Tentamen physicum inauguralis quaedam de evaporatione complectens ... pro gradu doctorali ...

발행: 1783년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 화학

11쪽

scendet; pondus enim uniuscujusque particulae diminuitur, ut cubus ex diametro, quum superficies cui proportionalis est aeris resistentia diminuitur tantum ut quadratum ex eadem. Hoc autem satis ex eo contiat, quod

pulvis aliaque corpuscula levia in aere longius aut brevius natant, prout sunt magis vel minus minuta 'Ut videamus quam minime sussicit haecce theoria, satis erit notare, ascensum pulvcris et corpusculorum talium in aerem, semper ex quadam vi externa adhibita oriri ;Vapores autem continuo, tempestate serena aeque ac Ventosa, ascendere, neque, Vento cessante, nisi in certo rerum statu, ad terram cadere ; semper enim iis oneratus est aer.

Illustris Cartesii sectatores docuerant, Particulas aquae in sphaerulas cavas a calore Solis sormari, et hasce male

ria subtili, quam auram nominarunt, imPletas, acre levio-

res: Dr Wallis in Low hori 's Philos p. Trans. abi id ged, Vol. a. p. Desagulier ς expeti me ital ptii los phy, Vol, a. P. 309. Bar-low oia ille leneration Os rain, P. qn.

12쪽

ro DE EUAPORATIONE.

1 es fieri, et sic facile attolli. Hoc modo ascendere credebant, donec ad aerem gravitatis specificae ejusdem cujus erant ipsae pervenissent, ubi nubes sunt factae. Hanc doctrinam revocarunt, vel potius de novo formarunt, Hal-JaeuS et Dei hamius ; narratque Desaguli erus hanc opinionem, tempore quo scripsit, plerumque obtinere. Hallacus posuit, sphaerulas acre plurimum rarefacto distendi; et inde sic ratiocinatur. Si aquae particula eXpanderetur in bullam, cujus diameter erat decies major quam antea in statu aquatico, hujus particulae magnitudo millies augeretur : Et quoniam aer sit tantum 8oo vicibus levior aqua, in statu ordinario, talis igitur bulla ascenderet, donec,

Propter calorem diminutum et aera leviorem factum, aut sisteret in certa atmosphaerae regione, aut condensaretur,

et in pluvia vel rore descenderet f. Materia subtilis, quam hasce aquae vesiculas inflare PO-suerunt Cartesiani, nunquam juste definita est; ignoramus quid sit ; de illa igitur non est ratiocinandum. Ne que facile cum Hallaeo concipere possumus, quomodo Sol, quum in unaquaque superficiei aquae parte vi agit eadem,

aerem intra sphaerulas tanto calidiorem et rariorem aere ambiente

13쪽

DE E VAPORATIONE.

ambiente reddere possit. Sed pone has sphaerulas jam

formatas, aer externus frigidior eas caloris excessu cito privaret, adeo ut non nisi momento temporis durarent, et vapor pro compluribus milliariis non ultra paucos pedes exsurgeret. Vigemus quam cito disrumpuntur bullae ex aqua seponacea consectae ; hanc autem, aqua communi multo tenaciorem, diutius aera inclusum retinere necesse est. Ex hac quoque theoria calor debet inter Vapo-porandum augeri ' ; res tamen omnino aliter sese habet.

S E C T. IV. Anno 1729, Desaguli erus pro Societate Regia disserta

tionem recitavit, in qua theoriam evaporationis novam proposuit:. Cum Newtono notat, Vim inter corporum particulas repulsivam a calore augeri, et Particulas aquae in vaporem conversas, non tantum se invicem, sed etiam

particulas aeris, ad intervallum nonnullum repellere. Sin

autem: Vide Derbam's playsico-tlieology, p Note A. ubi, quod insulae minus quam terrae continentes dura liyeme frigescant, ad vapores calidos mari genitos causam refert.: I'hil. d ratis. No. 4o7. et D saug. eXPer. Plii l. vol. 2. P. 3o6-

