Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

481쪽

adhuc effugerunt. Ut functiones corporis rite peragantur, quidam status harum singularum partium est nece Tarius ; haeque omnes inter se ita connectuntur, ut in moris

bis, num solida, an sui da primo afficiantur, saepius dictust difficillimum. Omnium affectuum, quibus fluida obnoxia esse videntur, quidam putredinis status forsitan maximam sibi fidem conciliavit; sed multi, sanguinem per corpus vivum circulantem putrescere posse, diu multumque dubitarunt, et quidam nuperi omnino negaverunt. Mea fortassis opinio al- . terutram sententiam parum confirmabit ; tantum tamen Valet veritas, ut Omnes, utcunque infirmos, qui eam defendere suscipiunt, excusatos haberi oporteat : Nullam igitur prae me fero excusationem, rem tam arduam disti. cilemque aggressurus. Hac in quaestione prosequenda, primum omnium, num sanguis, per corpus vivum, innumeris rivis, perpetuo motu

disturus, putrescere potest, quaeram ; quo statuto, ad probabilitatem investigandam progrediar; et denique, nonnulla phaenomena, quae litem dirimere valent, pro virili

perpendam.

Num sanguis, corpore vivo, putrescere potest tCorporis humani in solida ac fluida divisio est omnium, quas instituerunt physiologi, simplicissima. Solida sunt

congeries vasorum fluida vehentium, uti ex accuratis injectionibus ; ex effectibus rubiae tinctorum, quae ossa animalium eam depascentium tingit; ex nutrimento, quod a canale alimentario ad omnes corporis partes distunditur; et ex partibus, quae perpetuo motu labefactae redintegrantur, et crescunt, colligere fas est. 1aenam sit inter suida ac solida corporis humani proportio, statuere est difficile ; sed sui dorum copiam esse Permagnam, multa, e Templi gratia, perpetua per cutem exhalatio, e X cretionum et secretionum varietas, Copia san guinis, sine mortis periculo, saepe missa, Commonstrant. Hon annus quidem variis experimentis et in carnem Ctra ossa institutis, fluidam corporis substantiam, in genere, ε longe superare solidam. invenit sa). Hai oeconomiam animalem rite intelligit, et nutrimen tum, singula secreta, fluidaque excreta, illa retinenda ut systemati prosint, haec ne noceant ejicienda, ex sanguine

derivari, fateatur necesse est. Hinc ad corpus nutriendum, ad varias necessariasque secretiones, aeque ac CXCI C-tiones, sustinendas, circulatione libera sanguinis est opus:

Vide Hoss. Oper. tom. i. p. 57. ad finem, et P. 368.

482쪽

Ad liberam sanguinis circulationem, vasorum omnium cor Poris, sanguiferorum vero praesertim, status idoneus permeabilisque requiritur : Utque haecce circulatio rite con servetur, vis e cerebro vitalis, per nervos, ad omnes fibra xum simplicium partes, communicatio continua penitus nece staria est. Quum autem nervi, unde et sensus motusque derivantur, a cerebro dispersi, simplicia solida sola attingant, nulloque modo cum sanguine, nisi quatenus Cordi 8, ac reliquorum vasorum, excitatio adjuvatur ope ejus mechanica Vel chemica, conjungantur; sic fieri non potest, ipsum sanguinem vis istius vitalis, quae per nervos ex Cerebro Propagatur, id est vitae animalis, esse participem. Hinc in statum morbidum sanguinem ruere, immo, quadam ex parte, Vivo etiam homine, putrescere posse, fateri, nihil omnino nec rationi, Nec legibus oeconomiae animalis bene stabilitis, obstare videtur.

Quoniam igitur sanguis, vivo ipso corpore, circulans, Cor vasaque, vel pro indole chemice, vel mechanice pro mole solummodo stimulat; quoniamque stagnans ex in aindole semper fit putredini obnoxius ; ut mihi videtur, inde colligere fas est, sanguinem, in vivo etiam animali circulantem, quodammodo putrescere posse. Quod in sequente capite plenius probabitur. -maeramuS Igitur, Num probabile sit sanguinem, per corpus vivum circUlantem, quendam putredinis gradum unquam subire. Quoniam sanguis ipse vitae est expers, nihil, mea ex sententia, obstat, quo minus ex mutationibus, qua S e Xtra Corpus subit sanguis, ejusdem ipso in corpore mutationeS qUO-dammodo Colligam US.

