Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

461쪽

turbatum. Conjunxit spin etiam, supra aquam calcis, aeres inflammabilem et communem, et eos scintilla electrica inflammavit, imminutio apparuit: sed aqua calcis non turbata fuit. Alterum experimentum q) quoque ejusdem generis instituit, eodem cum eventu. Aeris certam quantitatem, cujus pars tertia fuit inflammabilis, reliqua communis, commiscuit. Portionem hujus in bombardam minorem, aere inflammabili displodendam fr) inseruit. Apparatus portionem, pro grande plumbea designatam, aqua implevit, et ad ejus os vesicam aere ex ea prius expresso in ligavit; misturam aeris, ut mos est, ope electri citatis inflammavit. Explosionis Vi, aer et aqua, in bombarda contenti, statim in vesicam impulsi fuere; postea

vero, aeris externi pressura repulsit in bombardam, non tantum aera explosum, qui multum imminutus fuit, sed aquam, et etiam partem vesicae. Vesica retracta, et mi turae aerum inflammabilis et communis, altero modio, in apparatum ut antea immisio, experimentum iteravit. Tentamina sic perduxit, aqua eadem per omnes processus se vata , donec aer communis perditus aquam magnitudio emultum superavit; tunc hanc aquam phialae imposuit, et vi ignis aera ex illa eduxit; sed ibi non magis quam in qualibet aqua ejusdem generis abundabat, viz. pluviosa, aera expellendi causa ebullita. Berginan s) quoque aliud tradit diminutionis exemplum, sine ullo aeris fixi conspectu. Linteas plagulas, M aikali vegetabili caustico madentes, vapori ex sulphure accenso surgenti sufficienter exposuit; hasce dein cucur-

bitis indidit diversis, ad fundum depressit, orificia vesica bubula humida adligata optime clausit, et per sedecim nycthemeras, in loco temperiei circiter in I 8 gradum t)ε servavit. Hoc tempore elapso, unius cucurbitae in Ver- sae orificium aperuit intra tincturam heliotropii, quae fi mox irruebat, parum ultra L cavitatis implens. Hinc igitur constat, phlogiston sensim deseruisse acidum vitri- oli, aeremque inclusum muta se; interim tamen nullam ε tincturae rufescentiam potuit detegere. Alius cucurbi- tae orificium intra aquam calcis aperuit, quae similiter intravit, at nulla praebens congrumationis vestigia. 'Si aeris respirabilis diminutio essiciatur, aeris si xi productione

462쪽

D st AERE FIXO,

ductione, quoniam, commixtis aeribus nitroso et respirabili, ratione puritatis aeris respirabilis diminuti sunt; maxima aeris fixi productio debet ex conjunctione aerum nitrosi et de phlogisticati oriti. sed Prie siley su) plane assi r-mat, misturam aerum nitrosi et dephlogisticati aquam calcis leυiter turbare. Ex his omnibus concludere licet, aeris respirabilis diminutionem non respondere aeris fixi separationi; Κirinan ne scire quantum aeris fixi disjunctum fuisse ex aere dephlogisticato, vel communi, plus quam sussicit, plumbum hydrargyro agitatum calcinando; et ergo omnia ejus argumenta, monstrantia tantum aeris fixi jam praeparati in iis inesse non posse, etiamsi vera essent, nobis nil obstare. Si ejus raciocinatio de hoc experimento Doctoris Priest-Iey, et ejus theoria verae fuerint, quidnam sequeretur periculum in aere fixo tentando i Quoniam calcee metallorum, quam calx viva, aeri fixo sunt assiniores x), eae portionem hujus absorbere debent; et quoniam aer phlogisticatus secundum illius theoriam) nihil nisi aer fixus phlogisto superone ratus est, metalla residuum convertere in

aera phlogisticatum debent. An ita acci mi t Prie stley 1

narrat, cum vice aeris communis, ea agitav rit in aere fixo, pulverem atrum non productum, et aera fixum immutatum esse.

