Tentamen physicum inauguralis quaedam de evaporatione complectens ... pro gradu doctorali ...

발행: 1783년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 화학

21쪽

DE EVAPORATIONE.

dere N. Per solutionem intelligitur, conjunctio inter corporis

et fluidi particulas adeo intima, ut totum moles homogenea appareat, aeque Re ante conjunctionem erat fluidum, itansiucida, atque in hoc statu manens, donec causa aliqua externa mutationem indu Xerit. Solutionis natura a scriptoribus chemicis hoc modo explicata est: Quando corporis Particulae, fluido circumfusae, minus inter se quam a fluido attrahuntur, necesse est ut invicem separentur, ut cum fluidi particulis conjungantur, ibique suspensae maneant. Sic in aqua, varii sales dissolvuntur, aurum in aqua regia, et in acidis aliis caetera metalla. Certum est, aeris elastici quantitatem haud parvam semper in aqua contineri; si enim aqua in excipulo ex-liausto ebulliat, aer separatur. Experimenti S etiam compertum est, hunc aerem ex aqua eXtricatUm, spatium occupare multo majus quam aqua ipsa in qua includebaturit. Si vero particulas auri, corporis adeo gravis, in aqua regia per fluidi particularum attractionem suspendi

concedatur,l Hamilton on evaporation, p. 6. &C. B rhaavii elementa chemiae, vol. 1. P aa.

22쪽

concedatur, certe non absurdum est credere, aerem, col. pus adeo leve et elasticum, sub aqua retineri simili V . sine qua ad superficiem exsurgeret, eVaderetque. Imm l. si aqua, quantum fieri possit, aere suo privetur, et ii aqua impleatur phiala, si deinde admittatur aeris qua . titas parvula, aqua, ut oculis etiam percipietur, pauM

diebus acrem absorbebit f.

Aer contra semper nonnihil aquae continet, etiar quando purus omnino et siccus apparebit. Hoc probati ex magna humoris quantitate, quam inde attrahit sal tal

tari, vel acidum vitrioli concentratum t. Quoniam igituaer, qui fluidum est, corporis alterius particulas in ilcontinet, et tamen aeque transucidus ac antea mane quod quidem verae solutionis indicium minime falla semper aestimatur ; quid obstat, quin veram hic aquae iaere solutionem evenire, concludamus il t

Haec autem ratiocinatio amplius confirmabitur, sollitionis ordinariae et evaporationis proprietates per omni singulatim comparando. i. si Boerhaavi elementa chemiae, Ol. I. p. 52I.

Ibid. p. 464.ll Hamilton, P. IS.

23쪽

DE EUAΡ ORATIONE. ai

t. Si in vas aqua plenum salis frustulum injiciatur, cito, Solvi incipit, et aqua in inio crassa et onusta apparet; quiescat aqua, solutio lentissime procedit; si vero cir-imagatur, sal brevi diliolvitur. Hoc autem evapora- Ini juste respondet. J empestate serena, aer superficiei halanti proximus particulis aqueis onustus apparet, at te evaporatio lente procedit; sed, quando aeris riVUlUSi superficiem eXhalantem transit, processus valde pro 'Ovetur l. a. Si aqua salem qui dissolvitur continens lente agiter, ascendet in spiris inter reliquam aquam pars sale fa- ata, atque lucis radios diverse refringendo, rebus per visis motus tremuli speciem inducet ; hoc durabit, do a sal per aquam totam diffundatur, et tunc liquor pel-sdus fiet. Simili modo, quando vapor in aerem ascen, primum in spiris apparet, rebusque per se visis illam,tus tremuli speciem inducit; sed quandocunque peni: diffunditur, aer iterum pellucidus sit t.

3. Plerumque accidit ut fluidum distblvens, quod este-ci 'struum vocant, corporis dissoluti quantitatem cer-

24쪽

DE EVAPORATIONE.

tam tantummodo assumere valeat; et plus si addatur, cadet in fundum, nec dissolvetur. Fluidum tunc corpore dissoluto falarari dicitur. Sic aqua certam tantum salis, et aer certam tantum aquae, quantitatem dissolvit. Hinc aere humido parum procedit evaporatio ; sed vento saturatum scilicet auferente, et liberiorem suppeditante aerem, magnopere adjuvatur. Eodem modo, quando aeritumore saturatur, animalium halitus et perspiratio visi

biles fiunt '.