Sanguis fluidum est, qui in statu sano homogeneus videtur ; at constat ex tribus partibus lacile inter sese separandis, quippe quae mechanice solummodo conjungantur; quaeque singulae compositionem chemicam forment. Partes hae tres iisdem subjectae rebus externis, putredinem, gradibus attamen valde diversis, postque diversa intervalla, omnes subeunt. Rubri sanguinis globuli, vulgo dicti, medio aeris temperamento, in putredinem celeriter ruunt; at in eodem caloris gradu serius putrescit serum ; dum lympha, quae sponte coagulat, dura quodammodo facta, cornu admodum referens, serissime putrescit; sanguine tamen, cujus partes non fuerunt arte disjunctae, sub Jove conquiescente, tota

pia ita fit gradatim putrida; qNia nempe coagulum, Parti

483쪽

bus maxime ad putredinem proclivibus admistum, citius dissolvitur.

Qui, sanguinem, Corpore vivo, esie Vitae expertem, considerabit, quique animum ad mutationes, quas extra Corpus subit, advertet, ei verissimile videbitur, id fluidum, quii busdam in morbis, seu ob defectum chyli, si ue ob materiam putridam admissam, Vel ob aliquas partes nocivas, cute aliisque viis ejiciendas, retentas, similes mutationes posse subire. Vis circulationis imminuta quomodociamque

huic proce sui haud dubie favebit, uti nunc probare pro virili aggrediar.

Quae, in corporibus rerum quarundam contagiosarum actioni objectis, eveniunt, sanguinem inter circulandum mutationi cuidam esse obnoxium, confirmare videntur. Unde enim aliter variolarum pullulae oriunturi Nullam adhuc rationem hujus rei, quam mutationem sanguinis,

probabiliorem, medici reddiderunt, nec, me judice, reddere possunt. De hacce sententia multi saepe disputarunt; praecipueque in dissertatione sua inaugurali Dodior Hendy, ac in libro suo, quem, de scorbuti ac febrium putridarum symp- tomatum fonte, in lucem edidit ingeniosissimus Milman. In horum sententiis oppugnandus, nihil excusationis aliud,

nisi veritatis amorem, prae me feram. Rerum quarundam contagiosarum subtilitatem, indolem suam, modumque in corpora nostra agendi, incerta admodum reddere, Mil manno affirmanti assentior. Ac, si nullus alius, morbos quosdam, qui ex materie contagiosa admisi i tantum oriri poliunt, communicandi, nisi naturalis,

inventus esset modus, modum, quo ad corpora nostra res omnes contagiosae adhibeantur, aeque obscurum, a C earum

naturam fore, ei etiam lubenter concederem b . Sed, quoniam contagiones quaedam, corpori arte adhibitae, eosdem morbos gignunt, qui ex iisdem contagionibus, natura adhibitis, oriri solent, modus, quo hae saltem in Corpora nostra admittantur, incertus esse non potest: Quos autem adhibitae edunt, effectus, sententiae eorum, qui, vim vitalem assiciendo, sanguine parum mutato, nocere eaSputant c), valde quidem obstant. Quomodo attamen res contagiosae sanguinem sibi similem b) Their subile tu eludes examination, and renderS US R8 inCA- pable os pronoui cing upon their condition. as Upon the manner in which they are applied to our bodies to impair our health.'Vide Milmai s Inquiry into the so urce froin wheiace the symptonas of the Scurvy, SC. arise, P. 133.

484쪽

Iem reddunt, minime sum dicturus: B em ita se habere,

certe probare solummodo conabor.

Dolori mihi est, aeque ac Mil manno, medicos, quum fermentationem, ad contagiosorum in corpus humanum actionem explanandam afferant, nihil de ea satis dilucide dixisse s d). Parum quidem, mea ex sententia, Constat, fermentationem ad assimilandum esse prorsus necessariam. Adhuc enim ambigitur, an digestio ipsa per sermentationem procedat. Utrum tamen hoc fit necne, pars quaedam omnium, utcunque dissimilium, ingestorum, in certae

speciei fluidum semper convertitur, hocque postea sanguinia similatur. Sin haec conversio cibi in chylum, chylique in sanguinem, ex fermentatione oriatur, fermentatio, etsi sui dum moveatur, progredi potest, squod tamen Mil man, ignoro quibus argumentas ductus, negat ); et ideo si contagio fermentum sit, ei sanguinem, etiam inter circulandum, mutare licet. Si, Contra, ne C alimentorum, progrediente digestione, in chylum, nec chyli in sanguinem, Conversio, ex fermentatione pendeat, analogia docet, Contagiones posse sanguinem quoque sine fermentatione mutare. Hanc opinionem longius prosequi nolo, quia non ad me attinet, modum, quo res eveniat, ostendere; iussicit igitur

si eam evenire probem.