III. Assirmat quoque, ex aeris de phlogisticati partibus

Centum, nonaginta septem in acidum aereum, processibus phlogisticis, converti posse. Quoniam nec auctorem neque methodum hujus memorat, totus processus mihi est incognitus. Hoc tamen assirmare licet, me nullum auctorem, praeter Lavolsier, scire, qui asserit, tantam mutationem fieri posse; mihique videtur, utrosque hos egregios viros tantum velle affirmare, aeris de phlogisticati partes centum ad tres usque diminui, et inde colligunt mutationem partium nonaginta septem in abra fixum ; quod tamen quam falsum siit, jam dictum. Forsan mirum videbitur, quod aer dephlogisticatus mutatione di tanto majorem quam communis subiret; at suspicor partem aeris communis dephlogisticatam 1 olam in processibus diminui; ergo unam ex aliis forsan plurimis causis esse, propter minorem azris puri quantitatem in aere

communi quam in ipso de phlogisticato. Uariae assinitates in aeribus utrisque inventae, cum aliis diversis, hanc di ia

463쪽

crepantiam sorsan efficiant. Hoc quoque notari decet, quod in omnibus processibus, quibus aer de phlogisticatus multum aqua agitatus est, aqua cum parte ejus sincerissima sese conjungit; ergo magis diminutus, et aliquando magis vitiatus, videbitur, quam processu phlogisticato solo red

ditus fuit sa).

IV. Viis experimenta de aeris fixi parte una, et de phlogisticati vel phlogisticati partibus viginti, quae aquam calcis turbavere, etiamsi partes viginti et una aeria communisl eundem non praebuere e flectum, me judice, multum illiust theoriae oppugnant. Nam, si aer fixus nihil sit nisi aerdephlogisticatus, majori materiae inflammabilitatis conjunctus, quam ab aere communi tenetur, quid obitat, quominus aeres de phlogisticatus ac si xus, agitatione commixti, aera communem essiciant, et sic phl0giston per totum dital fundatur tV. Conclusiones e sex modis aeris nitrosi, continuata serie, appositis duobus de phlogisticati, unde aqua calcis praecipitationem subiit, non tam validae sunt ac primo in tuitu apparent. Sex tantum modi aeris nitro si apponebanis tur ; abhinc colligo aera de phlogisticatum non omnino sincerum fuisse ; nam, testante illust. Ingenii oua sa), et Fontana, aer de phlogisticatus octo modos aeris nitro si ad saturationem accipiet; et Icirwan videtur apposuisse tantum aeris nitrosi, quantum aer suus dephlogisticatus reciperet. Li-Cet ergo credere, aquam calcis aliquantulo aeris fixi inquieta tam esse, et Dr Prie ille y h) notat, paucos conscire, quam parvum aeris fixi postulatur, jpeciem insigniter perturbatam in aquae calcis magna quantitate efficere. Ut hoc experimentum extra dubium poneret, debet scrutavisse quantum aeris fixi in sedimento calcario contentum fuit, et inter e Undem aerisque de phlogisticati diminutionem, rationem instituere; hoc autem non fecit; aeris diminutionem tantum observavit, quae semitam semper fallacem monstrat.

VI. Quoniam theoria ipsa nisi quod ad acidum aereum

vix ad nostrum argumentum attinet, non in animo est, ea immorari diutius, singulum animadvertendo. Mirari non nequeo, opiniones omnino adversas, experimentis pariter

potentibus suffulciri. Scheele c) aserit, aera de phlogisticatum, acidum esse, probabiliter aereum, phlogisto consociatum ; dum lcir an vindicat acidum aereum, conjunc-

a) Vide Prie siley, vol. i. p. 138. et multos alioῖ locos, in quibUS hoc procul dubio confirmatur : Philosophical Transactions, ut supra, Page et a I. quoque Scheele on Air and Fire, p. 163. l 94- Π) Experiments ori Vegetabies, &c. p. 139. b) VOl. V. P. LII,

