장음표시 사용
401쪽
tamen cum tiarae apice coniuncta. P. II. melioris sabricae est. In ara duo brachia e hasis cippo medio prodeunt. Armati eadem tiara qua rex, et prominente ab humero ornamento deeori. gladio nituntur ι ad sinistram plures literae, bene sormatae, non ara-hreae, nee tamen antiquae Rehleuicae, quarum sensum non expedio. Ad dextram duo tantum elementa, sortasse PI. Caeterum quamuis hi numi typo cum praecedentibus cognato gaudeant, tamen alius regis esse puto, qui sub Arabum imperio regnauerit, eum propter literas et numeros Arabicos in antica, tum propter meliorem fabri eam et smilitudinem in minutiis cum sequenti classe; quo resero lunulas extra orbem, qui typum ambit, brachia in araecippo et duos globulos in pectore regis, quae in sequentibus constanter seruantur Uctypa Mionneti tam huius quam praee dentis generis adeo conueniunt, ut ex eodem numo ducta putes.
III. Tertium genus facio numos, qui regem eum tiara exhibent duabus sis ornata, inter quas exsurgit bacillus lunam cum stella s. sole sustinens. Duplex his in aduersa orbis, et utrinque plures literae pehleuieae, in margine lunulae eum sole. Auersa triplieem orbem eum IV lunulis et astris gerit. Typus ut in praecedentibus. area tamen propter triplicem orbem minor. Horum quosdam arabicum nomen in auersa praeferre monui Comm. I. l. c. in aliis tamen pehleuica utrinque esse videntur. In lv. ectypis Mionneti, aliorumque imaginibus, duorum regum vultus agnoscere mihi videor, tituli t men parum diuersi. Singulare quid sunt in utroque genere duo literae solitariae extra duplicem orbem anticae, quas comparatis Alpha. hetis Anquetili pro an habere possis. Numerosum est hoc num rum genus; nam praeter IV Mionnetianos huc spectant Gottingenses III. Gothanus, Niebutir descr. Αr. XIL aa. et Κhevenhuller Tab. II. Io. aliique. Omnes hi numi, quos vidi, argenti notam satis bonam ferunt, et eum numis Arabicis aliquando in maris Balthiel
En Vobis, Auditores, numorum a Salsa nidis regibus ensertim omnis generis seriem, quatenus nobis innotuerunt, omnium, in qua mirum profecto videri debuit, nouem saltem aut decem regum numos, et in his duorum incertorum, recenseri potuisse. atque hos omnes ad
primos huius stirpjs νερεο spectare. Iam cum huius stirpis reges
D. seil. retinendo palliolo regio. In numis tamen nihil ita adnexum.
402쪽
regnauerint XXXII. quorum utique quidam paucorum menstam aut dierum imperium gesserunt, plures tamen XX. , ὸ X. XL. et plures annos expleuerunt, ut Cobades, Chosroes uterque, quorum ea suit celebritas et nominis fama, ut omnis haec regum prosapia Chosroum nomine veniat apud Arabes ι qui factum ut horum nulli cogniti sint numi An hi potentissimi reges. per longa imperia, nullos omnino num os cnderunt 8 aut antiquiorum tantum num os seruatos esse . seriorum omnes intercidisse putabimus Neutrum horum est verisimile. et lateor aliquando ancipitem me haesisse, annon isti numi, quos vltimo loeo Sassa nidis serioribus, sub Arabum imperto regnantibus, tribui, prioribus istis accensendi sint; quod tamen existimare vetat peregrina scriptura perscae sociata. Cassii igitur potius tribuendum, quod nondum horum regum numi ad nos perlati sint. Scilicet eum D. brieae et typorum elegantia parum illi commendentur, nec magis sortasse argenti nota , negliguntur fere ab harum rerum studiosis. Nie. busirius tamen Varanis i I. et lesdegertis numos reperit et fortasse seriorum Ν. I9. ao. Τab. XI. vix igitur dubitandum. Cobadis etiam. Ch roum aliorumque numos repertum iri, si in ipsis Orientis regioniubus, Chusistana in primis, quaerantur ἔ imo fortasse in numothecis ita. hae, Galliarum, Germaniae latent iam tales, a viris doctis ob typorum et scripturae barbariem neglecti. Quodsi autem illi, ut is quem supra N. α. descripsimus nec vultum regis nec nomen exprimunt; non aegre feremus eos, utpote numulos proletarios, omni historico momento destitutos, obliuione perpetua sepuItoa permanere.