Milman ita loquitur: In morbis ex propria materiesi oriundis, licet particulae nocivae absorbeantur, in sanguineque fluitantes, stimulando vel debilitando, est ectus,

ς pro natura earum varios, in vim vitalem edant, sanguis ς tamen parum assicitur, ejusque qualitates evidentes mis ni me mutantur. In variolis, aut hectica febre, quam

ς abscessus pulmonis, aliarumve partium, inseri, sanguis V inflammabitur pro febre excitata, sed propriam speciem ς ex causa febrili non accipiet se .'

Haec Q Vide Milinari's Inquiry, &C. P. IJI, I 32.

κ Any contagio is matter lodged in the cellular textu re, or ollier similar lituation, Will serment, and ammitate the sui roundina hu- mours to iis own nature. Under these circumstances, that degree M of rest obtains whicli is Enown to be requis rxe to every sermenta-- tive proces s. ' Vide Milman 's Inquiry, &c. p. 132. Una saltem cognita est sermentationis species, ad quam plurima agitatione opus est: Laetis scilicet mutatio in liquorem istum gratum fermentatum, quem Rii: si et Scythae Lotimiis vocant. Vinum certe agitatum citius maturescit; et ad sermentationem cohibcndam, quies saepe prorsus necessaria evadit

485쪽

Haec sorma loquendi tamen est omnino inepta; est iust cur miremur Milmannum, chemiae ac aliarum scientiarum peritum, colorem et qualitate S evidentes sanguinis immutatas, pro argumento Contra actionem in sanguinem contagionis proposuisse. Contagio extra corpus adeo est tenuis et subtilis, uti oculum, imo imaginationem ipsam, effugiat ; quapropter vix credibile videbitur, eam, sanguini admotam, hujus vel colorem, vel qualitates reliquas evidentes, esse mutaturam. Namque rubia tinctorum, quam omnibus sensibus subjicere possumus, animali sumpta donec ossa ipsa rubescant, sanguinem ne quidem omnino mutat, et fi ejus particulae per eum ossa ingrediantur Oportet. Asia, Paragus sumptus, ut et terebint bina corporis superficiei admota ac absorpta, proprium Odorem, tum urinae, Cum perspirationi, imperiit; aurumque in loculis aegroti, qui mercurium devorat, eodem modo, etsi lentius, quam submercurio submersum, assicitur. Interea tamen qualitates sanguinis, et evidentes, et chemicae, immutatae manent, nec ullae particulae asparagi, terebinthinae, vel mercurii,

ibi deprehendi possunt.

Quaedam pars corporis compositi interi reliquas interdum ita eminet, uti semet nostris sensibus ostendat, sed raro, quantum equidem novi, nunquam, singulae partes corporis cujuslibet, per proprias qualitates, nobis ita manifestantur. Unquam ne qualitates ejus evidentes docuissent, sanguinem ex aere fixo, terra, ferrove esse compositum Z Certe Non: Nec expectare possumus particulas contagiosas, nisi plurimum sanguinis fuisset inquinatum, semet prodituras, aut sanguinem magis, quam interdum videmus diversis in hominibus, eodemque saepe homine cliversa sub facie, fore

mutatum.

Quomodo contagio, quae, secundum Milanan, vim vitalem assicit, et proprium morbum pro indole semper ii fert ), augere possit quantitatem materiae Contagiosae, seu morbus in statione, sive natura, advenerit, explicare minime fuit conatus. Eadem sententia aliis ante Milman placuit, praesertim Doctori Hen dy, qui sic loquitur: Hi morbi forsitan, quos fermentum contagio suin moVere dii Catur, their properties, the mixture of ille vital fluid is not much affected. lis sensibi e qualities are not changed. The blood in the small-pox or in the hectic laver, Doni an abscesse in the lungs or Other paris,' will be inflamed in proportion to the laver excited ; but it will de- rive no peculiar Complection Dona the particular matter Occasion- ing that laver.' Vide Milman 's Inquiry, dic, P. 133