. Evaporationem aeque ac solutionem promovet calor, reprimit frigus. Si aqua frigida sale saturatur, aueto calore plus dissolvet; et aer humore jam saturatus, aucto etiam calore, plus dissolvet. Si vero plena salis solutio in aqua calida fiat, haec aqua refrigens, aliquod salis, quod cadet ad fundum, relinquet. Simili modo, si multum aquae die calido exhalatum fuerit, pars ejus noctu, aere frigente, in forma roris vel nebulae praecipitabitur. Sic in camera calida colligitur ros in parte fenestrarum interiore, quarum pars exterior acri frigido exponitur, et phialae liquore frigido plenae, in calido loco positae, superficies, cito humore obducetur i.

25쪽

DE EVAPORATIONE.

233. Corporis dissoluti et fuidi vaporati, dato tempore, quantitas, caeteris paribus, de superficiei magnitudine pendet. Ita sal in pulverem redactus, citius quam in forma concreta, dissolvitur. Sic etiam aqua per superficiem latam diffusa, vel in spumam tenuem dissipata, multo citius quam in loco profundiore collecta, vaporatur 4 .

6. Chemici notant variorum salium in aqua solutione nonnihil frigoris oriri; et nunc bene constat, gradum frigoris altum inter exhalandum produci t.

7. Reetificatus vini spiritus, aere purgatus, ut e Peri mento compertum est, magnam aeris bullam multo citius quam aqua imbibet. Hoc monstrat attractionem Vel ut loquuntur chemici) assinitatem esse validiorem inter spiritum vini et aera, quam inter aquam et aera. Si igitur fluidorum evaporatio ex solutione in aere oriatur, sequitur, spiritum citius aqua vaporari ; quod quidem ve-

rum est li.

8. Si corpus in menstruo dissolvatur, et addatur aliud

1 Hamilton, P. 2O.

26쪽

cui menstruum est magis quam corpori primo assine, di solvetur secundum, praecipitabitur primum. Sic fluidum

aerem in se contentum emittit, si addatur corpus aliud, cum quo major qUam cum aere assinitas est, Eodem

modo, si spiritui vini bene rectificato addatur aquae pluviae limpidae quantitas aequalis, haec fluida, magis inter se quam aeri assinia, conjungentur, et partem aeris contenti magnam dimittent, quae ad superficiem ascendet, vel vasis lateribus in parvulis bullis adhaerescet. Hoc, credo, monstrat, aerem in his fluidis contineri codem modo, quo corporis dissoluti particulae in menstruo continentur ; et hinc concludo, acrem quem imbibit sui dum

quod vis, in illo fluido revera dissolvi, in sensu hujus verbiehemico ; et quodvis etiam fluidum quod vaporatur, vel ab aere imbibitur, in eodem verbi sensu, in aere di sibivi. Ex hoc principio dicere licet, aquam sali tartari vel acido vitriolico, magis quam aeri, amnem esse, atque ideo ex

aere a sicco sale vel ab acido attrahi '. 9. Menstruum, secundum densitatem, plus minusve dissolvit; quoniam attractionem electivam, secundum particularum in menstruo numerum, vi majore vel minore agere oportet. Ita, si stibium in aqua regia solutum aqua communi diluatur/l Hamilton, P. 24.

27쪽

DE EVAPORATIONE

diluatur, particulae acidae a se invicem remotae non diutius valebunt metallum sustinere, quod ideo praecipitabi-

tur. Sic etiam e X antliae PneVmaticae excipulo, parte aeris extracta, adeo eXPanditur pars reliqua, ut aquam dissolutam nequeat retinere, sed nebulosa fit, atque excipu- Ium intus rore obducitur ; hic autem ros, aere admisso, iterum dissolvitur, et nebulae evanescunt l.

Io. Hoc etiam principio, ratio singulorum atmosphaerae phaenomenorum facilis et haud redarguenda reddi-

tur. Sed hanc rem in dissertationis hujus parte posteriore

nonnulla cum cura eXPendemUS.

