Commentationes Societatis regiae scientiarum gottingensis. Recentiores

발행: 1813년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

431쪽

GEORGII SARTORII

-pore extenuatis prorsus Romanis, remotoque omni desectionis metu, rebusque constitutis, utrique genti percommodum atque consenta. ,,neum miti' Haec Lupus φ . Vt nostram sententiam in re tam dubia seramus, neutra sanctinterpretatio caret argumentis, quibus defendi pollit. Cardo rerum vertit in praepositionum pro et per significatione et in ultimi loci interpunctione, an ponendum sit comma post aggrauatri necne. Cum autem hae praepositiones Vario sensu et longe alio, quam apud auctores classicos, a scriptoribus mediae et infimae latinitatis adhibeantur; eumque interpunctio a recentioribus editoribus prosciscatur; rem in medio relinquendam esse censemus. Ingeniola Lupi interpretatio sagacitate captat lectorem; Muratori autem, ab omni artificio remotus, nos in suas partes trahit, si hospitia et ho Ditis legamus eoque sensu haec verba sumamus, quo apud alios medii aeui scriptores occurrunt, qui de diuisis Romanorum agris egerunt.

Non diffitear, Paulum, in his laudatis locis, de diuisione quadam

inter Longobardos et antiquos possessores facta, loqui. Miror autem legum istores Longobardorum ne verbum quidem unquam de agrorum partitione sacere ne in codice quidem Longobardico reperiri verbavit v. g. hospites, hospitia, forf, consor1, quibus aliqua partitio innuatur. Contra clare expressam in Visigothorum et Burgundionum legi-hus hanc agrorum diuisionem inuenimus, eiusque vestigia in Theodorici edicto reperiuntur; quam ob rem hanc obscuram, a Longobardis factam, partitionem cum reliquis minime conserendam esse, arbitror. Iam diuersas doctorum virorum sententias coniungere et obscura Pauli loca interpretari possumus hoc modo. Adventantes Longobardi ex arbitrio primo occupabant agros, quod eo Deilius erat, quo plures proceres peste erant consumti, et alii praedia sugientes sponto reliquerant; haec autem maxime in regis, ducum et nobilium Longobardorum manus migrauerant. Alboinus, postquam intrauerat

Italiam, statim Gisulsum Foro Iulii praesecit, qui plures stirpe insigniores ex Longobardorum exercitu elegit, cumque illis, uti videtur, sedes fixas ibi occupauit. Prioribus autem annis maiori exercitus Longobardorum parti semper cum hostibus dimicandum erat, qui sedes nondum occupare poterant, sed, ubi castra ponerent, enutriendi erant. Cum postea Longobardorum regnum magis stabilitum esset, et plures aduenae superessent, qui sedes fixas nondum haberent, illis hoc modo prouidebatur, ut diuiderentur inter Romanos primo ei. parte

432쪽

DE occvpATIONE ET DIVISIONE ete.

