Zootomia democritaea, id est anatome generalis totius animantium opificii : libris quinque distincta, quorum seriem sequens facies delineabit

발행: 1645년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

P R O OE M I U M. convocabamur, licet quandoque tertio a nobis cubiculo abesset, tamen per tenebras Confestim aderat, nec abscedebat, nisi oratione completa. Vigilantibus nobis vel integras noctes & Ipse murmurans & cantanc vigilabat; abeuntibus cubitum & ipse abibat, cibis omnibus absque discrimine vescebatur coctis crudisque

ita, ut nec thynnorum abdomentialsum nec acetarium respueret. Dum coenabatur , mensam circumibati

stridulo cantu, nec nisi admissus quiescebat; tunc de

Omnibus, quae in mensa erant, edebat, nec minus vini quam aquae potu delectabatur. Mirum vero, quot animalia quamque expedite referebat 7 Etenim dc cunia gallo gallinaceo cucuriebat , & cum gallina vel ovo edibto vel pullos convocante glocitabat: felem etiam dccanum latratus sono quam simillimo essingebat, & coturnices & columbos & meleagrides imitabatur. Ο-mum rostro tanquam rhopalo pulsabat: ad focum accedens,rostro ab olla dejecto operculo, quae coquebantur, exPrahebat edebatque. Quin etiam militari fistulae nec non venatorum canes advocantium sibilis sonum similem edere solitus; tintinabulorum quoque soniatum gutture, cum libebat, exprimebat. A columbo aliquando petitus usque adeo illum observavit, donec contigit,ut in dorsum liceret insilire, ac tam diu inimici caput tutudit, donec se probe ultum credidit. Vocatus talis vocis modulo respondebat, ut verbum illud, Domine, protulisse putaveris. Die cum canibuS, nocte cum gallinis cubabat. Haec atque alia pleraque mira factitare sturnus noster suopte ingenio consueverat. Hinc apposite, in contemplandis, inquit Niphus, anumalium moribus exempla suppetunt omnium ossicio-

52쪽

so PRO OE M I u M. rum, & emgies offeruntur virtutum summa cuinam

thoritate naturae, omnium parentis, non simulatae, non

Commentitiae, non inconstantes S labiles, sed vere in- eis eis genuae atque perpetuae . Huis enim tam perVersa ne .xe-la. tura hostis sui generis est, quin emendetur & mitigetur, cum nullum animal occidi a sui generis bestia videat Quis tam in parentes impius, qui cum ciconiae avis aut meropis pietatem erga parentes intelligat, pientior non efficiatur i Quis adeo in humanus illiberalisq; est, quem

ossifragae benignitas in pullos aquilae non faciat bens gniore mi Quis tam piger iners & segnis est, quin exci

tetur ad vitae munera, cum formicarum aut apum labores atque industriam intuetur Quem non pudeat per metum peccare, cum non solum leonis animum invictum cogitat , sed etiam reguli aviculae, quae cum aquila pugnat certatque de imperio i Quis Principem bonum non colat atque observet ; cum, si rex apum in itinere aberraverit, omnes eum inquirere, odoratuque sagaci persequi, donec invenerint, cognitum habeat i Gestori etiam regem a plebe, cum volare non potest, & si pepierit, omnes discedere, num quid parum exempli ad honi Principis sive desiderium, sive observantiam daturi Quis Princeps non ad Clementiam facile invitetur, Cum reges apum armari quidem aculeo, sed eo numquam uti intelligat Quid de justitia apum dicam, quτcolligunt quidem ex his, quibus aliquid dulcedinis inest, sine ullo fructuum detrimento ξ Quae fides, qui iam or in canibus 8 Quae in ansere verecundia 3 Quantum studium ornatus ac politurae in pavone i Quant Opera Vocis amoenae suavisque in luscinia ξ Quid de castitate elephanti, qui quam impleverit coitu, ea rursus

53쪽

PROOEMIUM.

