장음표시 사용
61쪽
artifex vertit. Et ruris, si phares unius tantum speciei partes suis alioqui terminis & figuris comprehensis in unum quasi corpus coeant , ut de musculis quibusdam in unum conglobatis narrat Galenus lib. I. de Motu nam scul. has etiam docta manus dispescit discriminaturque intra proprios sui ipsarum limites & deseriptiones'. Quod si rursus&hae multis quasi filis intextae sint, uta caro, haec eadem divellendo ac discernendo servat, remititque incolumes suae naturata Itaque si corpus universum, si partium partes & has omnino minimas exilesque ad postremum usque divisionis terminum continuo ducat ; has profecto dabit sub finem non corruptas modo & laceras, sed suis quasi compedibus expeditas ac liberas. Quod fit scilicet, quia resolvuntur tantum modo partes, non trucidantur neque lacerantu . Quam ob rem si advertit, ex hoc apparet aperte , quam
longo intervallo distet ab hoc officio laniorum dissectio. Verum enimvero dices, cum cutem , perito in v neum & caeteras membranas secamus.' item cum ne vos, venas , cartilagines , ossa transversim scalpello ac serra discindimus, denique ventriculum , intestina , ro. nes, caVaque omnia, nonne praetergredimur resolutio. nisterminos i Certe praecergredimur , respoΠdeo , Ve' Sol is t. rum audi , quo pacto. Corpus animantis est partium coordinatione & colligatione sic unum, ut ex eiSinue. nire quampiam non sit, quae non adhaereat coagmentaturque alteri , cum magna scilicet naturae proVidentia quo mutuas sibi invicem praestare operas possint; VCluti boni cives in civi tate , quorum sua quisque arte alios Corpus an
adjuvat. Non solum autem unum est, ut dixi , totum zizanimalis corpus, s*d varie implςxum atqi implicatum, neum.
62쪽
tum propter eandem colligationis necessitatem, tu propter descensum ascensumque, flexuram , Ortumbi divaricat tam , appulsum denique ac finitionem vaso rum ac substantiarum multarum , quae necessariae sunt, partibus. Videris quippe Viscera, atqUe interanea uni. versa in vacuitates thoracis atque abdominis conjecta; pulmones, inquam , cor, hepar, lienem, renCS, Ventri culum, intestina, vesicam & uterum, quae vel offendere se vicissim, vel superincumbentia proximas onerarci
potuissent. Nihilominus membranis suspensa inter dum, &vasis quasi reticulis alligata, glandulisque quasi pulvinaribus suffulta sic disponuntur, ut situs proprios'&usus agnoscant. Porro mihi videtur implexus copporum in cavitatibus, qualis vel funiculorum in navi.hus ad vela pandenda contrahendaqne, vel qualisim textoriis organis creber staminum ordo variis occursibus inexplicabilis. Sed aliud notes velim: Constat uni paritum a- Versum animantis corpus solido, humido, spiritu Quammantis Vocantur aliter Hippocrati contenta, continentia , ita
petum facientia. Porro solidum forinsecus statui de bait , tum quod aptum natura continere; continet ve ro humidum spirituos iam, ut quae tenuioris sunt sub
stantiae, qui idem ordo & in ovis, fructibus, stirpibus, stirpiumque partibus visitur. Igitur quemadmodum
a corticibus& durioribus istorum operimentis venitur ad molliora, ubi se medulla & semina condunt, maxi mam humoris partem asservantia ; ita &in animali post cutem & membranam ad carnes descendimus, iaquibus autem caro non sit, ad viscera. Quemadm0 dum igitur, ubi animus est fructus gustare, necesse est teortice dirupto pulpam interna consequi, caeteriri quae
63쪽
quae extra erant , abjectis. Ad hunc plane modum in animali, si partes ejus abditas introspicere velimus, cutem & continentia alia corpora perrumpamus,Oportet. Quomodo enim resolvi haec in integr um nunquam diLsecto corpore possit 3 Similiter qua ratione tunicas intestinorum interiores spectemus, nisi dissectis extimis tItem, quo pacto renes aut cor inspexerimus cum ejuς
dem ventriculis, nisi discisso prius pericardio, dissisto viscere t Denique, qua via conspiciatur medulla non perfractis ossibus 8 Quid quod ubi pleraque secamus , dum id facimus, eo spectat, ut alia resolvamus, Videlicet
venas universas, universasque arterias & nervos universos: id quod faciundum docuit Iohannes Fernelius, ubi de administratione. Itaque conclusa aperiendo, confusa& coalita distinguendo, offendentia expediendo, intima vestigando, multa liberando, uni insistendo, caetera in aliud tempus reservando atque ad proposita properando, plurima dissecamus, quae resolvi tantum a
compage tum ejus natura, tum Anatome poscere . porro in actionibus plurimis nonnulla fiunt, quae non solutio proponuntur, neque contenduntur ipsa, neque param
tur propter se, sed propter aliud. Ita§io in Anatome non sui ipsius gratia, neque primaria sui ratione administratur, sed aliena. Argumento est, quod plerumque eadem, quae discindimus, corpora alias resolvimus atque integra damus. Sed in resolutione quiescit animus, quia finis & meta laboris: sic cum vetustissimo ritu Academiarum amplissimarum Anatomici corpora exponunt resoluta retextaque ad solam inspectionem, male quidem actum esset cum studiosis & spectatoribus, si sectas corporum partes essent visuri,non resolutas atq; F abstra.
