Raccolta di varie croniche, diari, ed altri opuscoli cosi italiani, come latini appartenenti alla storia del Regno di Napoli di Pietro Giannone. Tomo 1. 5.

발행: 1782년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

121쪽

H6 Pur LI sp I COMINE quo civitas est primi nominis Pa ignanum , ὀe oppidulum quoddam, Salsum vocant . Ex eo impetum illi in nos taciciebant , eoque sese , cum a nostris premerentur , recipiebant . Erat autem Narbonensis Galliae praeiectus, Borboniae Dux : ejus legatus, nobilis quidam Andraeanus, coepit rationem inire capiendi ejus oppiduli, & cum fortuna consilium hominis probaret, vi expugnavit , interfectis circiter quadringentis militibus, & ex nobilitate, magni nominis ad quadraginta, te filio Archiepiscopi Compostellae. Praeter ex pectationem enim hoc illis accidit, & quantos facerent im- Pelus nostra tormenta, nondum perspexerant. Haec fuit belli summa, quod cum ipsis gessimas. Qua in re tanto plus erat dedecoris , quod illi , positis castris ad milliare unum ab oppido consederant , Sc noltros multitudine longe sup

rabant. Non erat certe nulla, quam nobis fecerant, injuria, Sc quum Ludovim undecimo Ruscinonensem agrum op pignorassent pro trecentis aureorum millibus: rex, qui patri successat, Sc eam pecuniae summam eis donavit, regionem illam omnem restituit, antiquas conscederationes

Galliae Hispaniaeque regum , quae sunt ariti simae Se plenae

Oricii, cum ipsis renovavit, ac tum illi tanto aleti beneficio promittebant, nec impedimentum ullum te illaturos ei bello , quod rex constituit set , neque filias suas in Neapolim , aut Angliam aut Flandriam nuptum collocaturos. Et hoc quidem postremum ultro deferebant non sollicitati a nobis, usii in his rebus opera cujusdam monachi Franci lcani. Sed simulatque bellum rex in Italia movere coepit, nuncios Se literas in omnes partes dimittebant', imprimis autem Venetias , foederis contra regem iaciendi causa , de quo multam mentionem secimus, eoque decreto laede re, conte stim nobis bellum fecerunt, illata causa , quod de tuis liberis collocandis pacti fulissent , id nulla ratione aut aequutate sublistere . Sed ut ad propolitum reVertar , cum per Italiam nihil jam ageretur amplius , Se Rex praeter.Caj tam nihil in regno Neapolitano teneret, atque etiam in ora

122쪽

COMMENTARII. III

illa Ruscinonensi nullus esset motus : illi quendam genere nobilem , te cum eo Μonachois aliquot miserunt legatos ad regemit. Nam id genus hominibus uti consueverunt in ejusmodi rebus r quod facere ipsos opinor te calliditate quadam , ὀc parsimoniae causa . Nam & Franciscanus ille regi author fuerat ,, ut eum quem diximus

agrum , ipsis liberalissime redderet : Hi de quibus , diximus legatῖ , primum excusabant se de superioris te Poris consilio; ac regem orabant ut ejus, quam accepisset injuriae memoriam deponeret. Ad hunc modum deprecati, caeperunt agere de induciis , in iisque socios Omnes ac consederatos comprehendebant, te regi Cajetam, ac quicquid reliquum erat iis locis, uec ut . per inducias commeatum inferret , permittebant. Hoc etiam petebant , ut indiceretur dies, quem ad diem socii isderis mitterent legatos, eo stiluendae pacis causa, qua impetrata, velle ipsos intermissum bellum persequi, le traiecto mari, quod Hispanias ab Airica dividit, in Mauritaniam proficisci dicebant . Superioribus4enim annis expugnaverant Granatam , ejusque regni summam occupaverant: qua certe victoria , non fuit

ulla nostris temporibus illulirior, ae ipsorum majores frustra saepe illam deliderarunt. Quo magis vellem, ipsorum quidem causa, ut ejusmodi tantum bellis occupati, firmam pacem nobiscum coluissent. Rex iis auditis pollulatis , remisit cum legatis hi Hispanias Clerium Delphinatem, nobili genere natum , Se pacem cum illis facere cupiebataaut inducias, non comprehensis eorum sectis . Quod si conditiones ab eis propolitas tunc accepisset , Captam servasset, qua lata defensa, potuisset totum deinde regnum, Ope Rinbcorum , quos iis locis habebat, recuperare. Sed antequam

in Hispaniam ille venit , amissa fuit Cajeta , de reversus

illinc novas rationes atque mandata secum attulit. Petebat Hispaniae rex, ut vetus amicitia atque itidus inter nos r

dintegraretur, ut conjunctis deinde viribus, Italia subigeretur, de ut ei bello uterque interesset . Sed indacias pri-