. 29parte frugum data, alerentur; quare nec Romani. nec Longobardi contenti fuere, regnoque magis firmo praedia his assignata sunt. puta praesertim militibus aut plebeiis, qui nondum occupalsent et sibi vindicassent agros, prioribus dominis in latebras quasdam praediorum ablegatis. Omne autem discrimen inter agrorum diuisionem , a. Longobardis et a nonnullis aliis barbaris, Ostrogothis icilicet, Burgundionibus, Visigothis et Odoacri sectatoribus, iactam, in eo praesertim usersari pr. bitror, quod hi secundum legis normam et auctoritatem, duce quodam, cui publica auctoritate partitio demandata esset, agros occuparent, illi vero rem magis tumultuarie tractarent, quam ob causam quoque in legibus Longobardorum nullam rei me otionem tactam arbitror. Contra constat, omnes priscos dominos minime ex possessionibus suis prorsus eiectos fuisse. Sed quis nunc dicat, qua arre hic aut ille antiquorum possessbrum usus sit ad seruandas fundi sui aliquas par. tes λ Tradunt, Longobardos nec templis nec ecclesiarum bonis ex parte peperciste, nam et ipsi, Ario addicti, templa sua habere cupiebant; quod vel inde elucescit, quod eosdem . antequam in catholicorum eastra transiissent, in omnibus praecipuis sibi subditis urbibus episcopum Atianum habuisse, memoriae proditum est Ex chartis autem et diplomatibus, ex illis praesertim, quae superiorem italiae partem, postea Longobardiam dictam, spectant, colligere est . quod etiam Lupus obseruauit. raro Oecurere Romanos tanquam postastbres, saepius autem Longobardos. Sin autem haec diplomata eum Cassi odori va. riis comparamus, tunc sacile maiorem Romanorum in his et Long hardorum in illis possetarum numerum obseruamus. Nec Marchio nem Manet hac de re recte sentire arbitror, qui barbarorum sonis . a sua lingua abhorrentibus, Romanos putat adductos fuisse. ut sua no . mina et cognomina mutarent; nil enim simile occurrit, cum Gothi Italis imperarent. Ex quibus omnibus eoiligo, prouincialium sortem nusquam in Imperio Romano occidentali, exceptis Britannia et Asrica, peiorem Italorum sorte fuisse, cum primo aduentarent et sed εs occuparent Longobardi; proceribus enim Romanorum partim fugatis, partim intersectis, partim peste et fame pereuntibus, qui superstites fuere, maxima possessionum parte armissa, exiguam admodum, et alio sor- stan titulo quam antea, retinuere.

Atque

433쪽

GEORGII SARTORII

Atque haec indole et cultu Longobardorum, populi non minusquam ducum, et priorum in Italia regum plane firmantur. Αlboi nus et Clepho, non ut rheodoricus, Ostrogothorum rex, arte politi ea imbuti, antiquam constituendae et administrandae reipublicae Romanae firmam aut ignorabant, aut nihili aestimabant; cuiuscunque rei praeter militarem ignari. lam quidem Graeci urbibus duees praesecerant, iuribus municipalibus ademtis, Senatuque abolito aut nourestituto, et administrationis forma prorsus mutata. Sed Longobardine umbram quidem pristinae reipublicae municipiorumque sormae reis liquerunt; loco praesecti praetorio, comitis largitionum sacrarum, priuatarum, magistri ossiciorum. consularium, praesiduin et correctorum. decurionum seu curialium reliquorumque muneribus langentium sub imperatoribus. duces, sculdascii, gastaldii seu gastaldiones. decani. centenarii et saltuarii occurrunt. Nec in sua iura primo vllum Romanorum receperunt, sed a ciuilibus et militaribus ossiciis plane remouerunt, licet victi iure ciuili antiquo gauderent. Ne Saxonibus quidem, quorum ope Italiam occuparant, Longobardi fauebant, qua de eausa tristes abiere et in antiquam patriam regredi conati sunt.

Igitur, cum Longobardi priscam reipublicae formam euertiment,

nouum regendi modum, sub nomine laudatis notum. creare coacti erant, qui in posterum magiS eXcultus, hoc landamento praesertim fultus erat, ut agris remunerati armis nouam patriam defenderent. Cum omnia euerterent, eumque tumultuarie Romanorum praediorum domini facti essent, minoris quoque momenti eorum multitudo fuit. Dissentiunt viri docti respectu Longobardorum frequentiae; Masset minorem, Lupus maiorem fuisse arbitratur; apud antiquos scriptores eorum numerum accurate definitum nullum inueni. Barbaros omnes. in Imperium Romanum incursantes, ibique eonfidentes, multitudine longe minores fuisse incolis, qui oecupatam

tenerent prouinciam, nemo est, qui neget; ideo, cum in eorum numerum, malor minorne fuerit, inquirimus, rationem aliorum baris barorum, quorum multitudo innotuit, habeamus necesse est. Minorem autem Longobardorum numerum fuisse . quam v. g. Ostrog

thorum aliorumque, persuasum habeo. Cur enim Alboinus viginti millia Saxonum in auxilium vocasset, cur deuictos Gaepides plerosque in exercitum suum recepisset, cur tot alios in societatem adscivisset.