64쪽
sectionis nomen Anatomia con veniat
abstractas. His sic expositis ne te moveat tamen neque perturber, quod sectionem, non resolutionem praesefert Anatomes nomen. Certe praeterquam quod nostra interpretatione resolutionem significat ea vox ue ad. huc tamen, si sectio significetur, nomina quidem, uta sunt ad Communem hominum captum, intelligentiam rerum sequuntur faciliorem. Hactenus igitur adimveneum ex haC partiaula est genus proprium universa: Anatomes. Caeterum neque illa esto , quae vel naturae
viribus, Vel fortuito temerarioque casu eveniat, sed quae per assiduam utique exercitationem , sedulamque re. rum inspectionem exactissime celebretur: proptereae, artificiosa&subtilis sit, oportet, ita scilicet, ut per hanc species a spe ciebus separentur, & singulae integrae nec ullo modo lacerae videantur ; deinde ut quae non con nata sunt, facile dividantur, quae vero connatae, dissicble ; tertio denique, ne plures simul junctae constituantur una esse, aut ex unica plures fiant. Hujusmodi separotio insuper cum rei sit multiplicis ac variete compositionis, tamen illa est maxime colligata, ut in speciem appa reat unius corporis, quod est animat: Cujus tamen imspiciendae seorsum veniunt indivisibiles omnes particulae , sive quae distinguuntur forma quadam propria, ves
uti si dicas musculi; sive quae distinguuntur descriptio
ne alia naturali, ut puta fibrae; omnino enim minima non dico corpore, sed ante dicta ratione. Si quidem vero tam exacta , tam acris huic studio impenditur cura, sequitur, ut cognoscatur, cujus rei gratia suscipitur labor. Enimvero certum est, quemcunquo humanum actum finem sibi perpetuo proponere.
Iam igitur vel ad opus ipsum, quod sectio est, vel ad
65쪽
sectorum notitiam haec instituuntur. Ad opus quidem minime diriguntur; cassum enim studium est irrita defatigatio , constructum destruere & nihil indo deducere praeterquam quod in sectis non conquiescit animus, sed alias a sectione quaerit eorundem rationem. Igitur ad notitiam celer festinat opifex , & quod em-ciendo non attigit, altius inspiciendo quaerit consequi.
Haec autem ab eo cognolcenda tum in re ipsa, sunt constituentes quasi partes ejusdem, materia sCilicet &forma; tum quae intrinsecus non ita videntur esse, sed ad conditorem primum referuntur, finis & ejus gratia dicta: ut ex altera scilicet sit utilitas, quam productum opus asserre debet, ex altera sit compositio ad ipsam h bilis, spectant ad utramq; sua, nimiru ad materiam qualitates tastiles visibilesque, ad formam vero conformatio spectat, cujus sunt figura, superficies, cavitas: refertur quoque magnitudo, numerus, situs, unitas. Ad finem vero spectant usus & amo, quae strupte natura semper sunt abscondita ; Veruntamen quaerit inspector pro viribus haec aperta facere: quam ob rei haec sibi imprimis statuit, hoc operae precium sui laboris facit. Magis autem quam actio perquiritur usus, cujus unius gratia non solum illa, sed dccaetera omnia, quae
modo memoravimus, sunt comparata. Ac quoniam quidem ex singulorum actione usus eruitur, ex omniudenique usibus totius fabricae opificium emendicatu .
