Zootomia democritaea, id est anatome generalis totius animantium opificii : libris quinque distincta, quorum seriem sequens facies delineabit

발행: 1645년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

P R O OE M I U M. saperire 7 de qua quidem re suo loco. Quot autem de

his aut quales viri scripsere ξ Primus omnium, quantum legimus, Democritus cognomento Physicus jure dictus,qui ob eam rem in solitudinem secedebat,inventusque interdum est ab Hippocrate inter occis a corpora multarum animantium, summa haec animi intentione secans atque inspiciens. Sed Aristodemus XII. per petuos annos insumpsit apiculae obserVationibus, neq; has explicuit. Ex hoc quoque studio censetur , Nipho auctore, Philistus, Em pedocles, Hippocrates, Herophi- Ius, Erasistratus, Asclepius, Possidonius, Aristoteles . E Latinis vero Hyginius Scropha, Iulius Aquila, Domi- Augustiacius, Calvinus, & alii. Sed, qui dicent, subtiles nimium ' εα- & onerosas argumenti hujus esse res profitentibUS, ne- δε- mat. dum scribentibus 1, satisfaciet his pro me Cicero, qui I. I. de Finibus ait: Quaerendi defatigatio turpis non est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. Porro si non emimus, inquam, attentionis im pendio res auditu pulcherrimas, quo sumptu captabimus condigne i phi Ab salosophus porro bonus non est, qui minimorum praterit contemplationem. Nempe Philosophus L 1. di busnon Part. animal c. s. scriptum reliquit, viliorum animantium disputationem atque inspectionem spernere, im 'dignum esse Viro philosopho, cum nulla res sit naturae, cui non insit aliquid admirabile. Sed neque nos haec quibuslibet scribimus, aut scribi debent, hominibus ni- mibus . mirum, quos arcet profanos a suis septis Ρhilosophia; Σ 'quin vero neque initiatoS tantum, aut parum progres- Σ ,T sos patitur haec nostra contemplatio, au t eos etiam, qui G m . contentiosum unum, aut,ut rectius dicam,sbphisticum disciplinae genus sequuntur: multo minus e S , qui,

B quod

32쪽

PROOEMIUM.quod nostrae aetatis est vitium, nil preciosum putanta

nisi quod lucrosum: Eos vere desiderat atque amat hoc studium , qui & in electa veterum Graecorum & solida Philosophia comvitriti sunt, Se mox assuetudini con. templandarum naturae rerum sunt addicti: Quod si tales naturae quodam incitamento descenderint in scho las, id quidem commodius erit: Sed multo cumulatissimum operae precium fuerit, si conj unctam eum hoc rerum instructu virtutem habeant pietatis. Hac enim, si communiter gaudet Analome, peculiariter quoquo Lootome sustinetur.' Iam igitur cum a praedictis nulla res retrahere nos ab

'opere aggrediendo potuerit; aliae permultae nec non potiores causae confirmarunt , morantemque adhuc ad

rem captandam impulerum Prima quidem , quod

cum tam admirabilis, tam ampli usus, tum ad contemplandum, tum etiam ad agendum sit Anatome; nihilominus ii quod de virtute conquestus est Poeta Iuvenalis, virtus laudatur & alget, licet expetitam , licet frug, feram , licet modis omnibus necessariam omnibus fere seculis; conjunctum est hoc vitium Analome,Vt aquam paucissimis fuerit exercita: nostra vero tempestate ubdeo, sed cum lacrymis, sic desertam&destitutam, uoqui magis amplexari debeant, hi minime recipiant, neq;eXcolant, tanquam non suam. Dico equidem Medicos,qui si quam faciunt sibi, arti, laborantibus injuriam,

aliquando cognoscunt num cognoscant autem OmnCS, nescio, ut eXoculat aut qua ignavia infatuati) di, sciplinam hanc ex commentariis, confidunt δc conantur elicere. Nam si ad cadaverum inspectionem animum Converterint, vel hanc protinus exhorrescunt&stom

