars aram habet simplicem eum igne sacro ad quam' adinsituti duo armati, auersii, altera manu hastam tenentes, altera gladii, quo in il lunt. capulum. Capita cultu et coronis quadrifidis roges referunt, vittis a tergo defluentibus. In quibusdam vid. deSaey N 3 3 6 ) is qui est ad dextram, ore magis senili esse vid

tur. Ad latus, eodem ordine, quo in Artaxerxis mimis, paullo i men inserius, titulus D mmcim v Sapores divinus. Ab hoc more

recedit N. s. apud de Sacy. m quo nomen regis est ad sinistram spectantis, ut deorsum et sursum legeadum sit inueris ordine Porro

Tab. VI. De Saey l. e. N. s. v. II. Tura non in omnibus satis consplena ob humilitatem, apparet tamen in Sacyanis N. S. 6. II. qui sunt iidem MionetianI. In eo, quem de Saey N. s. exbibuit. vix oram vestia tangit. Pictura non

omnino aeeurata.

ine nomen in ranae seribit transpositis par errorem literia.

383쪽

Pembrochianus Tab. II. 3. qui, eodem ordine inuerso . habe ammtirim viri tiram. Sapores Sapores. omisso titulo jeadani. Repetiti nominis haud facile est caussam adserre; nam sculptoris errori triabuere vetat idem nomen geminatum in numis Artaxerxis, Saporem regni socium praedicantibus. Malim lusum esse in vocis signifiea tione. Scilicet Schali puri regis filium notat persice. Hoc primo loco nomen proprium est, altero adpellative ponitur, ut sit Suores regi, flius, quasi porphyrogenueta. Idem ad istum Artaxerxis mimum valet.

Cotonam quadrifidam aut s mauis trifidam, nam tres saltem radii apparent) qua in his numis ornari voluit Sapores, e veteribus Daricis ductam esse coniecimus Comm. i. p. 18. Diuersam rationem proponit ili. Visconti q), Saporem statuens tiaram Arsacidarum eum tiara Magorum permutasse. Magos enim in auersa parte numi, saeri ignis custodes, eandem coronam radiatam gerere, Misi quod globus absit. Reges Persas sacerdotali dignitate ornatos suisse, etiam AGDeidas; et in Daricis corona radiata fortasse dignitatem sacerdotalem indicari. ut arcu. in manu regis, imperium belli eum. Quibus fateor me non omnino adsentiri posse. Quae enim excitauit veterum seriptorum loca hoc utique docent, reges Persarum a Magis institutos fuisse, et Magorum disciplinam scientiamque perceptae, ut ait Cieero de Div. 3 41.3; qua sane nou poterat carere princeps imperii, ia' quo tanti momenti essent religiones et caerimoniae Magorum. Sa.eerdotes autem tactos esse nusquam Constat. Quod Tacitus An n. xv. a 4. Tiridatem dieit accipiendo diademati in urbem venturum, nisi Drerdotii religione attineretur, Vix aliud est nisi, quod nos dieeremus.

Magismi religione ἔ et eodem sensu Plinius H. Nat XXX. 6 ὶ Μ mm adpellat. quod sequentia satis declarant 7 . Porro Magos eo-

Tona Ieon. gr. III. p. r47. D. I. et a Verba Plinii sunt: Ma 3 ad eum Naronem Tiridates venerat. Arme-

alaeum de Ia triumphum Uereus. Nauigare uoluerat, quoniam mouere in maria. aIiisque mortaιium nece statibus violare naturam eam, fas non putant. Magos Iecum ad Xerat; Magicis etiam coenis eum initiauerat. Apparet Thetorice et argute 'loqui Plinium. pro more suo abi,gum dieit pro religioni Magorum addicto. Erat enim Tiridates. Armeniae rex. gente Persa. Vologesis L Arsacidae frater aut eognatus. Ipse Pliniua Tiridatem a Magis proprie dictis. h. e. sacerdotibus Persarum. diserto distinguit. - Ne cui moram faciat Deiti loeus, obseruo. Magi voeabulum apud Persas notasse sacerdotem. qui deorum euitum curaret; Motiuis omaem religionem et disciplinam Magoram, aut Deorum cultum

