Tentamen physicum inauguralis quaedam de evaporatione complectens ... pro gradu doctorali ...

발행: 1783년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 화학

31쪽

DE EVAPORATIO E.

29 vero ignem aquae in refrigeratore, hujus ignis pars reliqua tota, 8OO gradus superans, impertivit; in eadem vapore facta latebat adeo, ut ne vel thermometro posset indicari. Ex tali igitur calculo apparet, ignem vapori communicatum 8OO gradus superasse, qui ferri molem, ejusdem cujus aqua magnitudinis, candefacere lassicerent. In experimento quod instituit Waltus, communicabatur ignis ad gradus usque I OOO, quanquam aqua toto tempore calore transibat leni, paullo majore quam manus Posset

tolerare.

Evaporationis igitur rationem hujusmodi reddit Blachius. Aqua in statu fluido remanet, quamdiu ignis,

in illa contentus, certam quantitatem non excedat: Si quando injiciatur quantitas major, haec cum aqua intime conjungitur, latet, et corpuS format novum, VRPO- rem scilicet, ab aqua unde derivatur omnino diversum. Hic vapor in atmosphaeram levitate ascendit; atque ita ab aquae superficie exhalatio procedit continua, quamdiu di sit plus ignis, quam aquam retinere fluidam fusticiat.

BOylaeus, et Gauteron Academiae Gallicae, evaporationem a glaciei superficie nonnullam esse repererunt. PIoc Rutem theoriae Blachii non repugnat ; experimento enim

D insani

32쪽

3o DE EVAPORATIONE.

insigni ille ostendit, latentem aquae ignem inter congelandum evolvi et sentibilem fieri. Aqua gelans igitur et glacies in ea formata, procedente congelatione, sempersunt aere externo paullo calidiores ; atque ideo haec aqua caloris sui sensibilis partem aeri externo impertiet, et pars altera cum particulis aqueis intime conjungetur, et vaporem formabit, qui in atmosphaeram exsurgat. Hoc, una cum acris actione mechanica, superficiem glaciei semper abradente, rationem hujus Phaenomeni lassicientem red-

dere videtUr.

Ex principiis Blachii sequitur, in uno tantum rerum statu evaporationem paullulam vel nullam fieri; quandosei licet glacies solvitur, sed non est jam soluta. Hic aqua revera ignem ab atmosphaera accipit, sed ignis, statim ut accipitur, sensibilis esse desinit, et latere incipit; et donec igni latente saturetur aqua, parum ignis sensibilis cum

aquae particulis ad vaporem formandum conjungi potest. In hoc autem rerum statu, theoria experimento confirmatur. Hamiltonus enim glaciei colliquescentis frustulum Unum in excipulo exhausto, et in alio aeris pleno frustulum aliud, inclusit; atque neutrum, et horis, quidquam evaporatione amisisse comperii l.

Talisl Hamilton on evas oration, P- 7 .

33쪽

DE E VAPORATIONE. ar

Talis est doctrina Prosesioris nostri celeberrimi. Sed

Chemicus egregius Irvinus Glascuensis, hunc ignis in corpora influxum non esie causam, sed e contrario effectum, sui ditatis et evaporationis contendit. Farenti eitii experimenta a philosophis quibusdam recentioribus, et praecipue a Blachio repetita et emendata, satis demonstrant, corporibus diversis ejusdem a thermometro indicatae temperiei, longe diversos ignis quantitates revera inesse. Haec eXPerimenta prosequens lavinias observavit, corpus idem sub formis diversis examinatum, magis vel minus ignis capax semet ostendere. Sic glacies, cum mercurio a O gradibus se frigidiore mista, minus ignis ei impertivit, quam aqua cum mercurio et O gradibus frigidiore mista. Hinc concludit Irvinus, corpora, in fluiditatis vel evaporationis statum transeundo, absorbere ignem, propterea quod forma eorum mutatur, Unde magis capacia ignis redduntur. In eandem quoque sententiam Cleghornius abiit, suis de igne opinionibus magis congruam arbitratus f. Num haec sententia vera sit necne, quoniam experimenta quibus nititur nondum in medium protulit Irvinus, mihi di)udicare nunc non foret aequum. Hoc saltem notare fas sit, summa cum cura et instituenda, et, post instituta, i Disputatio inauguralis de igne I 779 edita, p. 25,

34쪽

DE EVAPORATIONE.

t stituta, repetenda esse talia eXperimenta, antequam opinio. nem esse stabilitam rite concludamus.