434쪽

tem : Longobardos paucitas nobilitat. . Nec postea eorum multitudo admodum creuisse videtur, nam, cum a Nar te in auxilium vocaremtur, Auduinus, tunc eorum rex, bis mille ducentos tantum bellatores egregios . eum tribus millibus pugnatorum in famulatum additis, miserat. Non distitear, Auduinum aliis rationibus, praesertim ali rum barborum vicinitate, adductum fuisse, ut tam paucos Naristi in auxilium mitteret; sed in animum etiam reuocandum, quantas ill eebras Italiae diripiendae haec occasio praeberet. Nec ex Longobarindorum nominibus saepius in chartis oecurrentibus, ut Lupus vult, multitudinem eorum colligas, sed potius hoc, Romanorum proceres maximam partem tunc extinctos fuisse. Nec alterum argumentum magni momenti esse arbitror, quo nixi assirmant: linguam Italicam regnantibus Longobardis sorere incepisse, linguamque Romanam primo apud plebem, postea apud omnes obsoleuitse. indeque victri eis gentis multitudinem colligendam esse. Sermonem autem Italicum maximam partem ex Romano originem trahere, quis est, qui non

videat 7 cumque nonnulla tantum verba Germanica illi admixta sint. inde contra colligam, plerisque procerum extinctis linguam Romanam rusticam in dies magis praeualuisse, idque eo magis locum habuisse, quod prisca reipublicae forma abrogata, Senatuque abolito. omnes, Romani sermonis probe gnari, a muneribus ciuilibus et militaribus remoti fuerint, quod nec sub Odoacro, nec sub Theodori eo et suoeessoribus euenit; qua de causa his vivis et regnantibus lingua Romana, licet corrupta, semper praeualuit. Paucitatem itaque Long bardorum ex Italico sermone, omnibus, quae monui, rite perpensis, recte colligendam esse, arbitror. Quae de diuisis agris nouaque reipublicae forma in medium protulimus, ad superiorem Italiae partem reserenda esse, contendi mus; Paul usque innuit, cum de ducum crudelitate loquitur, Italiae prouincias, quas primo occupauerit Alboinus, a Longobardis melius tractatas fuisse reliquis. Si ergo in superiori parte magis ex arbitrio. quam iure aduenae oecupassent agros, eo magis inferioribus partibus idem accidisse statuendum est, eum ibi bellum cum Graecis diutius sagrareti Nil autem ad rem propius faciens apud script

res reperi.

Eo tristior deinde Italorum sors sub Longobardis, quam sub aliis incursantibus ibique considentibus barbaris fuit, quo diutius cum. hostia

435쪽

hostibus dimicandum erat. Per omne tempus, quo floruit Longobaria dorum regnum, vix unquam bella cessarunt; nam vel cum Graecis

seu ex archis, vel cum Francis aliisque barbaris, deinde inter se bella gesserunt. Prouinciae, in quibus hellum arsit, plus aliis vastabantur; nullae suere, quae non damna iterata, ex bellis perpetuis otiunda. senserint. Quod si quis seruorum . rusticorum, plebeiorum Romanae stirpis non peiorem suisse conditionem sub Longobardis, quam sub aliis barbaris existimet; non equidem refrager: sed ne Graeci quidem, multo minus Franci aliique barbari, cum prouinciam victo. res intrassent. his pepercerunt; in seruitutem proceres et plebeios Romanos et Longobardos redigentes. Non dissitear tamen eorum. qui exarchis subditi essient, Romanorum sortem peiorem adhuc suisso.

non solum, quia ab hostibus Longobardis, sed quia ab exarchis pelli.