384쪽

DE NUMIS VETERUM PERSARUM. COMM. IIL 9

rona radiata usos esse, inauditum est in antiquitate. Tiarase pilis coactiles, ex utraque parte demissas, ita ut labia et malas operirent. gestasse eos auctor est Strabo L. XV. 733. qua in sacris igni faciendis caput operuisse refert Pausanias L. V. p. 276. ed. Sytb. Omnino saeri ignis in auersa custodes Magos non videri, sed reges potius, infra pluribus exponere sat3gam. III. Hormisdae. tertii Saganidarum qui a. a Ti. Sapori patri successor factus, post unius anni imperium decessit, nullum habet num uin Mionnetus. Est tamen eius num usargenteus delineatus in Hydii de relig. vett. Perst . libro ed. II. e quo adduxit Cl. de Sacy p. 397 et repetiit Visconti Tab. st . N. s. Magnam fmplieitatem spirat hic numus, vultu et capitis cultu cum numis Artaxerxis l. mire consonus, quam similitudinem inde repetit Ill. Visconti, quod secundum Aristotelem et Plinium nepotes auos r serre soleant. Auersa etiam simplicem aram sine armatis exhiboLNominis regii, in aduersa evanidi, in auersa singulae literae supersunt.

quas De Sacy legit ' ψ.... mri et reliquias nominis 'N'ru'mN Aufi

masiat esse coniicit, sic enim in monumentis scribitur Hormis dae nomen vid. eundem p. aor et Tab. IX. p. a 493. Quae si vere sunt innum O. apparet Hormisdam aut tydos in numis reuocasse. Sed non nego plura in hoc nurno insolita mihi occurrere, imo suspecta. Tiaraeea est forma, ut an globum habeat nec ne, non discernas; desuntl bucculae

e diseiplina et more Mago n. quae a popularibus per diuersas Persas prouineis a religionibua in multia diuersa erat. Sic Plato Altib. I. p. 4r. Vol. V. Bi poni. rincipem regium ait ab uno me gogorum ea ceri ma

ed. Alien b. Nam si, quod So apud plurimos imo, Persarum Iingua uagus s. qui nostra Sacerdos. quod tanam es erimen fac/r--dolpis esse P ' Hesyctius v Mαγος. Mαγον εἶναι, τον Ιεοσεβη. και Θεο- λογιν, και ἱερεx' οἱ Περσαι - τως λεγουσι. Alias Magiae significationea iam non moror. Sed ex hia locis manifestu in sit, potuisse Dei tum Sa- . . Cerdialium P nere pro religiis ne Magorum . quam reges Persarum sequeis huntur et quae . ut nos dicimus. erat religio dominans. Regem autem hae Magorum disti plina institutum in Magorum ordinem receptum haudroe ina et ad rem aptius dixeris, quam Diastra aetate regium prinei pem a sacerdote religionis elementa edoctum, sacerdotalem dignitatem et oridinem sumsisse.

385쪽

hneentae et diadematis fasciae, quae cum capillo confusae esse vide, tur et in auria flammae forma manifesto ingenio pictoris debetur. Quare dubito de fide pictoria Angli, inprimis in literarum ductibus,

