Iacobi Lanterii Brixiensis Libri duo, de modo substruendi terrena munimenta ad urbes, atque oppida, ceteraque loca omnia, quibus aditus hosti praecludatur; ..

발행: 1563년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tuti in exemplo inferiori positum in , ut catenae melius pos t, O sine obstaculo aptare eorum loca. Eo igitur ordine procedendo, perficie tur omnes quattuor ordines; faciendo sicut iam dictum est) primum ad scarpam , ut uocant, qui distet a filo texturae exteriori quattuor, uel sex pedes ; ordines distent uic im inter se quattuor pedes cum dimidio, uel quinque, sed non minus quattuor. sic ligna non depa gantur nisi eodem ordine. Hae arbores quanto erunt ligni fortioris, tanto erunt meliores, O sempem eligendae sunt ultra mediocritatemerasitores . nam si ex ligno forti, O crassores eligentur, tam diutius in opere durabunt. sed quia non in omnibus locis est copia quercus, iliacis , alni ,seu ulmi, ct huiu odi; tunc secundum necesitatem operaudum erit. Si arbores depangendae non erunt longae ad oportunitatem; operae pretium erit illo inserere, sed adia , ct tam poliis , ut in tio nihil innar nodi gignat, quod positi aliquid, ad easdem arbores innitens, retinere. nam hoc po set esse impedimento in demisione caten rum . σ hac de caussa etiam perpoliantur ligna belli im , non solion in truncis, sed in quolibet nodo, licet minimo, ut catenae, cum deuerserit terra, possint ct ipsae devergere liber in omnibus locis ad ipsus paritatem absique nilo impedimento. quoniam si qua earum impediretur ab aliqua re, quamuis minima, adeo ut non posset devergere cum terra paripassu; facillimὲ quaepiam euersio O illa maxima enasci posset. Arbores, uel ligna antedicta pluribus modis in pedem eriguntur. alij eas erigunt rotulis, alij harpagone, alij funibus, O alti alijs modis . plerique usi sunt modo ualdὸ facili: sumunt namque quattuor funes, ct amrectum inaltero ligni capite; quas bidentiora quattuor suntnent homines benὸ alii; in earum erectione auxilium praebent: ponquam erecti furat, quattuor illi, qui funes funinem , lignum rectum continent, donec ii , quibus negotium impositu est, depaneant

illud, atque adeo consolident, ut non cadat. Sed ego aliam rationem inirem, quae mihi praeflare uicttur, ita tamen, ut meliori saniori iudicio concedam. ego tres arbores abietis acciperem, non ualde crassas, sed rectas, ut sunt antennae nauium 'uviatilium, me actuariarum ; ct in summitate earum eas colligere facerem; O a pedibus eis basim quadrangularem aliis quattuor lignis connruerem tam latam , ut posset tria illa ligna rect uniuere; quae paenὶ facerent unam nr midem ex quaterna basi. praeterea in summitate hulasce machinae, r tulam Uygerem una fune . sic bini homines, uel tres ad plus ual

rent unum ex dictis lignis erigere; s modo supradicto pro quaque E

32쪽

LIBER arbore siex saltem homines necessarii essent: adeo quod si funibus,

bidentibusq; , sex homines centum ligna in singulum erigerent diem; tres homines idem facerent praemissa machina; qua construetur supra quattuor rotulas ligni solidi, instar rotularum curruum stolido rum , quos Italia mattos appellat, ct uno funis capite colligabitur arbos; ct altero capite homines duo illam in altum tollent: O sc h mines deberent cursu unius diei erigere arbores centu, uel circa, qua

essent longa ped. 3o; ct crassae, quartos 3 , unius pedis diametralis .poInremis cum fuerint recth erectae ; a pede sunt opthnὶ calcandae pa- sis , aut malleis ligneis, circumponendo saxa, ut firmius consnant, neue positu parua quaque re perfacit. delabi. Descriptio, siue eniatio ordinis seruandi in pangendis arboribus hac est.