14쪽

autem aqua plus 8OO vicibus supra statum solitum expanderetur, fieret aere levior, et proinde ascenderet. Qui vis autem caloris gradus, inquit Desaguli erus, aquam plus

quam aerem rarefacit. Sic aquae ebullientis calor aerem duobus tantum partibus ex tribus rarefacit, cum aquam convertit in vaporem, qui est I OOO vicibus rarior quam aqua in statu ordinario. Tunc sumit pro concesso, eg pansiones, et in aqua et in aere omnibus caloris gradibus

inserioribus genitas, fore gradibus ipsis juste proportiona-

les : Calculum sic instituit. In caloris scala Newtoni 'aquae ebullientis calor notatur 3 ; aestatis calor medius

3 ; Veris et autumni calor medius 3 ; et hyemis calor medius 2. Sin autem aquae expansito 3 caloris gradibus si I OOO, erit expansio S gradibus zo38 ; 3, gradibus 1233 ; et et, medio hyemis calore, erit 823 ; quae quidem expansito susiicit ciere vaporem, quippe cujus densitas solita est ad aeris densitatem ut Scio ad I. Ita vaporis quantitates, eX aquae particulis et vacuitatibus constantes, in atmosphaeram ascendere, et nubes sormare putat ; eL altitudinem computat, ubi diversis anni tempestatibus su Dpendi, secundum theoriam suam, deberent; quod rebus observatis omnino congruere credit. Ia: Phil. Tri ias. No. 27o,

15쪽

DE EVAPORATIONE.

In dissertatione secunda, Desaguli erus ostendere cona-

tur, Vaporis ascensum electricitate promoveri. Particulas aqueas imaginatur, ab aere electricitatem accipere, Unde

et se invicem et aerem repellunt. Sic rarior fit vapor, faciliusque ascendit '.

Multa sunt quae huic hypothesi objici licet. Secundum eam, quantitas quaelibet aquae supra ignem posita longe prius eaehalaretur, quam ad ebullitionis punictum

pertingeret; cito enim caloris gradum pateretur, multo majorem quam hic evaporationi necessaria reperitur i. Si vel hyemis calor sussicit aquam expandere, adeo ut in vaporem aere leviorem conVerteretur, quaenam vis contra gravitatis leges eam infra detinet Z cur non omnis va

poratur g t

Sed totum opinione falsa niti videtur. Ab experimen to quod secit Nieuwentytus cum 2Eoli pilo li sunde parum concludi rite debuisset) asseruit Desagulierus, aquam in B vaporem

16쪽

DE EVAPORATIONE.

vaporem conversam Ι OOO Vicibus rariorem quam in sta-

tu solito fieri. Sed non amplius rarefieri, quam 166O vicibus, reperit, periculis accuratioribus Glascuae factis, vir ingeniosus Iacobus Wali f. Cum magna quoque temeritate Desaguli erus sine probatione assumpsit, rarefactiones aquae et aeris gradibus caloris inferioribus' genitas, esie gradibus ipsis jusse proportionales. Hoc certe a veritate longe adversum est; quoniam a gradibus caloris inferioribus aqua parum, sed aer Plurimum, expanditur i. Uaporis quidem particularum Vis repulsiva infra ebullitionis gradum est vix considerar da, et omnino impar ad vapores alte in atmosphaeram tollendos f. Externus quoque aer frigidus vaporem hunc elasticum calidum ad temperiem suam cito reduceret, necesse est.

Praetermissa hac hypothesi, utpote omnino inepta, per gamus. aliam examinare, quae majorem veri similitudinem prae se ferre videtur.

17쪽

DE EVAPORATIONE.