quarum vim quum ignorent pictores, vix unquam sormas recte exishibent, nisi assidue inuigiles. Vt nunc sunt. eadem iure 'riw rimis legas; certe elementa m, et ipsum m epictura vix eruo; contra figura angularis A quae quarto loco est, ri indicat in N. 3. Tab. 3I. ao. Ubsconti. Optandum ut a viro harum literarum perito ipso numo inspecto dubitatio tollatur. IV. Vararanis L regn. ab a. 27s - 27s. tres mihi innotuerunt numi, quos ad hunc regem reserendos puto, omnes argentei. 1 Pari ur. apud De Sacy Tab. VI. N. I. ab e dem illustratus p. 383 sqq ap. Visconti Tab. si. 6. φὶ Numus est pulcherrimus; vultus regis comitatem et clementiam praeseri, quam in hoc rege fuisse Mirchondus praedicat. Capilli et harbae eultus ut in Artaxerxe et Hormisda, globulis tamen pilorum cirros expressit artisex. in globo est figura mystica; titulo regis additum irem . Iraniorum et Mn- Iraniorum h e Barbarorum. respectu ad Persas habito, ut seriores Persae dicunt Iran et Turan; contra ultima titulo. rum vox deficiente spatio mutila est. IN ro. P. I l. pyreum simplex, superne figura του Mahru, de quo vide Comm. I. p I9 et ibi laudatum De Saey Armati utrinque, auersi, alter ad sinistram tiaram eum globo gerit, adscriptum nomen regis ' 'N Vararanes; qui ad dextrum est coronam radiatam cum capillo crispo, adscriptum diuinus.

a) Gothanus . quem descriptum vide Comm I. p. a I ' ubi tamen l. ro ab ima p. lege rex regum Iran iorum . Fabrica cedit Parisino; In ara cernitur figura mystica Φι tituli iidem; nisi quod 3M' o labest et post voees Malian et Malia est elementum literae aut rismile, sortasse distinguendis aut potius coniungendis vocibus. Sollent enim Persae vocibus in regimine postis in pronunciando sonumi subiicere, quem nunc ita ol, regimen s relationem adpellant. Ade que has voces extulerunt Malcani Maleat Dan. In ultima voce ira Ddeest .

3 Vindobon is ap. Κhevenhuller Regg. vetti Numismata a needotaὶ Tab II. XIII. E mala pictura hoc tamen apparet, similli.

mum esse Gothano.

γ Similia aut idem est Pellerini III Suppl. Tab. II. L

386쪽

Ad Vararanem I spectare hos numos ita essicio. Quinque knt

in Sassanidarum serie reges. qui hoc nomen gesserunt; at horum quartus et quintus seriores sunt. quam quibus numos, antiquissimis similes. tribuere possis; et Gothanum perperam a me olim Comm. I. p. a 4 ad Varanem V. relatum esse lubens fateor. Tertius Varanes vix per paucos menses imperio praefuiti Restant igitur Varan. I. et II. inter quos numos vultu regis et typia valde diuersos partiri oportet. At horum ii, qui magno numero, aurei et argentei. mira typorum varietate insignes extant, sine dubio ad Varanem Il, qui per XVII annos regnauit reserendi, ii autem quos modo recensui. utpote simpliciores, et humanitatem auctoris ipso vultu reserentes. ad Vararanem II l.

Sed hi numi oeeasonem mihi saetunt de saeri ignis eustodibus

in auersa omnium horum numorum paucis disputandi. quam causam in Comm I p. a 9. iam attigi. Pro Magis communis habet opinio. quam suo suffragio comprobauit ili. Viseonti, qui tamen in his varaia ranis, alterum cum globo regem esse concedit, alterum Archimagum putat. Videamus an comparatis inter se numis probabiliora adferre Iieeati Iam ad numos Saporis i. obseruaui, in quibusdam alterum eustodum habitu magis senili exhiberi. et quidem eum qui

ad dextram spectantis est in alio. qui est apud De Sacy Tab v l.

s. etiam regis nomen sinistro custodi additum. contra morem adhue communem; at in his varauis 1. numis nomen regis similiter adscriptum custodi sinistro. qui non globo tantum . sed in Gothano etiam corona v radiorum conspicuus, et similibus capillorum composito rum ordinibus. sine dubio ipsum Vararanem, numi auctorem indicat, quod pone adscripto nomine innuere voluit artifex. Eadem omnia in numo Vara ranis Ιl. apud Niebuiir Descr. Arab. Tab. XI. N. I 8.