De terrae qualitate, quae scilicet bona sit, quae, uemala. Cap. XII. ELLV S, fecundum diuersitatem natura regionum, sic etiam ipsa eni in multis locis uaria , atque dissimilis; nec in omnibus seruat eundem ordinem in suis condicionibus: quia in quibusdam locis ipsa est potius cretosa , quam aliae qualitatis ; in quibusdam esssirgillosa ; in plerisque ex utraque participat ; in plerisque ab ses fabulosa , O cum terra mista ; in alijs autem en particeps topbi , terraeque . ideo notandum est, quod inter cetera genera teia iuris , laudabiliora commodiora Iunt ad munitiones prima duo gene

33쪽

ra, id e l, cretos, en argillosa: ceterae uero, quae sibi propi res sunt, ct magis ex earum natura participant ,semper sunt illis meliores, quam quae ab illis magis remotae sunt. aliis peior ea es, quae s bulum habet in magna quantitate; ct adeo mala est, quod si multum ad eius accedit naturam , penitus euadit inutilis. propterea de omniabus his generibus documenta tradam, ut qui uepro necessitate sibi seruitiumsumere queat. Et quonia uniuersa, quae fiunt, duabus caussis fiunt , id en, aut electione, aut nece state; ea propter, quotiescunque concessum fuerit communire electione, placet mirifin , ut in primis eligantur in loco, ubi terra sit perfecta, uel saltem ubi ea quoad fieri pinis , adperfection an accedat : itaque arbitrando , quod tellus bona habeatur, hoc est ex primis duobus generibus, dico, quod . illa ipsa quamcommodi mὸ omnibus modis uti poterimus tam in t xendo, quam in aggere intrinseco extruendo : quia omnibus ut dictum es) modis semper optimὸ consolidabitur. Quando caestites ad propugnaculum exterius contexendum reperiri no possent; lateres non coctae fieri poterunt, atque illos adbibere uice caespitum . quando autem temporis caritas ad opus connringeret accelerandum; poterit teialus in opus adhiberi, uti deuehitur opus supra, illam Hernendo super Ilipam, prout docebitur poII . poterit etiam ex ea caementum fieri, prout usu uenire solet in tuguriis terrenis fabricandis; itaque opus in altum tollere. Ponremum, quouis modo utamur terra bona; ea semper tum bona, tum utilis erit. Alia autemgenera non sic; quia cum

simi lubrica, siue lapidos, non sunt tam bona; praesertim quando desint caespites, ad formandos lateres, ad consolidandum cum stipa, neque etiam ad camentum conficiendum . Verum se cogemur necessi te ad quempiam locum muniendum; oportuerit sarcire arte natura defectum. Praecipua cura erit adhibenda in usu ipsius; ut scilicet disponatur subtiliter, ct extendatur iusi ima aeaualitate. O, ut rectitudo operis extrinseci euadat Jolidior er rectior, laudarem, ut fasciculi ex stipa ferent longi pro Ilipae longitudine; oe crassi ad formam eruris hominis communis, ligando eos duobus uinculis, factis ex uiminibus longis O fortibus d quae vimina uellent esse tantae longitudinis , ut possent commendari quibusdam sudibus , siue palis depactis infra texturam ped. 3 , hoc est id rectitudine operis extrinseci intrins cus, qui de lordine in ordinem depangentur , prout extolletur propugnaculum , ligando cuilibe3 amborum dictorum uinculorum , id essemper uisciendo altero dictorum duorum, qui una proximi erunt,

34쪽

LIBER

ab utroque capite fasciculos, hoc pacto procedendo, ut quilibet sudes seruiat duobus uinculis . Vnum horκm fasciculorum flum sic

timcietur, ut initium sumatur ab uno operis capite, procedatur ad aliud usique : deinde terra complebitur, O explanando de ordine in o dinem totum propugnaculum ad aequalitatem crasitudinis fasciculorum et hac terra benὸ extensa, apteq; calcata, Ripa superponetur de ordine in ordinem; cui deinceps ct tellus superponetur similiter de ordine in ordinem , flum semper aptando fassiculis ita ligatis , ut diactum est, donec propugnaculum fuerit productum ad eius culmen . Hi fasciculi in caussa erunt, ne tellus lubricitate sua exeat extrins cus : quod non accideret, se opus docerGur, ut faciunt non nulli, qui ponunt terram Iimpliciter, o Ilipam; adeo quod breui ct imbribus , O siccitate egreditur tellus, paulatim disrumpitur . qua re cito propugnaculum non solum euadit deforme , sed multo debilius, oe pluriabus de causiis magis periculosum . Ante omnia hoc erit cociendum , ut catenae sti tores ponantur; quam non ponerentur, ubi tellus eset bona, ubi esset quantitas , ct commodito caespitum. Uyn exportantur longius una ab altera ped. et cu dimidio, uel I . et ubi erui caespites, aut tellus bona; longius una ab alia exponetur ped. Α , cum dimiadio, uel f . Seruetur tamen ad ungue in omnibus locis ordo,qui inferius collocabitur in operatione uidelicet. nam in sum operis conmit, De tractatione telluris , id est, de eius excavatione, pr lectione, comportatione, confusione, & Oper tione potius tempore arido , quam ma