- mum

123쪽

PHILIPsIἡCOMINA Imum fieri volebat, quae suis confoederatis essent comm nes, bc in Taurinis diem constitui, quo sociorum omnium legati venirent. Cogitabat enim ab eo foedere honesta aliqua ratione di lcedere , ut ipse quidem prae se serebat: sed mea 1ert opinio , nec nihil postea de eo cognovi , ipsius fuisse consilii , ut tempus extraheret , ac Friderico regi Neapolitano spacium daret reeipiendi se & colligendi e superioribus bellis: tametsi rerum summam Sc ejus regni imperium ad se transterre maluisset, in quo plus haberet juris , quam posselibres ipsi. Andegavensium quidem familia suum jus omnium pol illimum esse contendit: edis est illius regni litus, bc eorum qui incolunt , ea natura , ut mihi videatur ejus esse , qui occupare illud atque tueri pollit. Novis enim imperiis valde student. Is quem dixi , Clerius, in Hispaniam fuit remissus arrege, & familiar Rrragonicae nonnihil lavebat, inque spem venerat consequendi agrum Crotonientem , quem Hispaniae rex bello nuper in Calabria aequisierat. Reversus ab ea legatione , quendam

Ilispaniae regis legatum adduxit, & in concilio , quid actum esset, Sc quid i petrasset, exposuit. Hispaniae regem, qui jus de actionem habere se dicat in regno Neapolitano, s

re contentum Calabria, quae Siciliae sit finitima: reliquam vero ejus regni partem regi concedere, ipsumque velle interesse ei bello, 6e sumptus in ea re saeturum , quantos

rex faceret. Aderam cum ista referret, ac complures d

Ium subeste judicabant, ideoque placuit,' ut aliquis majori

praeditus ingenio ac rerum ulu, mitteretur. Is fuit Boca-gius, vir magni consilii, quo multum fuerat ulus Ludovicus undecimus. Qui cum Clerio venerat ex Hispaniis legatus , non confirmabat quod ille dixerat, sed urbane excusans , existimare se dicebat, illum 'nisi in mandatis libberet , non esie dicturum. Quo quidem sermone magis a rebat omnibus suspicionem . Nulli enim persuaderi potuit , Ilispaniae regem, aut ipsum velle intereste ei belloi, aut

124쪽

COMMENTARII. 1 Isque circiter oppida Calabriae tenebat, te in his Crotonem, primi nominis . Ubi B agius Se Clerius in Hispaniam venerunt , tributum fuit eis hospitium , in loco , ubi nemo

haberet ad ipsos aditum, & ne quis cum eis colloqueretur, Observatum fuit. Rex autem atque regina ter cum illis in collocutionem venerunt, δc cum Bocagius recitaret , quia ille, nuper ab ipsis in Galliam reversus , commemurasset rrespondebant, non quod ita costituissent, sed quod aliquid

ejus generis fieri possit , locutos esse cum eo familiarius rhoc etiam addidisse, non se recusare molestiam atque laborem componendi belli, quod nobis cum Neapolitanis intercedat , ὀc sperare, pacem se posse facere , cum utilem regi tum ' honestani . Responsum hoc Clerius graviter tulit , ic contendebat illos , ad eum modum, ut ipse in Gauliis recitasset, dixisse. B agit tandem opera Sc diligentia, faetid fuerunt in menses duos induciae, in quibus ipserum, non quidem socii foederis, sed generi lc generorum parentes comprehendebantur. Hi erant Μaximiliatrus Caesar, Se Henricus Septimus, Angliae rex. Ubi domum reversus Baincagius , de sua legatione retulit set adi concilium, sensit rex, prudenter a se missum fuisse illum , dubitatione jam omni sublata. Boragius te illud addebat , praeter inducias nihil se potuisse impetrare, Ze in regis arbitrio esse, vel admitatere illas vel repudiare. Ad concilium re introducta, rex confirmavit pactum, ac prudenter quidem. Cum enim saepe frustra tantasset contaderationem illam dissolvere , jam illud his induciis consequebatur. Venturos quoque. post salegatos ex Hispaniis dicebat, te discedenti sibi, regem con firmasse, potestatem illos esse habituros, omnino paciscendi. Cum etiam discederet, uispaniae regis filium unicum graviter aegrotasse. Duodecimo sere die post , allatae sunt litem ad B Icagium, ejus caduceatoris, quem in Hispaniis reliquerat, deducendi causa legatos, qui illinc in Galliam

Venturi erant, ut antea diximust. Iis literis nunciabatur ,

quod legati, de quibus constitutum sit, diutius morentur,

P. - sactum

125쪽

Detum esse morte Castiliae principis, filii regis , quem missum adeo graviter ac immoderate serant ejus parentes, ut metuendum sit, ne regina dolore repugnata, Vitam finiat.