464쪽

tionem ejusdem aeris de phlogisticati phlogistique ecte, et

ambo fere aequo marte pugnant. Neutram pro vera accipere postum; sed minime postremam mirificum videtur, aera phlogisti servari expertem quantitate aeris phlogisticati ipsius. Ut aer phlogisticatus aera contra phlogiston defendat, arctissima conjunditione est opus ; sed quid obstat quo minus phlogiston in aere phlogisticato redundans aeri puro se adjungat, et secundum illust. Κir an sententiam

saepe memoratam) totum in acidum aereum convertat tEt hic notandum est, analogiam, a semet ipso adductam, suae theoriae adversari; varias aeris de phlogisticati mutationes suspectas, acidi vitrio lici statibus diversis, contulit, phlogisti conjunctione apud utrumque multum eorum qualitates mutante ; aere de phlogisticatum, oleo vitrioli ; fixum, acido volatili sulphureo; et phlogisticatum, sulphuri ipsi comparavit. Mecum de similitudine reputans, sulphur, acidumque vitrioli purum, commiscui, et ope ignis ea ita confudi, ut acidum vitrioli antea purum, phlogisto vitiatum, ejusque magna pars in acidum volatile mutata e siet, sulphure multum imminuto; et suspicor, quod, si proce iasus ad finem perductus sit, universae materiae simili modo volatiles redderentur. Exinde concludere licet, nihil eorum actioni necessarium videri, nisi arctam conjunctio

VII. Vult

Q Quoniam, quod nunc protuli, a plurimis in chymia auctoribus

negatur, et si quidem res notatu dignissimae experimentum comitabantur, eas plenius explicandi veniam datum rei, spero.

Accuratissimus Macquer ' anirmat, acida pura, nullam videri vim in sulphur exercere; et claris. Beata me postquam illi acidum vitrioli forte affuderat, eaque aliquantulum calefecerat , nullo sentit effectus, praeter sulphur acido natans forma olei, et quando frigescebat, subviridem praestans colorem. Cum impossibilitas acidum vitriolicum sulphuri conjungendi, mihi videretur, simul theoriae jam memoratae multum auxiliari, et legibus chymiae universalibus omnino adversari, modo sequenti experimentum iterare decrevi. Exiguae quantitates sulphuris et acidi vitriolici aqua aliquantulum attenuati, in parvo vase vitreo retorto positae fuere, cui tubus satis idoneus luto accommodatus fuit. Ejus terminus collocatus fuit sub phiala hydrargyri plena, et in cratera, idem quoque metallum continentem inversa. Lucernae flamma vasi retorto adhibita, et ibi horam vel diutius retenta fuit. Eo tempore, sulphur gradatim lique

factum est, et natavit in acido ubique oleo simile ; postremo, phiala, hydrargyri ante reserta, fluido pellucido, vique resiliendi praedito, impleri reperta fuit; portione parva liquidi cujuspiam infra id visa. quod nihil praeter aquam esse inventum fuit; etiam sit adidi sulphurei volatilia aliquid ibi adfore speravi, nam vapor pungens semel vel bis per' Dicti Onn ire de Chemie, fur l 'articie Sofre.

465쪽

VII. Vult quoque nobis suadere, naturam communem esse aeri fixo ac phlogisticato, quia aer fixus materiae in-

fiant mabilitatis adjunctus, seu scintilla electrica, sive alio quovis modo, in aqua, auri phlogisticato similis, solvi ne-s N a quit;

per lutum avolavit. Aer in phiala contentus, cum aqua Calcis concitatus, nulla perturbationis signa monstravit; sed flamma ad eum caute introducta, extemplo elanguit, et Cito restinguebatur. Proximo die, acidi et sulphuris residua spectata fuere; prius inventum fuit pellucidum, etiamsi coloris succinei; et pars posterioris magna, vasis fundo permansit in forma solida et rotunda. Iis integrae quantitates acidi sulphurisque additae fuere, et ope ejusdem apparatus, phiala priori Capacior scontinens uncias decem vel duodecim aere impleta fuit, in horis circiter duabus ; sed, antequam hoCperficeretur, necesse fuit duas lucernas adhibere . Aer iisdem peri- Clitationibus convenit, ac priori nocte; nam flamma primo obscuram praebuit lucem, et cito sese extinguebat. In hoc experimento, magna acidi volatilis vis emissa suit; multo major quam in priori ;nam plerumque per lutum perrupit. et ita clare sensiabu 3 prodebatur, ut salii nequirem. Cum suspicarer, nam mas satis caloris ad id quod volui perficiendum, non suppeditare, nam portio sulphuris haud negligenda in acido adhuc solida conspiciebati r), ignem potentiorem adhibere statui. Prunis ardentibus igitur per duas horas adhibitis, integrisque quantitatibus acidi ac sulphuris ante additis, copia summa acidi volatilis tum demum gignebatur. Acidum, in vase retorto restans, examinatum, non pellucidum, sed opacum, atrum, spissum,aC Oleo sum inventum, et ubique per tu pulveris subtilissimi abunde diffundebatur. Sulphuris aliquantulum, sed vix tertium totius, immutatum restitit; reliquae partes, ut Conjicio, vel in hunC pulverem. Conversae fuere, vel, Cum acido conjunctae, vaporem sulphureum Volatilem formavere. Acidum ipsum spissatum, postquam pulvis sub silebat, clara phlogisticationis ligna praebuit. Praeter Colorem mUtatum, Odorem tetrum et pungentem, et i Amsi frigidum, . edidit. Tentamina sequentia facta fuere cum pulvere bene toto ex acido ad