33쪽

&stomachantur; vel si nihilominus persequuntur, Una semel & perfunctoria contenti sunt αυm in propterea, quod exosia atque abominabilis Videtur omnis corporum humanorum dissectio. Itaque nos, qui juvamus hactenus multos negotio medendi, rursus &otio scribbendi si modo dicere possumus otitim tantulas horas subtractas muneri studiosos hujus rei homines etiamnum adjuvare contendimus , non sine mehercules improbo labore, famaeque popularis & gratiae contem ptu. Quantum enim his studiis tribuimus, & a Communi hominum commercio nos abstrahimus contemplandie ejusmodi rebus; tantundem existimationis nostrae, facultatis, &substantiae damna facimus. Sed enim pulchrarum rerum amore, beneficiique publici ergo quid res alias majores apud omnes precii non minoris aesti memus i utinam autem aeque percharos aliis sentiam

hos labores, quam charo de ipse coemi l Sed confido

tamen non ingratos futuros. Nam quae ornamenta aut

quae virtutes huic nostro studio non sunt i Quae digni- ῶ ιζ. .

tas, inquam, praeter utilitatem ac necessitatem, quam virtutes atototum undique opus expositione sua commonstrabit λPorro, qui condidit omnia, mundum ornatu plurimo decoravit, conjecitque hominem in medium, ut singula perspiceret&admiraretur, coelum, stellas, elementa,&ex his procreatas stirpes, metalla, atque alia tum supra tum infra terrae faciem nascentia I inter caetera Vero magnam animantium vim proposuit substantia figura, partibus, magnirudine, moribus, studiis, sensibus, vita Victuque, generatione, motione, habitu Variantia, quorum perplura ea scilicet, quae ad opificium de id genus pertinent nonne magnificum & liberale sit in natura

34쪽

cognoscere Τ scientiam quidem haec pars continet intaxime regularem variamque identidem, quae duo in aliis dissicile conjunguntur. Propterea non imitosa, neq; gravis, sed suapte natura dulcis & perjucundas ampla etiam sunt enim inexplebiles naturae thesauri) itemque compendiosa; in qua vel una pars rei cognita te beeo; neque est, ut cinerae interminatae, infinitae, vagae: si quidem in his controversa & per opiniones varie acta sunt omnia. Est Lootomiae studium amplexandum, in ter cinera, quod solidum & ratum, quod immutabile perstat de uniforme, qualia quidem & naturae iunci

omnia: Quo fit etiam, ut conservari commode memoria plusquam modice senescentibus possint, non ut aliae

res , sicut advertit Fernelius , quae notione tenuS eXtan, ita dum tractantur ac teruntur, tantummodo durano.

O beatum igitur saepe dixi Democritum, qui solenni in hoc studio secretus a plebe hominum in sylvis, ubi&nullus interpellator erat , & ampla suppetebat animantium copia, Versabatur: Quanta autem cum ingenii dexteritate ac felicitate potes ipse cogitare, vel ex eo, quod reputatus ab Hippocrate fuerit per haec unice si, piens, quantum a civibus Abderitis insanus. Illum igitur hominem, inquam, quid non imitemur Z quid non perpetuo studio consequamur enimvero novas animantes, id est, extero ex orbe convectas habitu tenus aspicere delectamur; fabricam istarum internam inspicere non avebimus i statuas item plerarumque pecudum pulchre confictas ab hominibus pari cum animi cupiditate, ac jucunditate convisimus, inim itabile vero naturae procreantis, vegetantis, alentis agitantisquea semper opificium penetrare non curabimus t Instrinctore.

35쪽

ctores conviviorum & lanii norunt artus percostarum animantium plausibiliter&apte distblvere, ut aliorum gulae serviant implendae: Non aveamus nos, Ut lautum nobismetipssis mentis epulum faciamus, varias Corvi dem partes dispescere ac discriminari 3 Adhaec admirantur nonnulli, & maxima cum delectatione animi perspiciunt varias equorum generosiorum saltationes , pedumque anteriorum posteriorumque agitatus artificiosos & citos: Rationem nos, qua fiant haec, aut quibus causis motuum effectricibus, & quibus musculis' non velimus i Sic quoq; ad ventrem implendum mutitas aperire bidentes possumus; ad animum Vero pascem dum non post imus 3 Ad animum dico, qui melior nostri pars est, quin etiam omnis homo: A d animum, qui cum aethereus, immortalis, divinus sit, ut sie ipsum in sua dignitate conservet, neque dejiciat, pulchrarum rerum scientia, sui ipsius, & Dei Conditoris cognitione gaudet ac detinetur. Sed ad hanc profecto nulla melior est via, sicut ostendam, quam fabricam animanti inspicere. Sic ad nostrimet ipsorum agnitionem imortalium mentium s sic ad DΕ1 Optimi Maximi muti tam intelligentiam, si industria solum accidat , appropinquabimus. Age, igitur, conceptis animis ad rem propius adeamus, & naturat porrectis votis secraria sub ,