486쪽

ueco ' Dil SANGUINIS PUTREDINE.

catur, a stimulo materiae sibi propriae specifico pendens

utpote quae mutationes actioni fibrae motricis systema tisve nervosi, morbidas inserat, et hoc modo solo humo- res nostros assiciat, et ortum a fermentatione haudqua-ε quam deducunt ' Ait etiam Dr Hendy, se ulto faci- lius concipere posse, multoque minus a vita animali alie- num esse videri, mutationes aberrationesve ab actione vasorum usitata diversas accidere, quam tot fermentatio nes varias existere ponere.' In hanc opinionem sacilius concedit, quum succum vegetabilium proprium quam di- versissimum esse, et nutrimentum mitissimis et acerrimis

ab eadem aqua suppeditari, quod, per experimenta, Du Hamelius evidenter ostendit, secum reputet sq).' Boylei observationes de dissimilibus, quas, aqua pluvialis nunc vi tim, vel prunum Armeniacam, aliave hujusmodi, nunc que

citrum limo hem, vel berberim vulgarem, humectan S, mutationibus, subit h), memoravit. Experimentaque Celeberrimi nostri Professoris Hope, quae malvam arum lur, in eadem urna hortensi, crescentia, eademque aqua, hu-ς mediata, &c. naturas sibi proprias retinere illam enim mucilaginosam, hoc acre esse, ' probant, recensuit. Ut ex hisce experimenti S apparet, omne S re S circum-

stantes esse easdem, si diversitatem structurae vegetabilis excipias sic non sibi in animum inducere potest Doctor Hendy, ' mutationes, ab ulla alia causa, praeterquam a structura vegetabilium diversorum diversa, pendere.' Indeque vegetabilia potestatem, qua praedita sint, aquam,

quam imbibunt, mutandi plane deducere,' putat hJ.

Non multum huic ratiocinationi, quantum Oeconomiam

vegetabilem spectat, quod objicere velim, habeo ; siquis

tamen, ex iisdem principiis, auctum Contagionis nostro in corpore explicare conetur, is frustra laborabit. Concedatur enim, Vegetabilia quaedam, ex partium structura, aquam pluviam, in succum saccharimina, aliaque, structura diversa praedita, in succum acidum vel acre, aquam eandem posse convertere. Quam, quaeso, inter sese rationem habent hi processus, materiaeque in corporibus

vi Vide Hendii tentam. inaugur. de secretione glandulari, p. 4 I. s) Rain-water, whicli, in iis passage through a vine, or an a- pricot tree, or the like planis, is turne i into a 1weet fruit; in iis passage through tuose planta that bear temons and herberi ies, is transmuted into a liquor smarpen ough to corrode not only pearis, but Coral, lapides cancrorum, and Other hard concretes, as piritus' Cirrioli would do.' Vide Boyle on the usefulia esse of experimental natural philosophy, part et. es say a. in p. 82. os vol. ii. os bis Work3.

487쪽

Du SANGUINIS PUTREDINE.

O stibus nostris contagiosae generatio 8 In exemplis enim a Doctore Hen dy recitatis, omnibusque, quod ad vegetabilia similibus, mutatio sit absoluta; nam aqua pluvia vege tabilibus absorpta, in diversarum eorum partium naturam, pristina sua forma deperdita, transit. Sed quantum aug'men contagionum nostris in corporibus spectat, res est omnino contraria: Namque, exempli gratia, si minimam

materiae ex variolarum pullulis quantitatem aegroto inseramus, is eodem morbo assicietur, inter quem, tantum

ejusdem materiae gignetur, quantum insitioni decem milialium pluriumque lassiciet. At si analogia, quam Hen dylequitur, esset vera, propria compages Partium Corporis, quas eruptio ex insitione occupet, materiem Contagiosam ita mutare debet, ut ejus natura prorsus diversa evaderet ;insuperque, quantitatem eruptionis quantitati contagionis absorptae respondere oportet. Ac Contra ejus opinionem

etiam objici potest, nullam cutis corporis. humani structuram, materiei hujusmodi secretioni aptam, vel unquam

demonstratam vel deprehensam esse.