Recensitis theoriis diversis, quae ad evaporationem explicandam sunt propositae, mihi liceat conjecturam sequentem Proponere, quam quidem hoc tempore proferre piget, antequam rite eam prosequi otium sineret.

Apparet mihi evaporationem esse procesium revera duplicem ; vaporem primo, ut arbitratur Blachius, ab ignis influxu formari ', atque hunc Vaporem, jam formatum, esse facile in aere solubilem. Purus vapor in aere nondum solutus, vim elasticam immensam possidere videtur ; cujus rei exempla videmus insignia in machinis Saveriana atque Papiniana, ubi vapor elasticitate aerem magnopere superat. Sed postquam vapor in aere dissolvitur, nullam hujus elasticitatis notam reperimus ; e contrario, aeris ipsius elasticitas, conjunctione tali, multum diminuta videtur l.

l Vid. p. 29. Φ Vid. Boerhaavii Elementa Chemiae, vol. 1. P. 468,

35쪽

DE EVAPORATIONE. 3a

Si vapor continuo per aerem ascenderet, nec ibi dissolveretur, tunc aer, uti credo, haud maneret translucidus ;radiis luminis diverse refractis visus fieret confusus ; et res omnes motu illo tremulo, de quo facta est mentio, un-dulata appareret. Atque hoc argUmentum gravius videbitur, si reputemus quam immenia moleS Aquae a terrae superficie semper exhaletur.

Si aeris vim dissolventem denegemus, haud equidem concipere possum, quomodo vapores supra terrae luperficiem ad altitudinem ullam notabilem ascenderent. Indistillatione condensantur, etiam quando Pars apparatus unaquaeque sat calida facta est ; quanto citius igitur atmosphaerae regionum superiorum frigore intenso eosdem condensari oporteret i Facile probari potest thermi metrum quinque millibus passuum supra terrae superficiem positum, ad gradum usque centesimum saltem, infra O, scalae Farenheltianae, etiam in Zona Torrida, esse descensurum f. Hinc concludo, quod nisi vapor in aere dissi

solveretur, ignis ejus latens evocaretur cito, atque Vapor ipse in aquam congelaret; adeo ut neque alte ascenderet,

neque, si forte sublatus esset, suspenderetur diu.

36쪽

Si ignis esset evaporationis causa unica, tunc aqua in calido et sereno loco citius exhalaretur, quam flamini exposita in loco frigidiore. Sed omnibus bene notum est, rem non ita se habere. Nemo est qui non notavit quanta essicacitate ventus agros, Vias, Vicosque, post multam plu-

viam, exsiccare valet.

Argumenta antehac illata ad solutionem aquae in aere probandum validissima videntur ; atque ex hypothesi quam nunc Propono Plane Videmus, quod aqua, etiamst excipulo exhausto in vaporem igne conVertatur, tamen, desectu aeris ad vaporem dissolvendum, paullulum tantum ascendet, et statim in forma roris praecipitabitur, vel in lateribus excipuli stillatim defluet.

CAPUT II.

De quantitate aquae in aerem exhalasa. Immensam aquae quantitatem in aera omnibus temporibus ascendentem, ex observationibus quae sequuntur, quodammodo concipere possumUS. I. Notetur

37쪽

DE EUAPORATIONE.