Unum jam restat, Lector, quod te requirere orareq; C νω debeam : Si quae artis est dissicultas & nostra etiam num ingenii tenuitas parum & minime, quantum satis est, propositae rei imaginem expressero ; defectus quaeso cum novitate compensentur: Rem enim in tanto silentio jacentem agitasse, atque e tenebris excitassi ,

B 3 Operae

36쪽

operae precium certe non minimum existimari debeo. Porro scriptores aliquos cum non adeo probemus opore , tamen laudamus instituto vel studio. Itaque re Hippocrates in I .l. de Diaeta statim ait; immerito nullui aliquis reprehenditur, quod invenire non potuerio; imo laudandi omnes, qui investigare conati sunt.

si nos autem in notome hac conscribenda

praestiterimus atque edenda, sunt haec ere.

I. Anatomes optima definitio. 2. Dendrotome asserta Anatomicis. 3. Platonis in Timaeo locus de animantium post hominem formatione enodatuS. g. Artes quam plurimae naturalem suam origine nactae, quae prototypa est. Novisque in naturai veniendis ac pertentandis Via reclusia.

s. Ratio resolvendi parenchyma hepatis & mollium,

Visceru m, nec non foliorum, ut exemptis carnibus nervos e partes maneant illaesiae. 6. Ratio fabricae animantium universae, ut binarius in hac construenda sit per naturam eXpressus, ita petanos vere detectus, & corpus propemodum bicor pus monstratum.

. In Ichthyographia permulta & magna.

8. In Rondeletium additamenta. s. In cartilagineis piscibus adinventa plurima. Io. Errores in naturae scientia praesertim, quae Versatur in animantium historia, multi sublati. II. Historiae fere centum animantium dissem rum, &in his nova plurima commenta, potissimum putimorum repertorum insolypo.

37쪽

Ia. Administrandae Zootomi e methodus nova. 13. Usum inveniendorum in singulis animantium particulis m ethodus nova. 14. Administrandarum munaquaque specie sectiorium

nova ratio.

II. Opiniones novae quam plurimae quas Index impromptu recensitas dabit. Problemata quam plurima enodata. His igitur omnibus nostris adinventis feliciter seu re, Lector, & nobis bene precare.

De notomiaepraestantia ex animantis

digmtate potissimum inens u I Roditum est ab Arist. admirabili naturae vestigatore duabus potissimum ex Causis unam quamque scientiam honorabilem haberi mortalibus; & demonstrandi scilicet evidentia & ejus, circa quod occupatur nobilitat . Enimvero si cuipiam contemplationi congruunt hae virtutes illa est, me judice, disquisitio de anumantium opificio. Namque sit Contemplationis r

tionem in Anatome consideremus, equidem amrmare Matomisa ausim, hanc caeteris omnibus, quotquot sunt, aut comprehensione hominum esse possunt, si lentiis antecelle- se . re. Principio enim in terris nullam esse sapientiam , , rat fien- quae vere hoc nomine digna sit, Professores omnes te-- stantur. Proinde Pythagoras interrogatus, quis esset; sis, hisia haud se sapientem quidem respondi sed sapientiae ama- ho maiorem. Pariter & Socrates, qui omnium sapientissi- mus est habitus, hoc unum se stire professus est, quod nihil sciret. At quid ego gentium Philosophos testor , nec sacram paginam commemoro, quae monet sapientiam

38쪽

PROOEMIUM.tiam hujus mundi stultitiam esse apud Deum, quippo quod apud hunc sapientia atque scientia duntaxat est; in hominibus, quoniam plerumque sensus hallucina,

tur , sola dominatur opinio rerum. Porro, qui fabet. est, is opificii sui rationem novit; aspectare solum caete ris datur, qui fabricae sunt ignari. Atqui summus o mnium Procurator is est qui singulorum Conditor fuit: Usores tantum & inspectores nos sumus: Verum si lummen aliquod in tantis tenebris lucet; illud evenit, sit quando mente Deo propinquamus, ac de perenni ejus . dem fonte potamus. Nulla autem est via, quae ad tap. tam divinitatem pertingat, praeterquam Anatonae; cui vere concessum est, ut opera divina & contempletur 9 interiat. Quis hominem ex tantillo semine procrea-

vit& animavit i Animatum velo corporis obduxit s 80. rati lus ipse Deus, solus opifex Maximus. A t sane Dei proxi,