Dr Home tradit, morbillos, ope sanguinis solius, inseri

posse ; quod rite confirmatum hanc litem dirimeret, sana guinisque mutationem plene probaret; sed nec in verba magistri juravi, nec adeo sum meae sententiae stabiliendae . avidus, ut quae vel mihi dubia videntur, en afferrem. Modus enim, quo professor ingeniosus haec instituit experimenta, eum, licet accuratum, omnique laude dignum, in errorem seduxit, ita ut, pace tanti viri, id ex rebus faciniis collegit, quod colligi non debuit ).

Bilis aegri, cui pestis exitio fuerat, urina ac sanguis cujusdam eodem morbo horrendo laborantis, sit milibus inexperimentis, in venas canum olim inbecta, cuncta signa

pestis cito ediderunt l . Si hisce experimentis sit fides, sanguinem ita mutatum,

ut omnes ejus partes contagione propria implerentur, conincedatur oportet. Sin autem haec quoque incredibilia videantur; attamen, quum mutatio sanguinis optimam, imo unicam eruptionis in morbis quibusdam contagiosa S, rationem reddit , quumque morbi hujusmodi tactu, effluviis, aut insitione, quotidie communicati, sui da nonnulla Circulantia, ideoque ad sanguinem pertinentia, assici, claro ostendunt; sanguinem ipsum in quibusdam exempliS re Vo L. IV. 3 Vora

488쪽

vera mutari, assirmare audebo m). Hoc sui dum, et vivo homine, interdum putrescere, aliis argumentis, probare iam progrediar. Qui putredini sui dorum, pro causa morbi positae, acerrime adversatus est, Milman nempe, quin contagio, undCfebres putridae dictae oriantur, sit putrida, et sanguinem circulantem attingere possit, minime negavit strin. Post insitionem variolarum, pustulis erumpentibus, quantitatem contagii augeri, inter omnes Convenit; quod in- Crementum unde, nisi ex sanguine, quem contagio accedere potest, derivatur, quae ρQuidam Samo irowitz, chirurgus in exercitu Russiano, pestem mille ac sexcentis militibus nuper inseruisse sertur, quod etsi dubium videatur, utpote auctoritate mendacissima innisum so), Guthrieo medico Petropolitano certe credendum. Is autem affirmat, Mathiam Degionem, exercitus Rulliani chirurgum, pestem sibi, inserendo sub cutitacula brachii portiunculam materiae, quam pestifer abscessus suppeditavit, inferre sp . Haec, analogiam, qua duce, sanguinem in morbis, qui putridi vocantur, aliquando putrescere, Credere cogor, confirmare videntur; si enim pestis, quae omnium morborum signa putredinis maxima exhibet, inseri possit, eandem ejus ac variolarum insitarumi rutionem reddere licet. Quae autem, contra hanc sententiam, allata sunt argumenta, paulo accuratius consideremus.

Fontanae auctoritate nisus, hanc quasi legem animales Oeconomiae generalem protulit Milinan, nempe sq) vim ε vitalem

m) Cullenus noster mihi tradidit, se vidisse homines quorum cu-ψ tis erat pustularum expers, ac indusia mutata, variolas nihilominus communicare. Idem vir illustri se certior fuit factus, chirurgos, eo- rumque adjutores. in bello Germanico proximo, febri carcerariae esse maxime obnoxios, quod exhalationi perquam ingratae, ex san- guine aegrotis detraeto, tribuebatur ' i n) Vide Μilman 's Inquiry, &C. P. I 3. 3, and I34. so) Vide Caledonian Mercury, Edin. Wednes lay, July9. 1783. p) Vide vol. viii. of Μed. Comment. by Dr Duncan, p. 349. Fontana Amrins it to be an universal law of the animal oeco- nomy, that the diminution or destruction of the vital power in ute muscular fibre sives it a tendera cy to putrefaction; and that this te dei cy will be greater or tesse, in proportion to the force and ' quietines s with whicli the cause destroying this principie operate. . I he pol sola of t he vi per acts upon this iurce of motion in the mus- cular si bre. The ratiles natie is osten known to kill large animais in a minute. Those whicli die in the mortest time have always pan-' grenous appelli ances round the wound inflicted by the bite. The hodies of suuli animais as sui vive a lovger pertud, after being bit