Fuit certe longe vehementissima omnium ejus regni tristiatia . Nam ut a legatis postea cognovi , cessatum fuit publice ti privat im ab omni labore, totos quadraginta dies,ti lugubrem vestem ferebant omnis generis homines , nec id modo, verum etiam nobiles & qui erant re lauta, m Ias , quibus veherentur, atris vellibus integebant , &ῖ-nium urbium ac oppidorum portis fuerunt super imposita nigri coloris vexilla. Margarita, Maximiliani Caesaris filia. in sextum jam mentem gravida, postquam de marito e

enovit, incredibili afflicta maerore, peperit ante diem, Minfantem edidit mortuum . Quam erant haec acerba huiciamiliar, tam celebri , tam honoratae, tamque Potenti, quae multitudine provinciarum & amplissimis finibus longe superabat alios , quae Granatam & agrum illum omnem suae nuper ditioni conjunxerat, quae regem , ut ab Italia cum exercitu dileederet, coegit , L ipsius evenit inititutum 'Decreverat Pontifex Romanus attribuere illis nomen , ut Christianissi,ni dicerentur, , in suis ipse literis ratque se mone sic eos vocabat sed cum ex Cardinalibus quidam resilierent, neque Galliam vellent appellatione illa privari, Catholicos nominari jussi. Breviter , videbantur esse orer-xium regum beatit simi: sed praeter eam acerbitatem aliust etiam accidit eiusdem fere generis. Ipsorum filia natu maxima, habebat ., in matrimonio Lusitaniae regis filium. Istertio mense post nuptias calapsus cum equo , in aspecta uxoris , cervicem sibi perfregit e eoque casu fuit exanima rus. Non multo poli, parentes, ne quem omnino per L sitaniam haberent inimicum, ei qui nunc rerum potitur , 'manueli , eandem filiam nuptum colloeabant. Hispani a

tem omnes natura valde oderunt Lusitanos ti contemnunt

etiam .' Itaque, quod illi , qui non erit futurus acceptus multitudini, suam filiam in matrimonium dedillent , ve

126쪽

COMMENTARII.

hementer ipsos paenituit . .Et quanquam eo dolore valde assiciebantur: tamen per primas regni civitates circumduxerunt ambos, ic fidem ae jusjurandum eis praestari ab omnibus jubebant, & ut ad ipsos ordine ac successione deserretur lumma imperii, cavebant . Filia paulo post coepit gestare uterum, eoque nuncio fuerunt nonnihil recreati parentes , sed ne tantulum quidem gaudium fuit eis diuturnum . Nam puerum quidem edidit ejusdem cum patre nominis , verum ipsa dolore partus extincta periit. Sed nunc ad nostra revertor. Ambosae rex erat , quot eit ad Ligerim numen. eratque ejuq propositi, oppidam te arcem pulcherrimis 'aedificiis ornare, Se Neapoli secum adduxerat Pictores, sculptores Se id genus alios, artifices valde praestantes, Sc quicquid uspiam erat elegans atque venultum , id omne magno stuZio comparabat. Nam quod adolescens erat,

longam aetatem sibi pollicebatur , de de reditu in Italiam cogitabat, Se erratum a se bello superiori fatebatur ipse , dc quid peccasset, familiariter commemorabat, Se si quando

aminum regnum recuperaret, multo se prudentius administraturum omnia dicebat, te equites cataphractos, ad milleti quingentos, per Italiam deligere, eisque praeficere Marchionem Mantuae, es Ursinos , Se Vitellios, Se Romae prae-DFlum constituerat. Ejus sumptus dimidiam partem erant depensuri Florentini, in sex menses , atque his copiis decrevit invadere Neapolim . Alexander Pontifex iratus Uenetis , pacem Sc amicitiam ejus valde sollicitabat , Sc occulte quendam misit, qui regem per me adibat . Sed Se Veneti non detrectabant conjurare nobiscum adversus Mediolani Ducem . De Hispaniis supra dictum est . Maximilianus quoque Caesar magnopere cupiebat esse illi quam amici stimus , 6e conjunctis viribus optabat nobiscum Italiae bellum facere, odio Venetorum, qui te Austriacae familiae Ze imperii quoque Romani possessiones nonnullas occupaUerant . Habebat in animo rex emendare jurisdictionem , Scordinem Ecesesiasticum, Se remittere plurimum de tributis,