pag. 3. I. g. in D. leg. eultor. 6. l. 4. inis. leg. famosum.1 a. l. 4. leg. radiata, l. s. namo , qui sinistrum. i. H. mutant. Is. l. p. Saporem m.
403쪽
28 ADNOTAUONES AD ΤΑBULAS SEQUENTES.
Tab. I. Continet num orum Salia nidieorum seriem . quatenus adhue innotuerunt, integram. Omnes secundum ectypa Mi Onnetiana expressi sunt. Praeter s. 6. 7. Istoram eos maxime delegi, qui nondum delineati erant. N. I. Artaxerxis I. a de Saey et Uiseonti iam exhibitus. quem, quasi normalem et in hoe genere primum . hic sistere visum. 2. est alter aeneus eiusdem regia ap. de Mey non delineatus. a. Saporis I. ap. de Saey non delineatu 1.
s. 'rarauis I. Gothanus. v. COIn n. P. I o. a.
6. Eiusd. e Niebuhe deser. Arab. Tab. XI. aa. 7. Eiusdem regia. ex Aureo Gotham ad Comn. P. I a. 8. p. Ei d. e tertio genere. Comm. p. I 3. 3. o. Saporis II. non delin. ap. de Mey. F. comm . P. I 8. , tr. Saporis III. ad Comm. p. I P.
33. - numus quinto loco commemoratus. lv. 14. fore. DFGgeriis comm. p. 23.is. Monymi regis. Comm. p. 24. T. b. II. Sistit Alphabatum pehleuieum e numis, auetius de saeyano, eum' inseriptionibus plurimorum num orum elueidatis. In imo tabulae adire titulum auersae partis numi ap. Viseonti exhibiti, ad illustranda ea quae p. s. 6. Commentationis monita sunt. Sertorum Satanidarum num os, ut sumtibus parcerem, non deline di. Imaginea sunt ap. Niebuhr Tab. XI. zo. XII. 23. 22. In comm. II. P. IS. I. I a. inis. corriger a tergo, pro a terra P. zI. l. I 6. leg. eum crasso P. 23. l. I 3. leg. a Arsacis XV. p. 26. 3) omnino delenda. .
404쪽
AGRORUM ROMANORVM PER BARBAROS GERMANICAE STIRPIS
INDE A SAEcULO QUINTO P. c. N. FACTA
Historiae medii aeui scriptores, et illi quidem maioris fidei, qui
tempore eversionis Romani Imperii, quod in occidente fuit, aut paulo post vixere, de oeen patione et diuisione agrorum Romanorum, per barbaros facta. interdum mentionem faciunt; et leges a barbaris conis ditae nonnulla quoque huc pertinentia continent. Quamquam vero viri docti recentioribus temporibus, et inter illos magna atque illustria nomina, hac de re obiter commentati snt: rellare tamen adhuc minta obscura, quibus lux fortasse adserri possit, nemo saeile, rei intelligens. negare iustineat. Lubuit igitur periculum facere, an nostris studiis et laboribus paululum clariora reddantur; saltem ut sciamus, omnis bus auctoribus et sontibus exploratis, quae . hac de re, hucusque credita, veritati consentanea sint, quaeque dubia et in medio relinquenda. Omnis autem disquisitio historica, quae medii aevi initium spectat, suas habet dissicultates peculiares. Auctores eniin, ex qui bus veritas elicienda est, non solum, quod attinet ad dictionem, ob sturi sunt, sed . quod adhuc magis dolendum, raro narrant ea , quae aecuratius nosse permugni resert. In iis inde, quae aequalibus pla-
G. Sartorii de occupat. et diuis etc. Tom. II. A cebant,
405쪽
eebant, tanquam m9ioris momenti, di serti, reliqua, quae nos in-nruere ac docere debuissent, vel leuiter tantum attigere, vel plane
Est autem illa rerum conuersio, vulgo migratio populoriam dicta. inter omnes sane, quae deinceps, ad nostra vSque tempora, locum habuere, maxima um maXima, et, me quidem iudice, illam, cuius
nos hodie testes sumus, longo post se relinquit intern allo, si morum,
legum, linguarum denuo conditarum. literarum et artium, regnorum et imperiorum de nouo landatorum , iurium, uti nuuc dicitur, priuatorum et publicorum ratio habeatur.