occurrunt, in quo rex eodem, quo in antica cernitur, tiarae cum ala ornatu ad pyreum adstat, adscripto nomine. Igitur eum. qui ausinistram est. regem adumbrare dubio caret. Iam cum Magos c rona radiata usos esse non constet. eum potius habitus, cultus, arma, corona radiata alterius figurae regem innuant, cui dignitatem qua

dam studiose addidisse videntur artifices: non dubiis hanc pro rege Achaemenida habere; ut indicentur gemini patriarum religionum a ctores et statores. Hanc significationem suisse reor usque ad varais ranem II, sub quo variari coeptum in hac imagine. Huius enim numin In uno ectypo de Saer VI. s. vultum, et, qui in Darieta est, similem

387쪽

adorantes, s ne hasta, in aliis duo custodes eodem habitu eum globo. Exemplo dato sequiores numi armatos ad aram conuersos habenticum corona radiata imminente paruulo globo; est tamen inter Saporis II. num usqui sinistram custodem solum eum globo sistat; item numus , Cousin erit in numis saporis III. meae orandus, apud visconti Tab r. N. 8. Etenim deficiente arte et neglia a re numaria mera imitatio isecuta est, nee quidquam discriminis sectum. In numis Saporis III. est qui custodes eum tiara quadrata exhibeat, globo tamen superne addito, manifesto signo utrumque regem esse. Ultimae aetatis numiin milites mutauit, gladio innixos. Scilicet mos autiquus durauit. fgnificatione dudum amissa aut negle ta.

V. Visarames II. regn. 27s - 29 a.) , . Huins reges plures et varii typi numos esse modo dixi; omnestamen vultu regis fere iuuenili, seuero, crudelis enim animi suisse ifertur, et miro alarum in tiara ornamento, quidam etiam pluribus

in antica figuris facile dignoscuntur. Notabile quoqua huius solius lanreos reperiri. Pro typorum varietate in tria aut potius quatuor

genera dispescendi sunt. - i I iti Alii commun/m Sassanidarum typum seruant, e quo genere est argenteus apud Ni ebuli r Descr. Arab Tab. XI. I 8. Parte adversa est vultus regis cum tiara diademata, adfixa ala, supra globus, aures nudatae. et in auribus ornatae. In titulis male expressis nomen distinguere licet. Auersa, pyreum cum armatis auersis; qui ad snistram est tiaram cum globo et ala gerit, addito 'Nnm ' altercoronam radiatam, ad latus 'UN P. .

a Alii P. I. tria capita habent, primo loco est rex eodem cultu; . huic iuncta est alia protome, aut valde iuuenilis aut muliebris, quae tiaram gemmatam gerit, antrorsus inclinatam, in animalis caput, ea-nis puto, desinentem, collo et pectore nudo, monilibus utrinque deis pendentibus; huic ex aduerso est in dextro margine caput puerile. cum tiara in auis rostrum terminata , 'similiter inclinata. Po II. ara simis plex, superne ad sinistram est figura symboli ea 6. de qua saepe. utrinque duo armati auersi, cum hastis, millimo cultu. globum capite gerentes. Iidem utrinque tituli quos modo N. r. laudaui. Ex hoc genere est N. I. Tab si apud Visconti argenteus, maioris moduli et Gothanus aureus, descriptus Comm l. p. a a R. cuius numi quum nunc ectypon accuratissimum nactus sim, in quoi lentis opticae su a sidio