mis et corruptissimis magiis vexarentur. - ', a

Carolus Magnus. Francorum rex a. 774 , victo et in exilium misse vitimo Longobardorum rege, Desiderio, in suam potestatem italiam, quatenus Longobardis subdita esset, armis redigens, eorum iura nec aboleuit, nec ex possessionibus priuatos eiecit, nisi illos eosque paucos, quos in suam fidem non recipereti Longobardi suis iuribus plerumque. Vt antea, gaudebant, hae tamen praecipue lege. ut una cum Longobardis Franci quoque ossiciis publicis tangerentur, et rex hereditarius ex gente Francorum illos regeret; quibus de causis Carolus Magnus inductus, se ipsum regem Francorum et Longobardorum vocavit. Hic alio iure belli utebatur, quam antiqui barbari; de partitione agrorum nec sermo quidem suit; nec cum copiis, in Italia collocandis, aduenit, nec ignarus rationis, qua victis imperaret, longe alienae ab illa. qua antiqui barbari olim usi fuerant.

Non ad rem nostram pertinent Caroli M. et laeeetarum in Italiares gestae; nec est, ut reliquis Italorum recentioribus vlaissitudinibus

amplius immoremur. Altera autem . commentatione de occupatis et

diuisis Romanorum agris in reliquis R. I. prouinciis, quod in occidente fuit, per barbaros incursantes, suo tempore, disputabimus.

436쪽

sOCIETATIS REGIAE SCIENTIARvM GOTTINGENSIS

COMMENTATIONES

CLASSIS LITTERARU AΝTIQUARUM ET ARTIUM

AD A. CIDII CCXII.

438쪽

VRBIS ALEXANDRIAE ET AEGUPTI

RES IET VICISSITUDINES SUB IMPERATORIBUS ROMANIS AD TEMPORA SUA REVOCATAE.co MMENTATIO

RECITAT

Cum nuper saeculi Ptolemaeorum reg. Alexandriaeque potissimi m. cum Museo et Bibliotheca litterariisque studiis, ad omnem posteritatem, ex eius copiis. constitutis sortunam et vicissitudines retractarem: iterum incidi in narrationes obscuras et impeditas se. riorum temporum , Aureliani maxime et Diocletiani Imperatorum. quibus Aegypti et Auxandriae fortuna inprimis suit amicta. Eam rem, tum a tue derelictam, ad fragmenta tamen historiarum, quae perscriptores indoctos ad nos peruenere. recte constituenda, iis, qui rerum historiarumque corpora condere volunt. utilem et necessariam, nunc iterum mihi sumere. ad annos suos res et euenta disponere. Omninoque de Vrbis Alexandriae rebus et vicis'itudinibus, finiti que de Alexandrisorum calamitatibus . nos sata appellare solemus, agere. pace Vestra. Collegae et Sodales, constitui; quandoquidem, quaecunque ad urbem tantae. nostra quoque aetate. celebritatis spectant, cognoscere . iucundum est et ad litterarum antiqui-A Σ tatem

439쪽

tatem proficuum; siquidem scientiarum et litterarum artiumque vicissitudines. s. unde prouenerint, inquiras, in fortuna regnorum

rationes et causas habent.

Aegyptus itaque in prouinciam redacta ab Augusto V. C. 7a .

in deteriorem Iocum inter ceteras prouincias fuit reiecta, et cum ea Alexandria a); non enim illa Legatum Caesaris et Praesidem accepit. sed Praesectum equestri loco et ordine. una cum rationalium grege; Vrbs autem Alexandria tantum abfuit . ut autonoma esset . ut potius, istius pote stati unice obnoxia, nec senatum nee magistratum haberet. ted a Iuridico quotannis Roma misso ius diceretur; ita ut ne suo quidem iure priuato illa via esse videatur. Verum haec. una cum caussis b). nunc non persequar; Alexandrinorum autem fortuna quantopere per haec amicta fuerit, facile eliad assequendum, maxime respectu negotiationis maritimae et commerciorum, quibus ciuitatis opes et fortunae continebantur. Romani sane rei militaris et imperii seu comparandi seu retinendi maiorem curam habuere. quam prosperitatis prouinciarum, et utilitatum e commerciorum libertate ad robur imperii proficiscentium. Multo tamen magis facit mirationem. Augustum, prudentem principem. urbem, cuius opibus. soli fertilitate et situ. res Romana ingentia commoda et praesidia consequi et retinere poterat. exacti nibus pecuniarum incredibilibus, sextante quoque bonorum ciui-hus ademto e , ita exhausis e. ut Alexandrini ad extremam egestatem et inopiam redigerentur: hoc unice sequendo, ut seditionum opportunitatibus et subsidiis eos priuaret; Amplexus scilicet miram illam nonnullorum prudentiam. etiam inter imperii arcana habitam, obsequio retineri homines non posse nisi egenos et in