O P . in minor cura adhibenda in telluris tractatione, quam in ceteris rebus adhibetur ad propugnacula pertinentibus : nam licet non nulli id negligant; refert tamen maximὲ illam ordine pertractare, hocq; tan-- tum temporis perlucratur, ac parcit labori, quam tum pertractatio eius inordinata temporis consumit, atque laboris inutiliter adauget . propterea magnum nudium en adhibendum, ut

non modo ad hoc homines idoneos habeamus, uerum etiamtisrumenta apta, accommodataq; . In primis ergo uidendum en, quae instrumenta snt aptiora, accommodatioraq; in telluris excavatione. Q ando telu

las erit bona,stnon lapidosa, ct quod in ipsa exerceripsit ligo grau

dior

35쪽

dior , ct longior; nullum instrumentum erit hoc melius: nam non s

iam fodit , sed uno tempore fodit, O pro est multum terra: mutito magis si sunt uelut illi, quibus Picenum utitur, ct praecipua pars mandiolae , praesertim in Armsimi, Urbiniq; ditione. Veri s telluserit nimis solida, O llograndior, vulgo uanga, ut non positi pertransire , ad alios ligones deueniendum erit; qui uice ligonis grandioris, hoc in uangae, ut nos dicimus, apti me seruient, quo ad fodiendum ;nis fuerit associata tellus nimia lapidum quantitate: ubi enim fuerint multi lapides , ibi ligo mediocris parum operis perficiet , quia parum penetrare potest propter latitudinem suae aciei. itaque in hoc casu oportet habere irpicei, quibus utitur Longobardia , cr habeant eorum caput robunum; ct sint lati, ubi caput laesi, tres digitos, semperq;

decrescant uersus aciem; in qua remaneant lati minus duobus digitis communibus; habeantq; eorum acies ex calibe, craFas paene digitum unum. illis poHea tuto poterit excavari in quolibet loco, O facient tantum operis, quantum permiserit probitas , uel improbitas telluris.

Ammaduertatur tam in excavanda terra, quam in oneribus supra

pontes comportandis, ut eligantur, si fieri potest, montani homines; quia in altero horum exercitiorum plus operis facient, ct in altero multo expeditiores ct securiores progredientur, quam non fecerint illi , qui uixerunt in locis planis. Post terrae excavationem O opusillam deinde pro cere, aut comportare ad locum, ubi opus agendum es: ideo iure laudatur usus ligonis grandioris, sue uangae, ubi co cedatur , quia dum effodit, longe pro est etiam terram, saltem donec propugnaculum non fuerit praetermodum altum. quando uero illo uti non concidetur; in auxilium cuiuscunque generis ligonis uel magni , uel parui , uti poterunt pala ferrea, , ut commodius proiiciatur, in excavatione relinquentur quaedam scamna , siue colliculi , ut uolumus appellare; quos supra de loco ad locum,'per ordinem tellus proiicietur , donec intra propugnaculum proiiciatur . Cum autem tam altum erit , ut pala ferrea in projciendo nequeat accedi , tunc eam comportare oportuerit. iccirco quando locus tam eminens fuerit, ut paullo ponpala ferrea deseruire non possit, pontes tanto in numero praeparabuntur , tales , ut inseruire hominibus positu, aut iumentis , quae te ram siue deuexerint , sue conduxerint Sed antequam modos con- fruendi pontes attingam, dicam breuiter omnes modos, seu eorum maiorem partem, quibus utimur in comportanda terra; qui multi , uaris sunt. At illam portant vehiculis planis factis ex asseribus, auc