Si Europae reeentiorum saeculorum statum spectamus, eum a d. hue respublicae legibus, ex aequilibrio Europae, uti vocabatur, oriundis, regerentur; si illam praesertim periodum. quae a pace Wes phalica incipit, et, antequam dilaceraretur Polonia, finitur, in mentem reuocamus: sane, quae conuersonibus illis, de quibus hie agitur, comparentur, nullae plane reperiuntur. Ius gentin in tunc temporis omnibus Europae rebus publicis commune, non eo quidem valuit, vi bella initalia inhiberet, aut minores et debiles populosa potentiorum vi immunes praestaretὲ neque tamen gentes vitiae ex possessionibns suis expellebantur, raro, nec nisi minutissimae ciuitates prorsus euertebantur; victi suis iuribus plerumque gaudebant, licet alii imperio iungerentur; bella internecina nulla. Romanos autem, quibus bellum intulissent, et quas vicissent gentes, longe alio modo tractasse, eodemque barbaros processisse, nemo est, qui ignoret. Leges scriptae in ea tantum ei uitate valent, in cuius gratiam constitutae sunt, et ubi imperium est, quo ciues ad obseruandas illa cogi possunt; leges autem scriptas, quibus omnium ciuitatum, seu regnorum et populorum iura definiantur, nec adesse . nec ullam vim habere posse. facile intelligitur: nam, ut tantum pacta seu foedera, a nonnullis inita literisque conscripta, seruentur, ex voluntate. tiastore aut vi paciscentium pendet. Alia autem lex, qua ot gentium iura regantur, licet non scripta, adest. usus scilicet et mos genius saeculi, qui vim suam in negotiis, quae pluribus ciuitatibus communia sunt, et in sugulis rebus publicis ad regendos ciues exercet: quam ob rem legem non scriptam saepius plus scripta valere, et qui dem inter ciues unius eiusdemque ciuitatis, inuenimus; eoque maior. ad regenda gentium iura eius Vis esse debet, quo minus vlli alii Iegi scriptae obnoxias esse profitentur.