haerente.

Charta eX siccatus, et flammae admotus, cum odore leniter sulphureo cremabatur. Athali fixum causticum ejus portioni additum, eum mutavit ad colorem subrubre flavum, et non visum fuit ejus multum solvere; acidum vitrioli cum huic iterum additum, praecipitatum sulphureum subrubrum paravit. Athali mite vegetabile, Hupalteri portioni, cito colorem sulphureum dedit; sed vix ullum sol Vere potuit. Caloris applicatio in exemplo neutro visa fuit solutionem promGvere, sed pulveris colorem mutavit in fuscum et ferrugineum. Attali volatile mite, repentine et large assu sum, eum, Primo ad colorem subrubrum, citoque postea ad fuscum vertit; sed cum ulteri portioni sensim et parce stillatum fuit, effecit aspectum sulphurosum, cito in subnigrum transiturum. Athali causticum volatile ei fectus priori tam similes produxit, ut sejunctae descriptionis haud egeant; sedimentum nihilominus magis virescebat, antequam nigre

sceret.

Omnia Phaenomena. hoc experimentum comitantia, enodare haud Umnino facile foret. Res ob quam tentamen institutum fuit ad amussim e monstrari videtur, et probationes etiam validiores iis nun Cmemorati

466쪽

D st AERE FIXO,

quit; et quia, cum in aqua, cujus superficies partim aeri

Communi objicitur, commoveatur, in aera respirabilem

converti potest. Plurima phlogisto adjuncta, insolubilia

in aqua evadunt; nec ulla extat causa, cur aer si XUS n naeque a C aer Communis, hac conjunctione, ita insolubilis fieret. Si eum pro acido habeamus, similia exempla inter acida invenientur: namque acida vitrioli, sulphuris; nitri, forma aeris nitrosi; et phosphorus sunt in aqua insolubilia. De fallaci aeris fixi in aera respirabilem restitutione, credo

errorem Obtinere. Aqua, Cujus superficies aeri communi exponitur, quando cum aere impuro agitatur, in eum emittit aera saltem communem: tunc igitur habemuS aera

memoratis accipiebantur. Exempli gratia, acido vitrioli et sulphure sincerissimis, comparatis ex amico erudito Jacobo Russeli chirurgo, aeque in rebus chymicis ac in medicis, et apprime in utrisque perito), in horae singulae spatio, cum Casus apparatui adversus, me desinere Coegerit, acidum omnino phlogisticatum fuit; sulphur ponderis quasi tertium amisiit; et, vasis patefactis, vapor acidi sulphurei sese