36쪽

LIBER

ex uiminibus contextis; qua Veneti O alij plerique barellas uocant inuibus uehiculis binos homines in singulum apponunt. alij illam eo Bibus humeris baiulant; alii gerulis ulmineis , qua deferuntur parthub umeris annexae, partim innixa dorso duabus funiculis, aut duobus uiaminibus partim positis super humeros , partim sub brachiis. multi etiam eam deuehunt humeris quibusdam conchulis ligneis ex fago. alii

autem illam portant quibusdam curriculis unius rotae, O duarum manicularum , quibus tum manibus, tum humeris deferens , quodvis onus conueniens pc rcommodὶ defert. Supradicta omnia in umenta perforantur soliam a personis, uel mares, uel feminae sint: o omnibus iis inutilius, ct minus commodum en uehiculum, me biga, siue b arella

norira lingua uocetur, quia requirat plures homines; parum operis perficit; σ multum terrae per iter conspergit. Addas, quod curriculi non

sunt apti super pontes, qui alti sint, ac erecti: sed ubi in planitie exerceri positiit, multum operis perficiunt, Cr celeriter. itide accidit , ubi sit facilis ascensus , O non ualde laboriosus. Haec sunt, quae dici possunt de modo terram comportandi per manus hominis. quod autem pertinet ad iumenta, dico, quod pluribus pariter modis deuehitur. aliqui terram portant duabus cinis, aut sportulis pro quolibet equo , apertis a parte inferiori; quae inferius habent unum tegmen, quod clauditur quodam fune, ct quodam uncino ferreo; qui uncinus, una cum fune claudit cinam , aut sportulam : cum vero exonerare volunt terram, uncianus extrahitur: sic tegmen aperitur, O cadit terra. Aliqui farisit duas capsulas ligneas apertas a parte inferiori, ut supra de cinis diactum est, clausas a fune, ct ab uncino ferreo; quae onerantur, o douebuntur binae in iumentum, uti sportula . non nulli utuntur amphoris , cum fundo ad aperiendum, O claudendum , ut iam Iupra diximus. utuntur etiam nonnulli quadrigis, qua uel ab equis, uela bobus trabuntur; ct opus quammaxi um facturit: sed non ualent, nisi in locis planis. Ceteris laudibilior usus erit eandem iumentis ushere; omnibus instrumentis amphora , siue congius melior erit: quia hoc modo sngulus uir binas aget benias; inter uehe ndum, secum palam ferream comportabit; quo auxilium tulerit in oneranda

terra. sic minor personarum numerus requiritur, maior terrae quantitas comportabitur; ct comportalitur non soliιm per locos planos, sed super pontes , O per omnem locum, uel sit ille commodus, uel incommodus. Sed ex omnibus iss modis, quando non poterit feri ea , quae placeret, electio, melior salie , ct commodior erit eligendus,

37쪽

incommodiores semper respuendo, praeterquam tempore, quo ipsa umget necessitas. nam tunc licet usum accipere ex quacunque, sest offert, occasione. Cum autem ordinatὶ fuerit terra deuecta , oportuerit, in loco, ubi ea collocabitur caussa utendi illa, tot homines simi, quot requisierit opus, qui ligonibus latis in acie uno palmite, ut utitur forum Iuli, , eandem terram explanent, prout baiulabitur, aut deuehetur, semper ipsam ad aequalem redigentes planitiem , O eam non dimitte res crassiorem, aut altiorem in uno loco, quam in alio, ut repletio consolidetur omnis eodem modo, ct eodem tempore. Hi ligones propter . eorum latitudinem seruiunt aptὶ ad multum , bonumq; opus facie dum ; dummodo sit arrida tellus : nam si madida fuerit, nullo pacto unquam benὶ consolidatur :σ explanatur di culter, nunquam aequa mensura conglutinatur. quare, se licet, non esset operandum tempore pluuialia se autem operandum erit tempore pluuiali; non erit alienum sabulum inuenire, ct cum ipsa ipsium miscere, ut melius e plancturi. oesi tellus erit madida, o non pluet; dum licuerit non madidam terram reperire uice sabuli, aptius confiolidatur. Equide non parua es diligentia adhibenda in operatione huius terrae madidae: quia

illa facit semper propugnaculum malum , Oruinosum; plus

temporis consumitur , plusve laboris ponitur in opere pluuiosio, quam arido . Et quamuis haec minuta uideantur, aut minima, aut prima fronte parum profutura; praefecti huiusmodi operis, experientia cognoscent, quantum prosit plenὸ sicere callere omnia quamuis minima; quantumq; prosit non egere pluribus remediis, O pluriabus inuentionibus ; cum, quaecunque sub nonram eadunt considerationem, permiserit DEUS, ut excogitarentur ad noHram utilis