406쪽
Et nostrates quidem etiamnum gaudent lege quadam non scripta, qua belligerantium iuribus modus statuitur, lieet Europae status, aequilibrii systemate, uti vocabatur, fultus, pelsumdatus sit, seu Euaianuerit. Eminuero mores Europaeorum populorum cultiorum abhorrent a Romanorum in victas gentes perpetratis facinoribus: victos enim in seruitutem redigere, venumdare, priuata praedia publicare,
Vt ergo ad rem redeamus, primo perquiramus, quibus rationibus barbari in Romanum Imperium incursantes adducti fuerint ad diui
cendos Romanorum agros; quod quidem ne nobis mirum aut adeo laetus detestabile videatur, tenendum est, nec lege, nec more tune
impeditos fuisse talia perpetrare. Roma ui enim, licet magis culti, itemque barbari, semper legem a nostris moribus abhorrentem secuti sunt, ita se habentem: victos nulla habere iura. victori omnia licere. Etsi autem Romani per barbaros sub iugum missi bene sentirent, maiaiores suos pessimum morem secutos fuisse, eum eodem modo nune vexarentur, quo alios olim vexassent; tamen haec non ita aegre illos tulisse. quam nos laturi essemus . verosimillimum est: nam primo tunc iuris gentium erat, Victis non parcere, deinde proscriptiones Sullanae, triumuirorum. Iulii Caesaris et Augusti, bella ciuilia, Imperatorum denique sequentium, maximam partem improborum et em minatorum turbulentissima tempora iam diu populum Romanum longe grauioribus malis aflecerant. Alia autem ratio, enr barbari deuictorum Romanorum agros appeterent, haec erat: barbarorum duera aut reges, uti nominaban tur, plerumque erant inculti, ita ut artem magna regna administrandi non callerent. Nostris temporibus stipendia pecuniaria tantum militibus dantur, raro praedia eaque tantum publica illis assignantur. Olim autem, et apud Romanos quidem, agri donabantur militibus praesertim in Imperii limitibus stationem habentibus, coloniae veteranorum in victorum populorum terras deducebantur, proscriptorum
agri illis distribuebantur, et vi militum, cum flagrassent bella ei uilia.
veteres coloni Italicae quidem terrae inpellebantur, quorum arua militibus cedebant. Vt autem milites auro tantum et argento remunerentur, non modo sat m3gnam copiam nummorum ademe, sed rogniquoque administrationem ita firmam esse oportet, ut princeps proniistis stare, stipenina soluere, atque omnes illi confidere possinti Barbati autem possessores agrorum semel redditi, non amplius a du-
407쪽
eum aut regum suorum opibus aut inopia. a fisci penuria aut ahnnis dantia, a re publica bene aut male administrata pendebant. sed se. euri, modo ne per hostium arma ex post essionibus expellerentur,. agrorum suorum fructibus et prouentibus frui poterant. Nec in Gemmania olim stipendia pecuniaria milites accepere, sed praedam bello factam inter se diuisere, et ex agrorum, quos possidebant, fructibus. gregumque prouentibus ViXere; principes autem, qui in comitatu suo erant . iuuenes alendos suscepisse probabile est. Relicta vero antiqua patria nouamque quaerentes nullum, nisi patrium morem sequi poterant, alius administrandae ciuitatis formae plane ignari. Tertia autem ratio haec suit. Germani in Imperium Romanum irrumpentes initio nil quidem nisi praedam quaesiuere, surore bellico illecti; cum autem postea bene intellaxissent, Imperium Romanum Imperatorum nequitia pessiimdari. legiones ei seminatas. imperatorum exercitus maximam partem ex suis popularibus compositos esse; cum
sub imperatoribus stipendia merentes Imperii statum hene perspexissent; cum alii ex patriis sylvis per alioq barbaros expulsi essent, et Isetiora arua cognouissent: patrio solo valedicere et sedes suas submitiori coelo figere conati sunt.
Barbarorum aduenientium exercitus non nostris comparandi sunt; nam uxores, insantes, serui, interdum etiam senes. pecudum greges sequebantur exercitum, nonnunquam milites omnem, quam
possidebant, supellectilem secum duxisse constat. Proinde non solum praedam, sed nouam patriam, ubi sedes suas figere postant, non stipendia, sed terras, ubi familiam locarent, quaerebant barbati. - . Germani, testibus Iulio Caesare et Tacito. agri cultura μ noti magnopere studebant, nec plerumque haereditario iure agros possidebant, sed subinde denuo illos sortiebantur; nec, cum Romanorum praedia ex parte sibi vindicassent, suis manibus agros bene colρbhnt, sed seruorum et colonorum ibi commorantium, aliorumquc hello inseruitutem redactorum. aut ex pristinis sedibus adductorum opera ute-hantur et labore, ut bello et venatione tempus terere, fructibus agrorum stui, atque hac ratione votoruin compotes fieri possent. Fortasse aliam adhue rationem aliquis Iaudet, dicendo: princi. pes, duces, reges barbarorum eum in finem Romanorum agros suis diuisisse, ut eo magis nouam patriam amarent et defenderent; sed uti plerosque arte politica non satiS imbutos, antiquum morem tantum
408쪽
tum Dentos fuisse haud dissilear: ita non negem duces quosdam magis cultos in diuidundis agris id spectasse.