Post haec igitur, si quae jactim exposita sunt, in unum quasi fasciculum componamus, apparebit plane, quod nihil aliud sit A natome quam Resolutio artificiosata Anato mcompagis universi corporis animalis in partes usquo ' minimas, secundum speciem & circumscriptione
66쪽
naturalem, ut singularum usus ac totius opificium 2 proprIetas vere intelligatur. Porro in definitionω corporis universi mentio facta est ; nempe si manum aut oeulum secemus, fieri quidem non potest , qui utraque ad corpus universum referantur. Sunt enim Partes πι- π , sicut Logici dicunt.. Cui retiaveci Andr. Laurent. l. I. c. 16. quin Gal. LI. de Usu pari. c. I. Iam vero licet haec definitio longior videatur, quam ut multi ament; nihilominus est lex apud probatos auctores, non posse accidentia, nisi multis appendiculis' definiri. Sumagatur Hier. Capivaccius in lib. de Differ.
Am vero hare eadem rudius, ut primo accidit, exposita rursus exacte, novo quasi facto principio, definibtivo aut explicativo, quem Gal. vocat, ordine repe- Unitatem vero propterea, quod diximus artificiosa resolutione dissolvi, libet aliqua de unitate corporis ani. malis in praesens dicere,quae ad luculentam tum eorum. quae ante, tum quae posterius tradenda sint, doctrinam misi ν ν- sonserent non parum. Plurima quidem sint in opiseria inania Cio cujusque animantis admiranda; sed illud mihi inter ' - omnia primum advertendum videtur, quod cum c0- agmentatum ex valde multis sit partibus unum quodq; animal, structiira tamen & compositionis virtute unum videtur &fit. Neque tamen ea unitas est, quae in arte
67쪽
CApuT SECUNDUM.factis apparet: siquidem arca facta est, &suam nacta integritatem, unitatis quidem gaudet nomine, sed ejuLmodi tamen, ut dissolvi facile possit. Sic malleus ex ligno & ferro , sic lyra ex testudine & fidibus. At vero non ad hunc modum in viventibus, sed haec partes habent adeo cohaerentes, ut difficile avelli possint: quo
plerumque nobis imponant, ut credamus esse unius generis & naturae, quae sunt multiplicia. Quamquamis puα -- de stirpibus certum non est, quo in genere reponantur : ct munum enim vere continuum ex una, ex altera vero par- 2 ia'
te intercisum quid videntur: ut statuendae denique sint medii generis, id est, quae natura separatas habent partes, sed non separabiles arte. Medullam enim ex parte coalescentem& ex parte divisam a cavo caudicis ple rumque videris; in fructibus idem quoque potes observare; alio enim tempore nucleus ab osse& a pulpa distinctum quid non est ; alio tempore distinctum. In stirpibus igitur cum sic se res habeat, aliter inanimatis' Observatum, quae multiplicia cum sint, unitatem in se ipsis mire conservant. Hoc igitur illud erat, quod negotium mihi pariter & admirationem facesserat; ita sane, ut animum jam contulerim ad quaerendum de re ista: de qua ipsa ut in praesens explicem, inde mihi videtur exordiendum. Est unus homo anima constans & itastis corpore, siquidem alterum alteri natura comparatum 'ρ 'esto sed corpus quidem evidentius factum est propter
animam: quae quoniam una est, requiritur quoque, ut unitatem habeat corpus, Et quoniam anima plures 'edit operationes, plures quoque partes habeat corpus',
necesse est, quae illis operationibus serviant. Et cum unum inter caeteras sui ipsius significationes & acceptio-
68쪽
nes illud dicatur 3 ut cum res quaepiam pluribus constet partibus, ipse tamen in unum finem atque usum convciniant, ut tectum, parietes, fundamentum, unum dici tur, quod est domus, eo, quod omnes istae partes sint ad unum ordinatae finem, quae est habitatio, aeris & injuriarum externarum propulsatio : Vel etiam ut Daeda. laeis horologiis rotulae, funiculi, pondera, libellae a unum edendum sonum sunt statis temporum spatiis' excitandum: Eodem sane pacto & in animante se libbet, in quo cum animae simul & corporis variae multi, plicesque sint partes & actiones, hae conspirant omnes' in unum quasi finem, qui est moveri, atque sentire t i
bus videlicet principiis, propriis in sedibus sua per satel. litia commissa municipia norma legum invariabili procurantibus gubernantibusve. Mira autem atque inexplicabilis est naturae ratio, qua& principes tres anteta dictae facultates & his servientes partes sibi invicem cop- sentiant, atque ad usus corporis multiplices perpetuo quasi nexu conspirent. Itaque divine peroravit Hippocrates i. de Alim. ξυηοια ρεια, ξυμπιοια μισι , -νωr hoc est, confluxus unus, conspiratio una, consentientia omnia. Amplam autem post Gal. in I. dta Usib. pari. c. 8. demonstrationem atque exemplum hujus rei reliquit Michael Gavannetius in exercitatione anatomica, quam legas, velim, siquidem huc longis referre non possim.