a) Ineptum esset. . de ita de quibus satia eonstat, loea scriptorum aeeumulare. Locus et asseus est Ammiant XXII. Id qui tamen ex seriptorum potius fide antiquiora. quam quae isto adhuc tempore fuerunt, exponere vide tur . v. c. de Serapei magnifico apparatu p. a 73 ed. Lips. In quo, ait, biblioth/eae fuerunt inaesimabiles etc. v. ap. Taeit. Ann. II, 30 et Dionem Cass. II. sq: arcana imperii tum ap. pellabant; nos nunc artes politicas, ad tuendam dominaticinem idonea εὶ τά δύο Mρη των οὐσιῶν. assem eogita XII. partium.

440쪽

vpBIS ALEXANDRIAE ET AEGYPTI RES xxe.

pes . fortunisque attenuatis . nec ex iis relicto. nisi quantum ad vitam tolerandam lassiciat. Atqui ipsa res et tempus docuit, Alexandriam tanto procliuiorem ad seditiones factam esse, ipsa egestate temeritatem cum ferocia suadente. Enim vero lucrum praesens et parata praeda Augusti animum occaecauerat. Magnorum Utique imperiorum cura est praecipua ac primaria. prospicere securitati et tranquillitati publicae, et prosequi consilia publice utilia, etiamsi singulorum forte ciuium vel ordinum commodis infelta; sed urbem eommerciis florentem Copiis ad nauigationeni necessariis spoliare. hoc erat, id agere, ut sui imperii neruos ipse incideret, cum, florentissima urbe et prouincia opibus exhausta , toti imperio tanquam corpori succum et sanguinem subduceret, et multitudini egenae et inopi imperareti Quanto maioris sapientiae res et laus erat . per ipsam publicam priuatamque prol peritatem robur imperii firmare. animos et affectus ciuium et prouinciarum sibi adiungere et voluntates vel inuitas expugnare. Hoc fuit. non alterum illud, quo Rugustus meruit, ut veras et iustas Iaudes praedicari credamus in nobilissimo carmine Horatii: Diuis orte bonis, optime Romulae gentis custos. IV. s. - Hi tamen Alexandrini, tam immaniter amicti, non sibi desuere, in honoribus Augusto eiusque memoriae decernendis, ingentibus lactis impensis: id quod in latuitute haud dubie est acerbissimum. Est apud Philonem Legat. ad Caium p. s67. locus

amplissimus ea de re, inprimis Augusto defuncto s). Recreata urbs esse videtur per Hadrianum. Aegyptum inuisentem, et postea per Septimium Seuerum. Hadrianus utique ipse profitetur in Epistola ad Servianum Cos se Alexandrinis vetera priuilegia concessisse, noua addidisse Q. Nota res est, etsi eam vix obiter

Q νε Σεβάστιον suit heroum, seu templum, roὁ ἐπιβατηρίου Καίσαρος νεώς.

in loeci ad portum maxime eonspicuo exstructum. Omni genere donariorum

instructum, portieteibus, bibliotheeis. eoenaeulit, lucis, pronia eis. ambulationibus, subdialibus. opipare instructum.. Fuit is C. Iulius Seruilius Vrbs Seraianus cos. suffectus a. V. C. gdo a. c. N. I I. cos iterum g64 a. c. N. III. cos. III. a. 887. a. C. I34. Ad eum Cos. li I. scripta videtur esse Epistola inserta a Vopisco in Saturnino e. 8.

P. 7Iy. Adscribam locum, ad quem aliquoties erit prouoeandum. et, quo

SEARCH

MENU NAVIGATION