monstravit. Aer qui provenit, minus respirationi idoneus quam aer communis fuit. E materiarum utra originem duxit, haud amrmare audeo ; si vero in re tam obscura coirixeturis uti liceat, suspicarer, eum fuisse aera de phlogisticatum, forsan ex acido vitriolico nascentem, Conjunctum cum phlogisto e sulphure in acidum volatile convertendo. HOC modo explicare possumus ejus impuritatem ; et haec opinio confirmatur observatione, quam plerumque compertam habui, cum a Crabundantissime oriretur, acidum pauca tantum phlogisticationis signa Ostendere. Ita, Cum a CCeptae fuerint agris Unciae duodecim, acidum vix ad succineum Colorem mutatum; sed, cum in horae spatio acidum perfecte vitiatum fuit, vix unciae tres aeris AVolavere. Qui-hus Causis varietates in aeris quantitate tribui debent, nisi caloris applicati gradibus di Mersis, dissicile foret dictu; suspicor tamen acidum non vitiatum esse, quia aer purus sese phlogisto Consociavit. De sedimenti candidi phaenomenis, nescio quid sit dicendum. Sulphur sae e detectum fuit eodem cum albore; sed unde dotes tam raras impetraret, non possum rationem aptam reddere. Opinor equidem, id sulphur esse, Cum phlogisti minore, quam ei naturaliter conjungitur, sed cum majore quam acido volatili consociatur. Multum piget, huncce libellum tam raptim peragenti, tempus deeste, pulveris illius naturam indagaudi, praecipue, quoniam is es eum parandi nuper frustratae sunt: Certus tamen sum, eum nullis sordibus Originem debere, quoniam tertium sulphuris adaequavit; et siquidem, materiis puris in vasis vitreis, ardori potenti expositis, et bis forte neglectis tamdiu, ut Omnino in vapores abiverint, singulo tem pore, lineas albas manifeste apud Vasorum latera distinguere potui; indicia forsan satis perspicua eum adfuisse. Colligo igitur, quoniam artis esse, eum e forma sulphuris, ad alteram transientem sistere, incepti eventum, multum ignis potestate mutari. Gradum opportu num arbitror aliquanto minorem esse, eo acidum vitriolicum ebulliendo pari. Cavendum autem est, ne eX aeris generati evolutione

deduceremus, acidum ipsum ςbullire, cum servoris idonei plurimi gradus desint.

467쪽

gi Vt ACIDO AERE O. 4std9phsigi icatum, e communi, phlogi on et aera fixum. Illae

tres materiae, quae in Variis consociationibus et quantitati . bus, aera communem probabiliter eniciunt; sed ante agitationem cum aqua, Partem maximi momenti, scilicet, aera dephlogisticatum, defuisse suspicor. VIII. Rus proximum argumentum, nempe, aeris fixi residuum, post plurimas absorptione S in aquam, et expulsiones ex ea, tale esse, ut, etiamsi lucerna haud in eo Ba grabit, mus tamen aliquamdiu spirare possit, non multum valet. Hinc quidem colligit, naturam utriusque sui di esse communem; sed huic multa facile objici possunt. Cum aqua aera fixum recipiat, aliquantulum communis simul accipit, quod proxima ebullitio emittit. Sed, ni salior, experimentum ejus theoriae multum adversatur ; cujus enim generis est aer ille in quo lucerna non flammet, sed mus facile vivat 8 An aer phlogisticatus, cum pauxillo aeris respirabilis i Unde potuit aer phlogisticatus ejus phlogisti redundantiam accipere Z Non ex aqua, nam hae nunquam ullum ComparaVit; nec ex aere fixo, nam hic omnes dotes adhuc monstravit, quas credit auctor noster phlogisto ejus inniti ; neque ex aere respirabili, quoniam manifeste absurdum videtur, partem unam ullius fluidi, Dimis quavis materia onerari, cum altera pars ejusdem fui di suo proprio modo egeat. Agnosco equidem, illum, impuritatem, parvulo acidi aerei et adhaerenti, imputare; sed hoc pro causa non censendum est, quoniam Priest-ley se) inquit, hocce residuum, alborem vix sensilem in

aqua calcis est cere.

Si cogerer ejus praesentiae rationem reddere, hoc inter alia dicerem, quoniam aer fixus et communis ad se mutuo trahuntur, et quoniam aliquid aeris fixi semper inventum est, non tantum in aere communi, sed quoque in dephlogisticato ; ita forsan aliquid aeris communis, semper aeri fixo conjunctum inveniri potest ; unde non nisi tarde disjungitur, et hocce residuum sit.