. . Vt ergo reliquas ratianes taceamus, quae ad diuisonem agro. rum a barbaris tactam contulerant, grauioribus his contenti simus. Ius nimirum belli tunc temporis ubique receptum, mos diuitates administrandi non persectus, cupido denique sub initiori coelo sedes fgendi et viti a constanter fruendi essecerunt, ut alia ratione barbari uti vix possent. Iam barbaros, in diuidundis agris, neutiquam unam eandemque rationem secutos fuisse proditum est. Ostrogothos scilicet alio
modo, quam Visigothos et Hurguod 'ones, hos autem omnes alia ratione, quam Francos. SAxones, Vandalos in hac re versatos esse, satis constat; igitur perquirendum erit, qui Lus rationibus adducti suerint, ut hac aut alia via progrederentur. Multae, quae hoc est ecerunt. rationes obuiae fiant, quarum nonnullas in uniuersum hic iam laudabimus, postea, ubi singulas occupationes et diuisiones pertractabimus. probandas Stirpis Germanicae gentes non pari modo inculis e erant. testibus Iulio Caesare et Taeito; his vivis et scribentibus propinquiores ripae cultiores erant remotioribus. quod discrimen postea creuit, cum nonnulli Germanorum in Imperio Romano. trans Danubium, perlongum tempus sedes
quasi fixas . uti v g Gothis euenit, foedere quodam cum Imperatoribus iun ti, habuisGnt; alii irruptiones in Romanum imperium sa pius secissent; Romani, exercitibus in Germaniam ductis. oppida ibi exstruxissent; alii denique Germanorum christiani, licet Arii 4ectatores, salti essent, alii autom veteri superstitioni adhaesissent. Quae
Oinnia, licet argumen ris firmare non possemus . per se paterent, nam inter gentes nullo communi imperio iunctas magna discrimina, morum cultusque res peltu. temporis decursu, exoriunda esse, facile intelligitur; eoque magis . si nonnullis ex iis cum cultioribus populis commercium est, quo aliae careant. Atque haec inter Germanos quod attinet ad mores, religionem, cultum, vivendi rationem, obseruata discrimina maximi in agris Romanorum occupandis et dividendis momenti fuisse. per se patet Gothos, Longobardos et Francos v. g., hanc ob caussirin, longe alio modo victos tractasse, constat. Non solum autem indoles et incursantium animi cultus deuictorum conditionem meliorem aut peiorem reddebat, sed multum etiam λ momenti
409쪽
momenti maior aut minor immigrantium numerus faciebat; hute, caeteris paribus, minori, illi maiori parte agrorum opus erati Ρorro ducis indoles, eius animi cultus magnam quoque vim habuit. Omnia de uastare, unicuique militi prrmittere, ut ad libitum veterum colo. norum possessiones, nulla iuris ratione habita, o ceu paret, serotis
ducis erat; qui autem suturi magis prouidus ellat. deuastationi sinem facere et leges ferre consultius ducebat . quibus obseruatis sors populi victi et victoris firmior euaderet et ordo nouus quidam nasceretur. Deinde multum valuit, utrum barbari a Romanis Imperatoribus in prouinciam quandam vocarentur. an ad dimicandum cum aliis forsan barbaris allecti, lociorum, amicorum, laederatorum nomine prouinciam inuaderent; an iussu quodam Imperatoris venirent, suasu ducis cuiusdam Romani adsciscerentur, necne. Ostrogothi Italiam. inuaserunt non nescio Imperatore Zenone. imo iussu quodam eius; Ostrogothis non cum Romanis, sed eum Odoacri militibus dimicandum erat: ex parte etivm Visigothi et Burgundiones non iure belli aut victoris, sed aliquo pacto primas suas sed es in Gallia oeeuparunt. Quoquo autem titulo immigrassent, seu gladio seu laedere quodam prouinciam aliquam occupassent, sors Romanorum eo tristior euast. quo diutius seu cum aliis harbaris, seu cum Romanis per longum tempus dimicandum erat, ita ut conuersionibus sequentibus ordo reis nascens denuo euerteretur, quia nulla agrorum diuisio, si facta esset, firma aut stabilis esse potuit. His ex causis, ultimo loco laudatis,