Tom. IV. Q neque

127쪽

I 22

PHILI pM COMIN aer neque amplius quam proceres regni decrevissent , extra ordinem imperare , cujus pecuniae summa erant circiter. sex centa aureorum millia quotannis, eam que pecuniam destinaverat commodis ac necelsitatibus Reipublicae . Ipse autem consueto Franciae regum patrimonio , quod est ad aureorum millia quingenta, futurus erat contentus. Qua sa0e Je p pulum valde reo reasset, qui nunc admodum gravatur , tisupra duo decies centena aureorum millia dependit . Monachorum etiam ordines aliquot ad leveriorem disciplinam

adducere cogitabat, Sc ex ipsis, qui vitae sanctimonia praestare videbantur, sibi habebat familiares. De Episcopis ita sentiebat, oportere ipsos uno esse contentos sacerdotio , lalais praeesse Ecclesiis : Cardinalibus autem putabat aliquanto plus indulgeri posse . Praeclara quidem voluntas illius atque studium: sed perficiendi summa erat sutura. dissiculbias . In homines egenos valde erat munificus liberalis ,δc certis diebus cognoscebat de querimoniis atque causis

omnium , qui quaque de re aliquid ad ipsum deserrent . Quod pauperum & miserorum ho minum causa inprimi3 i

ciebat. Et licet non multa conficeret , tamea eo Pertinebat institutum hoc, ut praesecti in ossicio atque me tu comtinerentur. Sed ecce, cum esset Λmbosae, .c eos, qui pila exercebantur in Irce, spectaret una cum uxore , variis de rebus sermonem instituit, ac inter alia dicebat, sperare,

nihil se facturum esse deinceps, quo Deum offendat . Iis pronunciatis verbis, e vestigio concidit , amissa loquendi facultate, & quo in loco fuit collapsus, permansit , donece vita migrasset. Recollegit se bis terve, te suspirans implorabat auxilium divinum , Sc Virginis Mariae te divi Claudii atque Blatii, cumque ad eum modum decubuisset per

horas novem, decessit. Quicquid est ejus rei', commemoravit mihi Andegavorum Episcopus, quo ille utebatur crifico. Paucis enim ante diebus domum prosectus eram Atque hic quidem est exitus potentissimi regis , qui cum tam multa tanaque splendida haberet aedificia, mortuus est

128쪽

COMMENTARII. 123

in loco totius arcis vilissimo . Nam urinae faciendae causa omnes eo confluebant . Quo magis videre licet miseriam nostrae vitae, quam tantis defatigati laboribus te erumnis cogimur deponere, quocunque temporis puncto Deus praeceperit . Supra dixi de Hieronymo , qui Florentinis inter alia multa praenunciaverat etiam de regis adventu , quem excitatum este dicebat a Deo , ut per vim δc arma statum Ecclesiae emendaret , ac simul Italiae tyrannos mula aret, ὀc quoniam divinitus ea sibi demonstrata esse dicebat, in plurimorum incurrit reprehensionem . Ponti sex etiam Romanus ic Florentiae complures , coeperunt eum graviter oditie . Moribus erat inculpatis, quantum quidem perspici poterat, δc docendo multos ad sanitatem vitaeque emendationem perduxit. Fore etiam dixerat , ut Rex in Italiam reverteretur bc negocium sibi commissum a Deo , perficeret: nisi faciat, impendere illi gravissimas poenas. Hae d. lius conciones typis excusae prostant, & regem etiam scriptis literis de eo commonuit. Sed quo tempore e vita rex decessit, Florentini graviter inter se dissidebant . Regemalir expectabant, permoti concionibus illius, Se ingentes idcirco faciebant sumptus, in que spem venerant recuperandi Pisas ὀc reliqua omnia , quae n6strae fidei permiserant : alii

vero magna contentione resistebant, M in scedus reliquorum accedendum esse suadebant : frustra enim regis adventum

expeetiri de subesse dolum, te Hieronymum , qui si haereticus Sc homo sceleratus , in flumen esse praecipitandum. Haee quidem illi tumultuose , verum tanta erat iplius ad

vulgus authoritas , ut nemo quicquam adversus eum moliretur . Pontifex autem Romanus de Mediolani Dux , crebris literia instabant Sc hortabantur Florentinos , ut a regis amicitia discederent , ὀc de Hieronymo supplicium sumerent. Si facerent , pollicebantur curaturos , ut quae in aliena essent potestate, ipsorum, oppida , redderentur . Et ad istud sere tempus creabatur Florentiae novus magistra