IX. Illius ultimum argumentum nunc memorandum, de calde semi-ruetallica, magnesio nigro, adeo est obscurum,

ut me id parum intelligere confitear. Inquit, Scheele probavisse, id solummodo in acidis phlogisticatis perfecte tot vi Posse; sed quoque solvi potest in aqua acido aereo impleta, et exinde colligit, aera fixum, acidum esse phlogisto oneratum. Sed secundum suam theoriam in aer fixus est acrilephlogisticatus phlogisto oneratus; ergo aur de phlogisticatus acidum est; cujus proprium, ne quidem minimum,

468쪽

8a DE AERE FIXO,

unquam possidere inventus fuit. Hic quoque suspicor, illum alio argumento fallaci usum est e. Scheele dixit, id perfecte solubile esse tantum in acidis phlogisticatis, et non reminiscor cujuspiam auctoris, qui docet taperfecte et omnino solubile esIe in acido aereo. Quod inde colligendum hoc est, nempe, confirmatio ejus indolis acidae; nam mihi Narravit chymicus peritus, magnesium quadan tenus solubile esse in acidis vitriolicis et marinis, etiamsi phlogisti orbatis; et ipse vidi acidum vitrio licum purum, quod aliquamdiu supra hanc calcem mansit, turbari et albescere, ei addito athali caustico. Si voluerit suam doctrinam stabilire ope hujusce calcis, aera phlogisticatum eam omnino et perfecte solvere potuisse, probare debuit ; siquidem aer iste, et iste solus trium specierum, secundum has opiniones, pro acido thlogificato aestimari debet.

Argumenta allata auxilio doctrinae, aera fixum conjunctionem quandem aeris puri cum phlogisto esse, jam examinavi ; nunc pauca contra eam depromamus. Unde aer fixus acorem deducit 8 Quare aer fixus dentitate et aera

de phlogisticatum et phlogisticatum praestat i Quum quod ad phlogiston, dotum variarum principium jactatum ,

inter eos medium obtinet locum. Cur est aer fixus plantarum vitae tam in sestus ; quoniam vel communis, vel phlogisticatus, iis satis est propitius 8 Cur in aere fixo necatur animal modo nonnihil diverso, et citius quam in aere phlogisticato Z Et postremo, quare nunquam fuit aer fixus ad aeris communis puritatem restitutus tΙllustr. Lavolsier si) aliam insuper opinionem proposuit, quae, etiamsi nonnullis in elementis, et in dictione, a priori discrepat, iisdem tamen experimentis saepe nititur. Quoniam doctrinae partes furit in se tam mutuo involutae, uti alia ab alia multum pendeat, et si quidem ejus confutationem aggredi, meas vires superaret, mihimet limites praefineam, ejus sententias obiter narrandi, et pauca producendi contra ejus theoriae partes quae ad acidum aereum

attinent.

Assirmat, metalla, dum calcinantur, aera de phlogisticatum absorbere; et cum ad statum metallicum reducantur, ope cujusvis rei inflammabilis, aera de phlogisticatume calcibus exeuntem, cum aere inflammabili, vel materia carbonaria rei inflammabilis snam idem designant) conjungi, et sic aera fixum essici. Dicit autem, calces, si ad statum metallicum reducerentur, sine ullo. additamento,

fὶ Εssays on atmospheric air, and the constitution os the acidi, translated by Henry.

469쪽

uti in mercurio praecipitato per se), aera de phlogisticatum emissuras ecte. Exinde compertum est, eum arbitrari metalla nullam materiam Carbonariam comprehendere. Si aer fixus in calcibus metallorum igitur fuerit retectus, ejus doctrinae omnino oppugnaret, et deinceps eam opinionem, quam assere se vellem, confirmaret. Hoc effectum

e se constat.

Pri est ley g) ope lentis vitreae accendentis, nactus fuite ferri rubigine aeris magnam vim, cujus duae partes e tribus, acidum aereum fuere, et tertia, ac re nitroso non diminuta fuit, sed fiammam extinxit ; ita ut totum videretur acr fixus esse, tantum cum majori residuo, partis quae

cum aqua haud misceri potuit. E cinnabaris in pulverem redactae quantitate comperta, aeris fixi, prompte aqua absorpti, paravit magnitudinem, quadragies majorem cinis nabaris ipsius magnitudine. Certisa quoque, ope lentis ejusdem, aera fixum, omnino purum, produxit. Vitriola omnigena, aera eundem dedere. Nec his objectandum est, horum plurima suti cinnabarem, cerussam, et vitrio la), esse calces cum alio quopiam coniunctas; cum, quod ad cinnabarem, ejus compositio opinioni Lavolsier maxime