nulla Romani imperii pars tam misera suit, quam Italia sub Longobardis et Britannia. Sed procedamus et videamus, quomodo in singulis Romani Imperii prouinciis Germani veterum possessorum agros partiti sint. Praemittenda autem sunt nonnulla. autequam singula tractemus. Germanorum populorum, ante saeculum quintum . in Romanum Imperium incursantium sere nullam rationem habebimus, nisi quatenus ad explieanda posteriora faciant. Distributiones enim agrorum Romanorum per Germanos. inde a saeculo quinto factae, sunt, quod nos a tinet, longe maioris momenti; noua, quae tunc fundabantur, regna his distributionibus ex parte sulta erant. et nouam constituendae et administrandae reipublicae sormam suadebant. Historici quoque, de his nouissimis migrationibus et agrorum veterum colonorum diuisioni-hus, nonnulla, licet pauca. tamen plura et intellectu saciliora, quam de praecedentibus, narraui. Possumus
410쪽
Possumus autem duplici modo disputationem absoluere, vel, ut per diuersas Imperii, quod in occidente fuit, prouincias perquiramus, quomodo Germani, incursantes et sedes suas ibi, per longius aut breuius temporis spatium, habentes, agros diuiserint; vel ut singulos Germanicae stirpis populos, tunc per plures Romanorum prouincias vagantes, et per aliquod tempus ibi commorantes, persequamur, et modum occupandi et diuidendi agros enarremus. Re bene perpensa, priorem rationem alteri, ob perspicuitatem, praeferendam esse, censuim ἔ ita tamen ut, si res interdum poscat, alteram subinde sequasnur.
Ergo primo de Italia, postea de Gallia, Hispania, Asrica et Britannia disputabimus. '
De Romanorum agrorum occupatione et par titione, pei barbaros, in Italiam inde a saecula quinto incursantes, facia.
Cum primum, sub finem saeculi quarti et initio sequentis, Ita.
tiam, cum Gothis suis, inuasisset et ex parte occupasset Alaricus, a Stilicone autem victus, Partim. foedere cum imperatore inito,paeatus ex Italia egressus esset: Radagaisus, a 4 os in cum immensa barbarorum variae stirpis turba et colluvie, superueniens, Italiam denuo vastauit, at a Stilicone . aliorum praesertim barbarorum auxilio. quoque deuictus, salua demum, licet per breue tantum tempus, ab incursantibus barbaris reddita suit Italia Alaricus enim, cui qum tuor librarum millia auri ex foedere non soluebantur, Stilicone, imis peratoris Honorii iussu, interfecto, multisque barbarorum familiis in Italiae oppidis degentibus, qui a parte Stiliconis steterant, occisis, mortem popularium Vindicaturus. imperatorisque malam fidem puniturus, rediit, Romam Lircumsedit, pretioque redemtionis ingenti accepto, et . quadraginta millibus stirpis barbaricae seruis liberatis, ad Tusciam perrexit. Cum vero Honorius pacis conditionibus, ab Alarico propositis, nee subscribere, nec Gothis frumentum modicum suppeditare, nec loca ad habitandum, quamvis Romanis haud magni ino. menti