129쪽

ra PHILI ppI COMINAE Irant Hieronymum , M submissiis fuit ut multi dicebant ,

monachus Franciscanus, qui cum illo coepit rixari , 9 facto convicio, haereticum vocabat ac impostorem , qui cum Deo fingeret sibi esse colloquium . Ea contentio sic exarsit, ut diceret, Velle se demonstrare , esse hominem nefarium 8c haereticum: nili faciat non re cusare nam mas ti capitis poenam , atque haec omnia coram magistratu diceba tur. Cum autem Hieronymus flammam atque supplicium refugeret, quidam ejus iamiliaris paratum se esse dicebat, ipsius causa periculum subire , ti ex Franciscanis inventua est, qui idem profiteretur. Ad constitutum diem cum ambo venissent, comitati tui ordinis monachis, Dominicanus

praeserebat manibus azymum panem consecratum, quod Corpus Domini vocant. Franciscant autem δc magistratus urgebant, ut a se deponeret: quod cum ille pertinaciter recusaret , domum utrique reverterunt. Ibi Vero populus incitatus ab adversariis , facto concurse , ia connivente novo magistratu , Hieronymum, Sc cum eo duos praeterea comprehendunt , gravis l1misque subjiciunt tormentis , ic ipsius praecipuum amicum magnae virtutis virum, Franciscum Ualorum interficiunt . Quod ubi Pontifex rescivit, millo legato , permisit illis , ut de causa cognoscerent. Eo laeto , crematus tandem fuit cum sociis . Supplicii causa erat , quod motum ti disse siones in Repub. excita ise , & quicquid de rebus futuris praetrunciasset, a senatoribus, suis amicis, cognovisse dicebatur. Non mihi sumo partes illum aut accusandi aut purgandi , neque judicare possiim , recte an perperam sit damnatus , hoc unum tamen assirmare possum , multa illum vere praedixisse , de quibus nemo mortalium potuitiat eum admonere. Nam & regi praedixit, lare, ut extincto filio, ipse quoque non diu superesset, atque has illius ad regem

literas, ipse legi e Periit autem rex apoplexia , & conse- stim ab eius morte, omnes Aureliae Ducem petebant , ad qum, propter generis propinquitatem, regni summa deserebatur . Sumptus iuneris aestimatus fuit ad vigintiduo au-

130쪽

reorum millia. Mortuustest maximo sane cum dolore suorum familiarium . Erat enim omnium hominum longe benignissimus , neque sermone ullum unquam ollandit, ut mea fert opinio . In me quidem luit prae caeteris aliquanto durior , sed tribuebam hoc oc illius aetati, & aliorum calumniis . CommoraIus per aliquot dies Ainbosae, quem a1 lO- cum biduo proxime ab ejus morte veneram , contuli me statim ad noVum regem, Ludovicum, , ejus nominis duodecimum , cui nemo tuerat antea: me familiarior . Nam ipsius cause 9 maximos suscepi labores, te fortunarum quoque periculum subivi . Sed tunc cum esset ad ipsum delata imperii 14mma, parum fuit memor, latorun, , quae ei

praestiteram. Ex Galliae regibus hic est quartus, ad quem ex obliquo ti collaterati gradu regni successio pervenit, supputationis initio sumpto , non a Faremundo , sed a Mero

LECTORI S. D. to

Iae sunt in his eommentariis obscuriora , paucis e plicabimus , & primo quidem de Vicecomitum Si Ssortiarum iam illis ,.quae Ducatum Mediolanentem possederunt . Ante annos circiter mille , hi qui dicuntur Longobardi ,

mutatis sedibus ex Pannonia transierunt in eam Italiae pamtem , quae nute est Inlubria, & ab iplis, qui occuparunt, vulgo nomen habet . Hi , ducentis sere post annis , quam eo venerat, devicti a Carolo Magno, facultates omnes a que. regnum amiserunt , Si in imperii Romani potestatem Iedacta provincia, constitutus ibi fuit praesectus , qui vulgo dicebatur Vicecomes , ad eumque modum administrata fuit. donec Ducatus nomen atque dignitatem eobtinuit . Quod fuit menceslao , Caelare Is enim Ioannem Galeacium, V ice

comitem, hominem crudelem, accepta pecunia, Mediolani

SEARCH

MENU NAVIGATION