388쪽

sdio melius quam in ipso numo typos literasque cernere contigit. paneis ibi a me dicta supplere aut corrigere liteat. Titulum partis aduersae a solitis non differre nunc perspexi. Scilicet est ira N NON lN' N Nabu Imbra lN I N mquamuis sngula elementa. ob exilitatem. non ubiuis satis clare a pareant. Notandum, quod post nomen regis et vocem Iran elemen- in in superfluum cernitur, siue hoc distinguendis vocibus inseruiat siue incuriae sculptoris debeatur, qui i regiminis s. Igaset, de quo supra ad num. Varanis Ι. egi, alieno loco insculpserit. Saltem in viscontiano rectius est 'aNzis, litera Iod pos vocem reiecta. In aversa est MMm' superfluo elemento in fine, et omisso altero 'i, quod etiam a viscontiano abest ). Quae ad dextram sunt elementa, si sursum legas, utique vocem ramo non efficiunt. Sed fortasse artifex per errorem literas typo recte insculpserat, non inverse ut debuerat; unde sectum, ut in numo inverso ordine a snistra legendi sint. Quod si facias, omnia elementa vocis iusto ordine prodibunt. In Parisino ap. Visconti non magis distincta est haec vox; imo fortasse eoisdem modo scripta. Globus armati, qui ad doxtram est, retro inclimat in pictura apud Viscontium; in Gothano dubito nunc an ita fit cf. Comm. I. 29. , quum margo orbis rotunditatem impediisse videri possit.

3 Tertium genus eadem tria capita praesert in antica, puer tamen coronam manu tenet, quasi figurae oppositae offerens. Huiu modi inter Mionnetianos tres sunt, aurei sine dubio. smillimi eius, quem exhibet Pellerin III Suppl. Tab. II. N. I. bene delineatum, cuius ego fidem frustra suspectam habui Comm. I. p. 23. De titulis in his numis omnino vera sunt quae ibidem de scriptura exili et ambigua questus sum; sunt enim rudimenta potius literarum quam literae, nec numero lassiciunt verbis. Non tamen dubito eosdem esse . qui in praecedentibus, agnosco enim extrema 'N'm et SU INI,V.

Auersa plura habet singularia. Ara lineis et laiciis ornata , superne hinc

Ipse p l73 legi affirmat Varaharaa mi, pimira tamen ex hibet: o 3μrim et suspicor ita seribere voluita virum doctissimum. idem esse puto quod in Gothano Varanis l. Comm. I. p. a I Qq.

389쪽

hine figura symboliea δὲ illine sue tres lunulae siue alia figura, quam

instrumentum Mah ru innuere puto vid. Comm. I. p. 39. h. Ad sin, stram est rex cum globo et capillo retro crispato, gladio cinctus, manu versus ignem aut figuram symbolicam elata; ad dextram persona imis herbis, tiara antrorsus inclinata sortasse in auis rostrum delinente, retro duo capillorum plexus, collum pectore tenufi nudum . eorpua gracile, vestis longa ad pedes demissa, sub pectore cingulum latum cuius extremitates utrinque defluunt; dextra versus ignem elata rotundum aliquid tenet, annulum aut vasculum. Titulus ut in praee denti Gothano, eodem modo scriptus. 4ὶ Quartum genus laciunt argentei quorum exemplum est in Nionnetianis, in paucis a proxime praecedentibus diuersi. Scilicet caput medium tiara ornatum est, in caput animalis pilis horrens. fortasse apri. exeunte. Praeterea a monili in collo regis fasciolas fluitant; in aversa aram fascia ambit ἔ adstata laeua rex manu elata, a dextra manifesto semina, gracili corpore longa veste pedes tegente et in plicas composita. Num us, qui maioris moduli sui ne debet, maris ginibus multatus est, vitam tituli quam capita figurarum sere plane interierint; videor tamen agnoscere in femina tiaram inelinatam simi lem ei, quam in antica caput medium gerit, et literas ν τ . Eius dem typi esse videtur numus a Guil Ouseley publicatus in librorObservations on some metati et gem; in pialari or ancient perflan char Rer. Lond. 18 3. 4. quem tamen librum ipse non vidi. etenim quae apud nunc iterum toto diuisos orbe Britannos in literis gerum. tur raro ad nos perueniunt; numi notitiam ex Ill. Viscontii libro p. 13s hausi. Deest in hoc vox Naaniran.