Haec quidem sic enarrata unitas ut subtilissima sua natura est δε ita & potestate maxima atque dignissima: cujus equidem hoc loco memini, non quod hanc intemdam ; aliam quaero certe comparem, sed non parum di vcrsam. Nam sicut illa formae rationem habet: ita haec
69쪽
haee materiae, sine qua fortasse neque altera existereto Materiatis. constaretque. Est unitas, quam materialem , id est, eorpoream dixi, duplex. Vna partium similarium , ,
altera dissimilarium. Ea, quae dissimilarium est propriarit coitu quatuor elementorum , sicuti docuit Gal. in lib. de Differ. morborum c. 3. Veruntamen ele mentares dicuntur hae partes, non quod proxi me com flentur ex elementis, qualis enim aut quantus excessus fieret his sic com positis verum dicuntur ex elementis componi, quod longo ad haec recursu referuntur dedu- me ex emine genitoris ac sanguine menstruo, quae veniunt ab esculentis & potulentis partibus, scilicet animantium & terrae frugibus, quae primordium atque orbginem trahunt ex elementis. Ab hujus quidem unita
tis excellenti concretione atque coalitu non parum re
cedit unitas, quae partium dissimilarium est propria;
nempe aut contactus, aut cohaesus, aut conglutinatio
rectius appellari debet, sicut, exempli causa, conjungititur membrana musculo, aut caro adipi immediate; per medium vero intervensens ligamentum os ossi, Vel ossi musculus per medium tendinem, cujus divulsio dicitur apospasma, Galeno l. de Dissi morb. c. H. Defi- Vnitatis doniri autem potest hujusmodi unitas ad hunc modum vita
delicet; diversorum corporum ad unam formam cohaesio,ad operationem aliqua consequutione conferens. Porro hac unitatis virtute multiplex fit compositio sis iakia prima musculus ex fibris, secunda digitus eX musculo ratis rans atque osse, tertia ex digitis manus, quarta ex manu& p 'cubito brachium, &sic deinceps alia,donec pervenia ad unam, qua nos compagem, alii corporaturam, Hippocrates ουλομελι, , appellat. Praeter unam enim actuum
70쪽
compositionem cum multa satis & varia Conditor excogitasset organa sub amplis conceptaculis: conclus ahaec quidem Omnia non temere , ac dissolutas veluti scopas in unum quasi saccum conjecit nam quis haec ju,re Momus non arguisset 89 sed locis suis disposita atque Oportuna serie eollocatasio contexuit, sic adjectis quasi stragulis, fulcris, pontibus constabilivit, traduxit, c0- aptavit, glutinae ferruminavit, tegmentis amictit,stoebe complicavit, objectu corporum excepit, deficientia n0vo adjectu complevit , constrinxit, omnia colligast, Ut cum innumera fere sint, quae visuntur in animalibus, unam tantummodo compagem admireris, nec usquaci ulla ex parte videas quicquam in tam multa fabrica dii solutum, sed dura mollibus, levia gravibus, aspera laevi, bus , sicca humidis, calida frigidis, cava solidis felicitet. accommodavit; ut nulla in re magis, quando summam omnium feceris, laudare queas solertiam Creatoris una quam rerum dissentientium unitate. Veruntamen unum nunc superest, ne quis contudi ' batus restit, quod unitatem posui dissimilarium pase ' tium, contra pIacitum scilicet Aristotelis, qui dixit, con tinuum id esse, cujus partes communi quodam termino compinguntur. D einde, quod velint alii, similarium propriam esse unitatem. Sed occurritur; si vera instrumenti ratio est conformatio, secundum quam oculum& brachium instrumenti nomine participamus squippipartium unitas rei figuram & conformationem pariti quid prohibet, quo minus unitatem eam, quae eX cohae' sucontactuque fit, vocare non possimus 7 Quando e multis bene complexis membrum fiat & instrumem tum i Sic quae animantis unitas, quae ejusdem species'