oppugnat. Ea calx est hydrargyri sulphuri conjuncti; sulphur, ipse affirmat, acidum vitriolicum esse, aeris puri vel de phlogisticati orbatum; sed quod non censetur ullam materiam carbonariam Continere, quoniam comburendo aera

fixum non efficit. Necessarium igitur foret aliquem rationem reddere, cur cinnabaris, squae quoniam calx est mercurii, alium praeter aera purissimum continere negatur, et

hunc non cohibere putari potest, majori abundantia, quam comprehenditur in calce integerrima, nempe praecipitato per se , cur haecce materies nihil nisi aera fixum sincerum emitteret 8 Cui aeris magnitudinem, magnitudine male riae ipsius quadragies majorem emitteret, cum praecipi tatus per se quinquies tantum majorem cedati Et, si calx mercurii aera de phlogisticatum comprehenderet, et sulphur, eum absorbendo, se in acidum vitrio licum vertere potuit, cur aere ex mercurio calore expulso, sulphur eum ad se non traheret, sicque, se in acidum vitrioli cum mutans, totum in turpe thum minerale mutaret 8 Metallorum conjunctio cum acidis puris, illius doctrinae aeque oppug nat; nam ea acerem ex aere dephlogisticato obtinere ponit ;

470쪽

Du AERE FIXO,

nit; igitur non credi possunt, materiam carbonariam calis

Opinio autem, acida ex aere dephlogisticato solummodo essici, mihi videtur a veritate abhorrere. Illustr. Fontana h), aera fixum obtinuit ex omni fere acido, vel vegCtabili vel aui mali. Sed hoc speciatim illi oppugnat sententiae, nempe, quod ex acido sacchari, sola ignis ope,

magnam vim aeris fixi accepit, cum vix ullo aere respirabili. Spectatu quo lye dignissimum est, quoniam acidum

aereum creditur, quod ad multo maximam partem, ex aere de phlogisticato componi, et idem aer acoris principium esse), cur illud, tanto plus principii acoris, quam reliqua acida in se continens, sit nihilominus omnium debilissimum. Antea si narrabatur, conjunctis sulphure et

acido vitriolico, aera evolvi paulo pejorem aere Communi; hoc quoque videtur contra ejus theoriam de acidis militare. Jamjam memoratum est, hunc aera probabiliterfuisse principio de phlogisticatum; hujusce aliquantum procul dubio retinuit, quum lucerna in eo flagrare potuit. Ex sulphuris diminutione deducere fas est, partem perditam, vel in vaporem volatilem, vel in acidum vitriolicum, mutari ; quorum utrumque, aera ad ejus compositionem postularet, eumque igitur absorberet, non emitteret. Nec huic respondendum, me conjecisse, hunc aera non ex sulphure, sed ex acido oriri, quoniam talis conjectura nostrum argumentum stabilire videtur. Si acidum ejus principii acoris orbatum sit, acorem ipsum amittere debuit. Cujus contrarium eveni ae videtur, acido fortiore reddito. Cotur ejus quidem mutabatur; sed hoc non tribuendum est aeris jacturae, si verum sit, quod, cum aer evolutus fuerit in copia maxima, acidum minime mutatum fuit, et hoc g) Haud mihi constat, quod ulla metalli calx, sive mercurii,

plumbi, aera dephlogisticatum ablorbet. Si phlogiston existere concedatur, suspicor id e metallo liberatum, aCra purum abi orbendum

Corrumpere. Calces, quae dum ad statum metallicum restituuntur. aera dephlogisticatum emittunt, credo aera communem absorbere. Ope ignis sola autem reducuntur, et calore amnitates mutante, calx

phlogiston ex aere communi tibi conjungit, atque hunc quam maxime Purum emittit. Ita abunde constabit, cur aer fixus semper detegi possit in aere de-phlogisticato quem metalla quaedam revi Vicata emittunt, quique, quod ad caetera, apprime puru8 est. Ita quoque explicari potest unde Calces quae ad statum metallicum reductae sunt fine additamento in vasis opertis, phlogiston compareant; nam adhuc minime probλ-

tur phlogiston idem esse ac ignem. l) Le Journal de Physique, A. D. I 778. V) Pagina a r. apud annotationem.

SEARCH

MENU NAVIGATION