Apparet triplicem esse argenteorum typum, aureorum dupli cem. Omnes hos ad Vararanem II. pertinere magna cum numia Vara ranis l. cognatio, cum in fabrica et 4iterarum forma. tum in symbolis, docet. consentiente Ill. Visconti. Olim aureum Gothanum Varani V. tribueram, ignarus tum degenerationis numorum sub Sapore III. et numos Iezdegende I. seriores nondum repertos esse; in

qua sententia iam ante me fuisse Guillelmum OuisIey, in libello modo laudato, monente Ill. viseonti didici. Quum inprimis singulare si in plurimis huius regis numis, quod

ria capita exhibent, quorum unum regis imaginem esse dubio caret. quaeritur quidnam duo alia innuant 8 Pronum erat reginam et puerum regium existimare, suadente analogia in pluribus Graeeis alii

que numis, atque ita statuunt Pellerin, Ouseley et nos comm. I.

p. 22.

390쪽

p. as. In alia omnia discedit III. Viseonti, recte obseruans, utrumque eaput tiara obliqua tegi, in animalis speciem exeunte. Eiu modi ornamento reges Persarum visa esse . secundum Ammianum Mareellinum L. XIX. a. ubi Myores praeit agminibus eunctis aureum caMitis arillini Amentum, intersinctum lapistis. pro diademate gestans. Talia igitur ornamenta fuisse inter insignia regia. Iam imaginem regi proximam in numis non esse seminae, sed viri iuuenis: nec enim usquam eiusmodi mundum seminis tribui. Alienum porro esse amotibus orientis, circa mulieres inuidi. reginae efiigiem in numis oculis proponere. Nusquam constare mulieribus sacri ignis curam nereditam fuisse; atqui in numo Hunteriano apud Ouseley, alioque Imperatoris et Regis e quo ipso expressum puto ectypon Mionneti ad aram adstare figuram eodem capitis cultu, quo in numo a viis seonti Tab si N 7. exhibito, caput prope regem. Mirum si seminae aprorum sormis pro capitis ornamento viae essenti Excusationem habere istam sententiam, quod in cultu regum orientalium, gemmis et margaritis onerato, virorum imagines a muliebribus difficile sit discernere deficiente barba. Igitur statuit Regem esse Varar uem II; iuuenem imberbem mediam protomenin regi appositum, huius filium, Segestanae praesectum et sub Vararanis IIL nomine succepsorem, puerum insantem Narseum, alterum filium regium, quia. 93 rex factus est.

Speciosa haec sunt et probabilia adeo. ut Deile lectorem in adissensum rapiant, et parum absuit, quin lectis viri aeutissimi argum emtis in eius partes totus concederem. Sed accuratius subductis rati nibus et expensis numis ad priorem sententiam redeundum mihi suit. Obstare nempe videbantur nouae sententiae primum hoc: Certum quidem est Vararant II. duos filios. deinceps in regno successores fuisse. quorum utique eum. quem regni heredem esse vellet, innuismis potuit sibi adiungere ι sed quorsum alterum, quem in regnum successurum esse sane non potuit praeuidere. quum e communi more

non frater, sed filius Vararanis III. successor futurus esset y Deinde caput plane imberbe fi regis filius est. adolescentem XV aut XVI annorum innuit, adeoque rex pater vix XXAu annos natus esse d buit, patris enim et aui regna iuncta IV annos non excedunt. Cudi

igitur debuissent, ex hac hypothesi. hi numi circa a. 289 aut a9o imperii X v aut XVI. Puer infantis Iu vel V annorum speciem refert. Igitur N ses a a 93 rex factus esset puer septennis. De qua puerili aetate Narseus, qui vix throno potitus contra Romanos arma mouit, plana

SEARCH

MENU NAVIGATION