tem . quapropter plerunque accidit, ut quae parui facimus , saepius nobis prosint , quam quae plurim facimus. ideo per indignationem praetermittere von debemus, quin quotidie ut bonus agebat Socrates aliquid non ediscamus, immo omnia, oe ab omnibus, sed praesertim a bonis. Sed redeamus unde digress sumus. In explananda terra, aduertendu est, quod explanari debetpaulatim, non extol do ipsam amplius , quam digitis quattuor, aut quemq; pro qualibet uice; cr sic planities efficietur ubique hoc ordine; ct una essecta planitie, ac Ripa Dperimposita, alia deinde exnruetur, alium terrae ordinem similem superponendo . O ina regula solum unum super aliud componetur, donec opus totum acceperit perfectionem suam . eos, qui terra expiau

bunt , sequentur alii malleis explanatorῆs; qui eam bene conculcent .

38쪽

LIBER

pii lilium melius conculcat propter suum pondus ; sed claua , uulgo

ma aranga , melius aequat . ideo alterum ex duobus eligetur, quod magis idoneum iudicabitur: id enim totum proprio remittitur iudicio; suum erit uidere quod melius operetur. uomodo sint pontes accommodandi, ut bene se uiant & commode usui, quo construuntur . Cap. XIIII. C T A V I de iis, quae pertinent ad omnem temrae tractationem, quantis mihι necesse uisum est; nunc ad pontes transeo quoniam is mihi proprius uidetur locus quibus super oportet progredi, quando terraen ad debitos locos comportanda. in primis ergo circa pontium fabricationem tria sunt consideranda; quae asserunt quam- maximam utilitatem, oe nullo modo praetermitti posunt. Trimum considerandum est tempus: nam tempore pacis , O quietis uno modo

fabricari possunt; alio autem modo belli, ac suspicionis tempore opus es eosdem conInruere. secundo loco , locus: nam in confin)s domini, necese est pariter uno modo illos facere; oe in locis, qui sunt in medio alicuius confinij, alio possunt fieri modo. tertio, ut in tempore, O mutato anth consideretur, quo genere testrumentorum sit terra intus deferenda : s a solis hominibus, uel pari modo cogatur ab utroque deferri : hoc, ut prouisio lignoru ad opus facientium ante tempus fiat. Si igitur tellus erit deferenda fotum a personis; pons aedificabitur lotus 5, uel S pedum: σ si deferenda erit a uincutis cinis, aut congiis;

aedificabitur latus io, uel ir pedum, ut alius, ct alius eat, ac redeat commodh; neue se impediant inter eundum . cum uero facultas erit

tum hominum, tum iumentorum; dividantur, ne omnes eant per unum

eundem pontem, unus ab alio impediatur. se uerὐ fuerit necesse ct iumenta, ct homines per eundem pontem proficisci, fiat sautem tam latiis, ut omnibus bis benὸ seruiat. Ille pons fiet tunc pedumi et, uel I4 , ne homines transeuntes a iumentis siue urgeantur, siue propellantur. Et quia huiusmodi confusiones accidere solent, unde enascitur magna temporis iactura; ideo in hoc necesse est uti diligentia maxima, ne in eas delabamur, clausis ut fertur oculis. Fiunt hi pontes ex trabibus rectis, quae crastis sint in medio longitudinis eorumanius pedis cum dimidio per diametru ; tam longa, ut inserviant no

ce litati.

39쪽

rantur ad invicem , ct claris diligenter reserentur. Ha plantentur in foveae fundo binis ordinibus; o di nantes ab altera altera per longiatudinem ra, uel rq pedum ad plus ; er per latitudinem tantum absitina ab illa , quantum uidebitur satis esse ad pontis latitudine: O deinde humi tam solidὸ sint depacta, ut uacillare minimὲ possint: conc tenabuntur ponea paruis quibusdam trabibus crassis, uelut crus, ut firmius consectant. In eorum summitate postea, per transiuersum alta trabes non minores uno pede clauis conni ingantur, O hoc meliori , quo fieri poterit, modo: deinde super illis ab una ad aliam ponantur quaedam parua trabes laevigata , per quadrum crassa minus medio ped. eas clauis constringendo ; distent inter se non minus pedum duorum, nec amplius quattuor.. er ordo iste seruabitur usque ad finem pontis e hoc facto, super bas paruas trabes, asseres clauis defigantur pertransversum tam longae, ut latitudini pontis satisfaciant; θ tam cra ssae, ut per perfectionem iumentorum oneratorum supra euntium dis Mist frangi possint . qua enim animalia sunt itura, pontes deberent esse confecti ex asseribus: veriam ubi esset earum paenuria extrema, earum uice fient crates, oe superponentur paruis trabibus, apteq; fimmabuntur : deinceps terra onerabuntur, quam si herbae comitabum tur , melius conseruabitur; O non tam facist et propter rimas uia minum. Quo ad temporis, s loci considerationem ita erit Ucrandum . Si locus erit in confinio, o quod sulpicio sit, aut immineat bellum; ponteacons ruentur ita, ut ascendantper transuersa fossae, edi extra innitantur pede planitiei, ct capite pertingant opus rectum, siue