rursus non tangit.' aut columbae, quae neque coire cum

pluribus patitur, neque conjugium jam inde a primo ortu initum deserit, nisi vidua aut coelebs 8 Disciplina autem & eruditio elephanti quem non faciat studiosi

rem Et ut brevibus concludam, nulla est humanae vitae pars,quae non suorum ossiciorum exempla commodissime hinc accipiat. Nam, ut omittam artes illiberales, quae dc ipsae ingeniis animalium non parum juvan- Σ'

tur, medendi peritia & exempla unde commodius peti, pta M'quam ex animalibus possint i Nam loca pro temporis conditione solent illa mutare; non plus edunt aut hi-bunt, quam sibi salubre; non diutius dormiunt, quam valetudinis ratio postulat ρ modum movendi quiescem dique servante Novit sua quodcunque medicamenta, vivit sua quodque sorte contentum & gaudet: haec laxe a Medicis praeeipiuntur: &, ut breviter dicam, hic ferEOmnia medendi principia explicantur. Medicus, qui fatetur se sua inde ordiri, ubi Philosophus desinit, nus- quam plenius, quam hic fuerit. Praeter haS autem , , qtias commendabiles diximus, habitudines exeano senim vero aliae, quae forent quidem in homine vitia, sed

in istis vituperatione non dignae proprietates; sive qui- ζ-dem naturae privilegio,sive materiae percuncta subjectae μνρνοe=e- adnexaeque, ut Philosophi dicunt, ac privationis vitio; sive quod ita quaesivit necessitas & rerum consecutio, ut unumquodque strum finem consequeretur; sive , ut varietas foret, ad mundi pulchritudinem S ornatum; sive ut major esset hominis industria virtusque ad evitanda incommoda ; sive ad ejusdem varios usus Sc commoditates ; sive ad naturam, qua loeus generationis' vacaret , complendam; sive ad Dei Conditoris admirationem ,

54쪽

τα PROOEMIUM.

tionem , timorem & cultum excitandum. Illae sunt di piadis,basilisci & caloblepse dira nocentia,canum rabies, tygridum feritas, ursi immanitas, Scorpii improbitas, coccycis importunitas, erucaru in latis esuries, vulturis edacitas, suis gulositas, testudinis tarditas, gliris som no lentia, damae timiditas, taxi stultitia , delphini lascivia, hirci libido, simiae scurrilitas, passeris salacitas, equi ac tauri ferocia, hirudinis bibacitas, atq; aliae quam plur,njQιὸ se Quarum omnium inspectio tanti precii, tantiadsis ontia nos ipsos noscendos & cavendos momenti visa est De-νο δεδεμ mocrito Physico, ut cum hanc stupidi Abderitani cives

M. ejus eXIstimarentinianiam, Hippocrates, qui Vere jud, care poterat, sapientis ac beati viri occupationem esse testatus est. Quo fit, ut non improbandus,verum mulibdignissime laudandus sit Aristomachus, qui mirae apum prudentiae, justitiae, parsimoniae toti denique industria studioq; operarum observandis duo de sexaginta annis, integram profecto vitam inaudita cum diligentia vacavit. Nimirum ad discendos nos ipsos maxima in harum2-- rerum tractatione merces: animantibus enim & nobis

rium con- plurima sunt communia,atq; ita,ut neq; repugnent sese la' mae, quo reciproca fuerit siepe utrorumq; transmigra'tio per veteres, non dico , Poetas tantum, sed&Theologos. Philosophi quoq, &inspectores naturarum Physiognom icam omnem hominum rationem ex figuris& partibus animantium respondentibus desumpserunt. Brutorum autem rem adeo imitatur persaepe homo, ut

Numenius Harpocratius, Boethus, Plotinus, Empedocles, & ante hos omnes Pythagoras dixerit, quod ad e piationem anima deposita veste humana bestiae indoementum assumit, cujus se moribus fecerat quam similib

55쪽

PRO GEM IN M. mam. Et Zoroastres , quI Pythagorae rem praemonstra verat, ait : ω γὰρ ἀγγέω δηρες χθονος obe σουσιν, id est , Vactuum bestiae terrae inhabitabunt: sed omnium clarissime Boethus; evenit igitur, Ut quem transformatum Vitiis videas, hominem existimare non postis: Avaritia fervet alienarum opum violentus raptor ; lupo similem dixeris: ferax atq; inquietus in litigiis linguam exercet; cani comparabis: insidiator occultus surripuisse fraudubus gaudet; vulpeculis exaequetur: ira intemperans se mit; leonis animum gestare credatur: pavidus & qui non metuenda formidat; cervis s1milis habeatur : segnis ac stupidus torpet; asinum vivit: levis de inconstans studia permutat; nihil ab avibus distat: foedis immundisq; libidinibus mergitur; Qrdida suis voluptate detinetur. Ita fit , ut quis probitate deserta homo esse desistat, &cum in div1nam vitiis mancipatus transire non possit, vereatur in belluam : haec ille. Uerum enimvero causita unde tam mire secundum affectiones conveniunt rationalia cum irrationalibus si recte rem perspicimus) . sensus est protervia infixa concremento corporis, qua tal id

dici solet a nobis in communi sermone caro. Haec tam procaX& tam petulca est, ut varie pro varia sui conditione & ineffabili crasi stimulet agatq; transversa corpOra. Novit hoc praeclare Virgilius, cum apud inferos i. e. terris Cerberum ore trifauci, id est, triplici cibi , potus, somni necessitate exagitatum animal quodcunq; continenter clamitare commentus est.Sed ut multo prius, ita praestantius Moses cum divino Numine afflatus scripsit, Deum cum hominibus peccantibus omnem carnem sum ut, id est, omnes animantes universali diluvio perdere

voluisse , sed Noui sanctissimi Viri precibus placatus aa

56쪽

Anatomia origo.