Hujus tamen doctrinae admissioni unum obstat et ingens impedimentum. Dicitur enim evaporationem in suom fieri, atque ibi melius etiam quam in aere aperto, procedere. Certum est aquam in vacuo ebullire, et astatim 'in flamum converti, calore 9S graduum, quum calor infra gradus a Ia, in aperto aere, eosdem effectus producere nequit.

28쪽

DE EVAPORATIONE

8 E C T. VI

sententiam nunc consideremus, quam hac de re tradidit Blachius, Professor noster jure celeberrimus '. Philosophus ille probare conatur, corporum fluiditatem minus de

igne sensibili, quem continent, Pendere, quam de certa quantitate ignis qui in illis adeo latet, ut neque sensibus

neque thermometro percipiatur, semper tamen erupturus in quibusdam rerum statibus, et ignis sensibilis vel mobilis sormam induturus. Illum ab hoc, ignis latentis nomine distinxit, multisque experimentis et observationibus pulcherrimis existentiam ejus demonstrat. Ita, quando aquae quantitates duae, mensura aequales, sed calore discrepantes, Una miscentur, temperies misturae est media arithmetica inter quantitatum nondum mistarum calores. Sed, quando aqua calida et glacies una miscentur, temperies multo minor evadit, quantitas ignis omnino evanescit. Certum est, non deleri hunc ignem ; quoniam aquam in glaciem iterum convertendo, quantitas ignis essivit multo

major, quam in aqua fluida percipi posset. Necesse est igitur

' In praelectionibus Chemicis,

29쪽

DE EVAPORATIONE.

27gitur, ignem, qui in hoc experimento amitti videtur, cum aqua intime conjungi, et sensibus non percipiendam fluiditatis causam fieri. Opinatur Blachius et fluiditatem et evaporationem de eadem ignis operatione pendere; atque mutationem aquae

in vaporem similem esse mutationi glaciei in aquam. In fluidum ingredi putat, quantitatem ignis, quae, fluido in vaporem converso, in statum latentem transit, et fit unum ex principiis ex quibus vapor constat; semper tamen for-

mam Propriam Vapore condensato iterum indutura. Ad hoc probandum Blachius notat, aquam calidam subnniliae pneumaticae excipulo positam ebullire violenter, et partim subito in vaporem dispergi; aquam interea frigere celerrime, Partem ignis eVanescere, neque in vapore neque in aqua percipiendam. Concludendum est igitur, hunc ignem in vapore etiamnum existere, sed latere, methodis usitatis se ostendere recusantem. /

Experimento etiam, quod Cullenus instituit, illustfatur haec doctrina. Phialam vitriolicum aethera continentem posuit ille in vase aquae pleno, sub antliae pneumaticae e cipulo collocato. Exhausto aere, aether Violenter ebullivit,

30쪽

DE EVAPORATIONE.

livit, et frigore in evaporatione producto gelavit circum-jacens aqua l. Aqua in hoc experimento magnam amisit ignis quantitatem, quae tamen neque in aethere neque in vapore posset detegi; quamque igitur in vaporis constitutionem assumi, et ibi latere, oportuisset. Praeterea ostendit Blachius, vaporum condensatione inalembico communi, aquae frigidae vaporem condensanti, communicari tantum ignis, quantum ad gradum usque serri candentis liquorem distillatum calefacere sussiceret. Vapor tamen nunquam calidior evadit, quam aqua ebulliens unde emittitur ; adeo ut hunc ignis excessum in vapore latuisse liqueat, condensationis tempore tantummodo percipiendum. Hanc ignis quantitatem modo sequenti computat. Pone in Vase refrigeratore Icio libras aquae contentas, et libram unam distillari. Si aquae in refrigeratore communicentur Io gradus caloris, libram unam distillatam Iocio gradus amisisse sequitur. Si transeundo per refrigeratoris canalem, ad graduum so temperiem redigatur aqua distillata, quum eidem in canalem sub sorma vaporis ineunti esset temperies graduum III; tunc

16 et tantum gradus ignis sensibilis haec aqua amisit; quem

SEARCH

MENU NAVIGATION