cortinam . hi autem pontes mouendi erunt, prout propugnaculum extolletur . qua in re multum consumitur operis. ideo , cum hoc acciderit, sic faciendum erit . ut cum ferὸ in principio perspicietur, pontem operi seruire non posse; tunc alius ad illius semilitudinem conficietur alio in loco; antequam factus pons denruatur, noum perficietur,

ut portantes non morentur . nam se uellent denruere eundem pontem, σ rursum Himere, ut erigeretur; iumenta, uel homines illud tempus totum otio congelarent, quo tempore denrueretur , O nouiter conmceretur : sed faciendo modo supradicto, non amittetur tantum temporis, quantum amitteretur, si operatio secus fieret. In sine ascensus ponticulus eleuatorius conficitur longus pedes decem, uel duod cim , ct latus, ut alius; qui positi erigi, ct claudi tam nocturno tempore , qua diurno cum opus intermittetur . O, si bellum non impe

40쪽

LIBER

deriti, aut si canrum munietur in loco, ubi absit suspicio; tune pomtes non collocabuntur per transuersa togae, sed prope rectum optu conficietur perso υ longitudinem: sc ipsi poterunt erigi quantum placuerit de ordine in ordinem , prout extolletur propugnachium , a que ulla eorum remotione , aut destructione in parte licet minima. sic possunt fieri commodi, planiq; ad libitum. Neque hoc taceam, quod

O in temporibus , s locis quoq; suspectis, hoc pacto fieri possent. sederit necesse , ut corii ruantur procul a recito opere suιe cortina saltem pedes as , vel 3o: ct fiant, ut ascendant aliquantum iiuxta cortinam tpostea in fastigio construetur quidam colliculus planus , ct ab eo alia pars pontis extrahetur, quae transuersa fossae complectatur , O asce dendo adhaereat factigio recli operis, siue cortinae, cum eius ponticulo eleuatorio , prout supra demoriratum en . Hoc modo, quotiescunque Fropugnaculum erit altius ponte, defrui poterit illa pars tantum, qua transiuersa fossae complectitur, oe augere partem illam, qua per longitudinem processerit, rursum in eius fandio ponendo partem illam , qua transuersa complectatur cum eleuatorio ponte: O sic tempus aucupabuntur, ct parcent cum sumptui, tum labori. Tonremo praefectus operis in tempore cuicunque lignorum generi optimὶ abum dὶ prouidebit, id eu, arboribus, trabibus, asseribus cuiuscunque ge- neris, ct cratibus admodum nanque pro uni) hac semper cogitatione, quod nunquam adeo prouisum iri potes, ut superfluat: maxima enim quantitas lignorum opus ingreditur, castrumq; munitum . ideo dici solet , quod tria quemque locum muniunt , uir , ligna, tellus. Hocscribo, in quantum attinet ad munitionem, quae a manibus procedit. Fiant insuper pontes in tanto numero, ut operi satisfaciant. Quomodo sit tellus accommodanda, quando bona est , ut ex ea fiant lateres , aedificentur caespites, & contexatur propugnaculum in necessitatis casustine laterum fabricatione. Cap. XV.V' M superius dixerim, quod ubi non possint caespites

haberi, se quando bonae terra copia eri; illorum uia ce lateres fabricando ea uti quisque potest: nunc mi hi non uidetur absurdum tradere modum , ut ex illa sibi aedificator auxilium necessurium sumat. dico igiatur , quod se tempus nactus fuerit, ut glacies redigat in puluerem ter

SEARCH

MENU NAVIGATION