revocatus species horum singulas cum tota ho minis familia in arca, id est,navi ad id rei accommodata clemen. ter segregassie. Ita scilicet conveniunt, & sunt affectibus similes animantes omnes& homo. Quod si est; non sit Viri cordati, non sit sapientis tot omnia sive ad se ipsum

pernoscendum & moderandum,sive ad rerum naturam Comprehendendum,sive ad Conditorem admirandum& adorandum intellexisse ξ His quidem initiis, hac occasione creditum est , antiquitus excitatam Anatomen, cum aSacerdotibus, videlicet victimas immolantibus calentia adhuc & spiritu trepidantia viscera detegerentur, artusch, non ut a laniis, res biverentur. Sed his multa cum animadversione tractatis aViris plane sapientibus, & naturae peritis sic consequuta est partium ususq; ipsaru notitia, ab hac admiratio , ab hac naturς melioris agniti0, denique opificis adoratio; sunt enim haec arum ipsius manuum singulae creaturae atq; ficturet: sunt summae su potestatis, sapientiae, benignitatis, monumenta atque specimina. Quae tres divinae proprietates,ut per has ejusdem creaturas deprehendantur, opportuno suo loc0 plenius a nobis edisseretur. Interim generales hos & praecipuos usus ac fructus, quos animantium inspectus livbet, noscis; complures alios, ubi res feret, auditurus iquibus, quaeso, ne majores aut preciosiores habeat ulla

facultas Quoniam igitur satis est jam perspecta tanti

multis hominibus animantium omnium nobilitas atque praestantia, reliquum est, ut nobilissima ac praestantissima per nos Lootomiae disciplina

statua ur

57쪽

DEMOCRITAE

PARS PRIMA

Zootomiae atque Anatorasiae semul se earumdem desinitis.

ootomiam sive Amtomen animantius scripturus primum existimo conducibile, quid duplex illa vox sit, ante proponere. Id enim quid pigeat semel ac brevi exponere , quod toto tractationis cursiu frequentissimum atque usitatissimum fueriti Igitur Anatonoe duabus este grae-Anaramescis vocibus conflatum nomen, quarum prior δἀ fyncategorem a quoddam, idem est fere, quod re, rursus' -- Latinis; τομὴ vero sectio, quasi dicas utram que connectendo, repetita se ius S ad ultimam particularum resolutionem facta resectio. Quapropter admodum recte per Ianum Medicum Marpurgensem & latiniores' resectio & resectores vocatum est hoc genus. De his '

communi sententia ferme omnes, Verum ego, sil conce

ditur, haec eadem paulo aliter explico; ut credam sciliacet de priori vocula idem, quod alii: verum posterior pars mihi est α πημα , indivisibilia, ut nimirum interje ri hoiacta duabus vocibus apostrophe, ἀψ άτη , tandem inter L a Prete-

58쪽

preteris, resolutio in indivissibilia, vel quasi reiterata se chio adusque indivisibilia. Simili ratione Lootomitu, graeca& ipsa vox est, e duabus conflata : quasi ατ α, id est, animantium ad indivisibilia usq; diilectio. Quam quidem appellationem uiantelligat, neque ut insolentem & novam respuat quispiam , aliud etiam , Ut coin. monefaciam, oportet: Nimirum Anatomen&phild sophis & Medicis pariter tractari : his quidem ad humani corporis procurationem, illis vero ad naturae contemplationem: varie tamen ab utrisque assumitur vocabulum. Medicorum enim usu plurimum pro speciali de humana, ἀν-οπομη commod1us diceretur; a Phi-Iosophis vero pro Lootome & generali Analome, nisi fortasse hi humanam cum generali primum miscentes& non attingentes, eandem mox Medico relegenta. Ita fit, ut Anatome simpliciter dicta sit alia, alia rursuPproprie & principaliter dicta. Quemadmodum Sc LOD. Motome hoή tome latius pro ea sumi potest, quae ad om ne aeque an, o mal patet, homine non excluso, qui &ipse animal est;