I. Notetur quantitas fluidi ab animalium corporibus exhalati. Perspirationem humani corporis non sensibilem 3 libras pondere a horis aequare, Sanctorius ponit ' ; Keilius vero a libra una et dimidia ad libras tres t. Exl his perspirationis, tum apud Venetos tum in Anglia, extemplis, videre licet, quanta a toto genere humano, quan-Ia a toto animalium genere, perspiratio foret. a. Quantitas a plantis exhalata. Plantae Heliotropii, a pedes et dimidium altae, perspirationem mediam reperit Halesius et a uncias Ia horis li. Plantae Brassicae capitatae, magnitudinis mediae, reperit I9 uncias eodem tempore g ; et Vitis novellae, S uncias, z O grana fi . Ex his exemplis conjectari quodammodo possumus, quantum fluidi a plantarum genere uniVerso exhaletur.3. Immensa ex hujus orbis aqua exhalatio. Ex vase

pleno aqua, aeque ac Oceanus salsa, quantitatem vaporatam Hallaeus notans, computavit quantitatem e mari Mediterraneol Medicina Stat. 9 i. aphor. 6.

in Med. Stat. Britan. P. 14.ll Veget able Staties, vol. I. P. Ioa

s ibid. P. II. si ibid. p. I 8,

38쪽

36 DE EVAPORATIONE.

Mediterraneo solo, die aestivo unico, esse s ,28O,COO,OOω dolia majora '. Et huic calculo addendum est, quantum a ventis et undarum agitatione adjuvetur exhalatio. . Quantitas aquae e terrae superficie exhalata. Die sereno, ab unoquoque viridarii tonsi jugero, supra 16oo aquae congios, Ia horis, dissipari Walsonus invenit; quanquam per mensem et amplius pluvia nulla ceciderat, et herba facta fuerat fusca. Experimentum aliud dedit I973 congios ab uno jugero, Ia horis ; et aliud, ubi terrae calor radiis Solis a pariete lateritio reflexis augebatur, dedit 28oo congios. Semita quoque, ut Walsonus observavit,

sicca quantum apparuit, et Ubi nulla erat herba, vaporem affatim, quanquam non aeque abundanter ac ager herbosus, emisit f. Ex his experimentis verisimillimum videtur, durante tempestate pluviali, intra Zonam Torridam, non minus 3 vel 6 millibus aquae congiis, ab unoquoque

agri jugero, a horis, disii pari.

s. Ad haec omnia sunt addendae quantitates magnae fumi, et vaporum aliorum, a somite incenso, dispersae ;fomes enim ex aqua praecipue constare videtur. Ratio quoque

39쪽

DE E VAPORATI ONE.,37 quoque habenda est electricitatis, utpote evaporationem promoventis plurimum, quod quidem a Nolleti experi

mentis apparet.

Hisce observationibus, quantitatem aquae immensam, aridissima etiam tempestate, in aere inclusam, concipere

adjuvamiar. In Oceano vivere revera dici possumus; hujus quidem oceani aqua raro est sensibus obnoxia ; eam neque videmus, neque, dum in acre dis Solutus maneat,

humidam sentimus 1 sed nihilominus est aqua, quanqUam nec videri nec tangi queat; sicuti sal in aqua disii lutus,

quanquam et manus et oculos penitus es Iugiat, non ideo sal esse desinit i . , Sicuti atmosphaera semper aqua, sic aqua in terrae superficie semper aere, oneratur. Animalium aquaticorum gentes nUmerosae, OceanUm aqueum incolentes, perirent ibi, si nullus aer inesset; et haud a vero absimilis videtur

conjectura, animalia, in hoc oceano acrio viventia, sine

. aqua ibi dissoluta, peritura fore t.

BOerhaavius pondus aeris fere totum aquae in eo su-

spensae attribui volebat li. Sed utrum admittatur haecce E conjectura

40쪽

cor ectura necne, nunc tamen facile explicare possumus, cur non redundet Mare Caspium ; et non cogimur ad hypothesin illam duram, de exitibus subterraneis, Perfugere. Intelligere etiam possumus, cur Mare Mediterraneum, quo flumina magna compluria non cessant influere, subsidium tamen perpetuum ab Oceano requirat.

CAPUT III.

De quibusdam Esaporationis essectibus.

Una ex rebus Gae evaporationem comitantur, est frigoris notabilis generatio. Hujus rei mentionem fecit Amontonsius anno 1699 f. Mai ranus postea, anno scilicet I 7 9, hoc Phaenomenon observavit l, et Muschenbroelius quoque, ut apparet ex libro suo, Eli de m sique. Professor Richman Petropolitanus compluria narraVit experi

i menta,

SEARCH

MENU NAVIGATION