dentiam in creando, in animando, in efformando ne mo novit, nisi sacris Anatomes initiatus. Hic vidit, ubi& qua ratione procreatur exesca sanguis; ex hoc Vero, ut semen fiat,& per quas vias traducatur ; in quo conceptaculo recipiatur; unde ala turdc amplificetur, qua Conformatum est, unde vivat, spiritum hauriat de trahat, incolume tam diu sub claustro conservetur, necesssarias corporis superfluitates quo deponant, quibus de iniq; impulsoribus excludatur&in lucem edatur. Haec, quae sunt abstrusissima, quis unquam reVelasset, qui serto rescivisset, praeterquam unius Anatomes beneficio is Anatonae igitur sola est, quae Dei vias &relicta, ut Moses ait, vestigia speculatur & novit: Haec Deo nos' nem conjungit, similesque contemplando facit: Qua quidem re quid majus, quid illustrius, quid demum divi

nius

39쪽

nius excogitari potest Z Tantam rei divinitatem cognovit hercle Ludovicus Granatensis, Vir & doctrina & fanctitatis nomine recolendus, qui fortunatum Vesalium& omnes nominat, quibus inspiciendae animantium fabricae studium feliciter obtigit. Porro si laudatus' Ulysses ab Homero, quod λυκοας, id est, multorum hominum mores cognovit & Urbes, Ut ille Vertit , sitque is isti, plurimam vitae partem proficiscitur homo, ut varia corporea orbis terras perlustret, non sine periculo & offensione marium, fluminum , latronum, ferarum, ut ait Pe- ritrarcha:

Per deserti paesi Fere se Lisi rapaci, hi pidi, simi ,

Dure genti ct co mi ,- . Et Nni error, cheperegrini intrica, Monti, vasti,paludi, O mari, umi, Mide lacriuoli in Ogni parte temes Cerno in Erammes , Conperi cespresenteo confatica, sec. Quid tute vero , ut cognoscas varia loca corporis ductusque membrorum & sympathias domi tuae tute non investigabis 8 Laborant, inquam, conteruntque se assidue in investigatione astrorum, meteororum, me allorum , fossilium, vegetalium, spirituum, & rerum id genus naturae: Verum quanto felicior est nostra cura circa hominem, quo solo ad unguem inspecto cuncta perdiscere sub coeli convexo possumus i Vere enim est ipse Microcosinus, id est, parvus Fundus, naturae totius compendium, & rerum omnium mensura, quod alebat Ρarmenides. Intelligit ipse cum Angelis, sontio cum animantibus, vegetat cum plantis, existit cumi

C pidibus,

40쪽

as PROOEMIumpidibus, gestatque in se ipso perfectam sui Conditoris

imaginem. Itaque perspicaciter atque omnium optime, sicut ego sentio, Theophrastus Paracelsus, qui universam physice contemplandi rationem ad naturae sese ostendentis & mundi per ejus opus & partium species ac varietatem ordinavit fecitque, ut uno verbo dicam, Philosophiam in integrum naturae analogam, ut & Microcosmum modis omnibus respondentem Macrocos mo. Legi placeat in hanc rem opus Ideae medicae Petri Severint: Luculentissime demonstratam hanc rem in Venies, praeterquam & in nostra nos Pansophia plurimam quoque partem ejusdem rei notavimus. Cadate ergo &aboleatur forte tota Ρlatonis & Aristotelis Philosophia : Sola haec, quae solida est, Mnexcussa sapientia cum perpetuo apud nos extet, hac contenti poter,mus esse. Non obloquar equidem, erudite Lectoria, quemadmodum neque obloquutum videtur Apollinis oraculum, quod complecti verbo volens universam stipientiam, dum homini mortali proponit, quid addi, scendum sit; Nosce teipsum, inquit: Non coelum videlicet & terras, non tempestatum ac Ventorum furores,

non imbres &aestus, ortus & interitus rationem. Fel, motomis cem igitur appellare licet Democritum,qui, ut affectio. borei, num nostrarum sedes &causas perdisceret, perpetuis' in brutorum sectionibus est versatus. Felicem quoq; Hippocratem, qui simili, ut apparet, occupatione delectatus est. Nam quo ipse habitu pingitur in antiquissimis monumentis, nisi juvencae caput dissecans& contemplansi Fortunatior utroque istorum Herophilus' habendus est, qui nonaginta, ut retulitTertullianus, hominum corpora dissecuit. At haec quidem quibus us,

SEARCH

MENU NAVIGATION