motome m Pressim vero capitur pro ea, quae tantum bruta conse

πη - - Statur , θηυοτομὴ explicatius diceretur. Porro Anato me ac Lootome latius dictae unum prorsus idem quo sunt; Veruntamen utraque pressius dicta nonnihil ad se invicem distant. Quippe Anatome specialis solo tantum homine delectatur; contra Lootome angustius contracta animantibus omnibus manum admoVeta, motomas Praeterquam hominis. Equidem Lootomen interdum vocasMi μ' hoc, in terdu in illo sub significatu accipiam, prout scit, cet sermonis occasio feret. Quanquam & Anatome vocis alii erunt usus quandoque, nimirum ample fatis , ut stirpes ex hac ossicina non excludantur. Deinde sumitur

59쪽

sumitur latissime, ut omnis etiam ad minutum resolutio mente, &intelligentia concepta comprehendatur. Ad hunc modum cum quis rem quampiam si iliten.

digessit, in sua veluti principia, ejusdem is dicitur vulgo

confecisse Anatomen: veruntamen hae atque aliae hujusmodi acceptiones perrari sunt usus. Qua sic exposita nominum ratione , propius jam advenandam ipsam rei naturam convertimur. Porro in Anatome id universim cognoscunt omnes, esse hanc

studii quoddam genus, in quo corpus quodpiam , sed

unum atque integrum in partes plurimas discinditura . Corpus Vero esse cum possit tum homogeneum tum , CE is heterogeneum; utrumque autem vel ut revera sit tale

vel ut appareat: solum porro homogeneum , quod neutro modo est, in Anatomen venit. Quippe clim habeat partes forma & natura consimiles, nullus in his distinguendi aut inspiciendi nascitur usus, ut in unguibus ac pilis, &quaesiint ejusmodi: Contra vero, heterogeneum quod simul est& apparet, id profecto sectionem

admittit hanc, de qua scribimus; tamen requiritur, uoidem discretum sit partibus atque organicum natura. Cujus adhuc genus est duplex: alterum, cujus organa sintsimplicia atque obscura satis, ad vitae scilicet & n turae munia duntaxat comparata sussicientiaque: alte rum vero nobilioris ordinis , cui sint exacte ac subtiliter fabricata, quae motus sensusque ossiciis aliquando etiam encheirsi serviant. Hoc genus animal S homo, illud planta vocatur. Porro cum utraque in dissectionem veniant ; de animalis nunc fabrica disputatur, desti pium negotio alias fortasse. saepionis Adhuc autem secare non simpliciter, neq; ut accidit a, b,r

60쪽

quoquo pacto, truneando videlicet atque amputando

per transversum atque oblique, sed cum texturam. quandam & ductus certos, item processum recessumque, cum Connexus &juncturae ordine dictae particulae nacta sint; haec omnia cum ratione certa&sequamur &ob servemus, oportet. Itaque scire licet, hanc, de qua febmo nunc est, non tam vere sectionem, quam resolutio

Dissectionis nem videri: eam stilicet intelligo, quae totum in sti talia, nos constituentia principia prima revolutum atque ever-H- sum tradit; non aliter quippe, quam chymica analysiis, quae mistum in tria prima corpora vel in quarta secumda redigit. Quisquis enim hac ratione partes sic deliniti corporis dirimit abstrahitque, nihil contra natura ductum,&vestigia violans, sed singula prorsus in sua , forma, figura, magnitudine, numero, habitu, structu.ra, atque, ut summatim dicam, in sua ipsorum circum scriptione relinquens &servans, an est hoc aliud quam resolvere 7 Simile quidem accideret ei, qui assutum vvrie pannum exsericis, lineis, laneis, gosFypinis, byssi nisque filis, coccineis, albis, nigris, flavis, item crassi ori bus, tenuioribus, mediis, denique quoad multa varie se

habentibus in haec eadem retexendo redigeret revoca-

- ,-4 xζxqV e. Omnino enim, ut dicam, quod sentio, non,

..ispi,d tam dissectrix quam dissutrix quaedam ars mihi videtur

Analome, ut qui varie constructam horariam fabricam rotis agitatam, quam plurimis modiolis, aequipondiis, verticulis, rostris coagmentatam solveret, &in num rosa segmenta remitteret sua. Adhuc autem resolutionem primam quaeri in Anatome , clarius apparebit

eo cognito, quod partem quampiam multiplicis compositionis ac variae naturae in suas quasi species saepta artifex

SEARCH

MENU NAVIGATION