Ab anno usque I 69i, Hallaeus opinionem suam de fontium origine, Societati Regiae tradens, verbis sequentibus usus est. The air of itself would imbibe a certaia , quantity os aqueous vapoiars, and relata them lite salis in mater; the sun warming the air and rais ing a more Plentis ut vapour froni the water in the day time, ε the a r mould sustain a greater portion of Vapour, as warm Water.will hold more dissolved salts, which, upons the absence of the sun in the nights, would be ali again

dis charged in dems, analogous to the precipitation Os salis ora the cooling of liquors Qui conj ecturam crudam inconsulte profert, Vel qui rem obiter tantum tangit, is pro auctore hypotheseos certe non est habendus ; attamen veri videtur simillimum verba supra memorata esse revera originem theoriae illius, quam post Hallaeum tot scriptores propriana tanquam

proposuerunt.

M. te Roy de aquae in aere solubilitate dissertationem ingeniosam anno I73 i emisit. In hac nutat, quod si die

18쪽

15 DE EUAΡ ORATIONE.

sereno vas vitreum ubere accurate occludatur, aquam in aere, qui siccus apparet, contentam, calore minuto praecipitatem fore, in rorem intra vas conversam; atque hune rorem evanescere, iterum scilicet ab aere intra vas dissolutum, quandocunque aer calorem recuperaverit.

Franklinius hoc principium, aquae nempe in aere solubilitatem amplius illistravit, in chartula quam anno I 756, coram Societate Regia, recitavit, et postea inter opera Da

vulgavit '.

In Gallica Encyclopaedia, anno 17s 6 edita, locum sequentem invenimus. On volt par Ia combien se trom - pent celax qui s'imaginent, que i 'humidite qu'on volt ε s' attacher autour d 'un verre plein d'un liqueur glacE est un vapeur condensee par te Do id; cet esset, de meme que celui de la formation des nuages, de la plute, et des tous les meteors aqueux, est un urate precipitation chy- naique, par un degre de froid qui rend air incapableή de tenir en dissolution totale I'eau doni ii s'etoit charge,

ς par l' evaporation dans un tems plus chaud ; et c tes precipitation est precisement dii menae genre que celles de

19쪽

DE EUAPORATIONE. I

de Ia creme de tartre lorsque l'eau qui la tenoit en di solution s'est refroidie '.' Muschenbroehus inter causas alias, quibus vaporis suspensionem attribuit, manifesto alludit ad aquae in aere solutionem, quam salium in aqua solutioni comparat Nolletus in praelectionibus conjicit, acrem tanqUam

menstruum in aquam agere; sed neque hoc confirmare conatUr, neque ad Varia Phaenomena, quae evaporatio producit, explananda utitur. Henricus Home de Κames, quoque, inter caeteros, hanc opinionem Societati Philosophicae in hac urbe proposuit. Charta ejus inter Societatis tentamina et observationes, anno I 77 I, est vulgata it.

Inter tentamina Georgica ab Huntero, eodem anno Eboraci vulgata, chartula a Gul. White, M. D. conscripta, quae hanc ipsum doctrinam contiuet, invenienda est f.

Sed,

20쪽

DE EUAPORATIONE.

I 8 Sed, quanquam multi philosophi mentionem de aquae

in aere solubilitate ante Hamiltonum fecerant; attamen, ut suum cuique reddatur, confitendum est, neminem hanc

rem tam accurate tractavisse, neque tam feliciter ad varia Phaenomena explicanda adhibuisse, quam illum in dissisertatione, anno I 76s, apud Societatem Regiam recitata, posteaque una cum quibusdam aliis ejusdem auctoris dissertationibus in lucem edita l. Hanc opinionem argumenta sequentia valde probabilem reddunt. A Baconi usque temporibus sancita est. haec philosophandi regula, effectus similes ad causas similes esse re- , ferendos; estquie philosophorum opus phaenomena inter isse accurate comParare, quaeque ex omni parte similia sitit, ad idem genus referre, et iisdem causis tribuere. Hoc modo causae, quas existere jam probatum sit, generaliores reddentur, et scientia nostra latius promovebitur. Si igitur aquae in aere et salium in aqua suspensio, alteri altera penitus similis reperiatur, utrasque ex eadem cusa oriri, quodque Vaporationem appellamus nihil esse aliud. nisi

SEARCH

MENU NAVIGATION