489쪽

vitalem fibrae muscularis diminutam vel deperditam,

ε proclivitatis ad putredinem nunc majoris nunc minoris, pro gradu ac celeritate sua, semper esse causam.' Notat, venenum Viperinum fontem motus in fibra muscu- lari assicere ; crotalum horridum magna animalia saepe occidere, quorum quae repentissime moriuntur, ea signa gangraenae circa vulnus semper ostendere; et animalis diutius post morsum viperinum superstite, corpus ni- grescens, sphacetum adesse, monere; si causa talis sit, pergit ille, qualis tempus omnibus phaenomeni S, quae ε injuriam vis vitalis sequuntur, examinandis, suppeditat, primus effectus est debilitas fibrae muscularis, ita ut stitas muli, alias, validas cientes contractiones, debiles nunc cieant. Impetus electricus fortis, minuendo vim vita- lem, fibram muscularem minus contractioni aptam red-

dit, et si augeatur, animal vita, fibramque muscularem vi movendi, omnino orbat. Fibra, initio debilis, fit mol- lis ac flaccida, et animalia sic occisa, post et η horas, iis, fi quae more solito moriuntur, post dies complures fiunt

M teneriora.'Certissimum quidem est, nullam corporis partem, ni vis vitalis perierit, putrescere posse; putredo tamen, post mor-

by the viper, tum blach, and have every symptom of approaching mortification. Where the cause is tesse powerfui in iis operation, and we have time to note with accuracy ali the phaenomena whiCh succeed the injury of the vital power, it is observed, that the fit st effect of the diminution os it is a weakness of the muscular fibre; ε so that stimuli, which could have excited it in health to strongcon- tractions, can, in this impat red state of iis vital power, Only pro- ' duce weah ones. A strong shock of electrici ty, by diministing . the vitai principie, weahens the power os contraction in the musse' cular fibre; and is the force of the shoch be in creassed, it will de- stroy the vital power entirely, and deprive the fibre os ali faculty of motion. From heing first weali, the fibre hecomes in and sac- cid; and animais hilled by 1uch means are mund to be more ten- der in t wen:ty-mur liours, than when deprived os life by the ordi-' nary means in severat clays.' Vide Milman Inquiry, &c. p. 66, 67, 68. Fontana ipse de hac opinione magna ex parte recessit in libro Sur les Pofons, et fur te Corps Animal nuper edito; qui quidem mihi' nondum in manus venit, cujus autem haec partim est ratio: In the sequel our author found reason to modisse, ira some mea - re, the above hypothesis, id est, that Ibe deletereous stropcru of

Θ gives thema tendeno io putrefaction , and to admit, that thiu' iola os irritabili ty may rather be an effect than a Cause, and the Cori sequerice of the change produced in the hlood by the venom. Vide Appendix tu vol. laeae. of the Monibly ReVie , P. 39x.

490쪽

.H DE SANGUINIS PUTREDINE.

tem, nunc serius, nunc citius adveniens, fomiti potius, quam modo, quovis vitae extincta fuit, est tribuenda. In testina, exempli gratia, citissime post obitum putrescunt, non certe quia eorum vis vitalis citius quam alibi extinguitur, sed quia major putridi fomitis copia ibi adest.

Fac itaque, cadavera, mox ante mortem sana, ictu electrico vel fulmineo, aut morsu viperino, aut alio quolibet

more, subito suppressa, citius, quam longius morbis ab-1umpta, putrescere. Quid inde Z Nonne res ipsa, majorem copiam fluidorum solam illis, quam his, putredinem

citius inferre, monet tLicet credatur, vim vitalem fibrae muscularis diminutam, eam, aliqua ex parte, ad putrescendum magis pro-

Clivem posse eis cere ; quo tandem pacto fieri potest, ut,

istam ad putrescendum proclivitatem, prout causa vitam extinguenS, vel citius ac fortius, vel lenti US, agat, majorem seu minorem evadere, existimemus t Si corpus quodlibet vita privetur, cujus vis vitalis, diu multumque sed lente fuerit diminuta, ita ut, secundum hypothesin, ad putredinem fiat proclive admodum : Et si eodem temporis puncto, vis vitalis corporis, adhuc sani, ideoque nil vel parum putredini obnoxii, subito, quavis causa violenta, opprimatur, illud, quam hoc, in putredinem citius ruere

debet. Res autem omnino contraria evenit, id enim coν-PUS, quod ante mortem, ex hypothesi, ad putredinem fuit minime proclive, post mortem longe citissime putrescit.

Fibrae musculares, nempe post morbos diuturnos, corporem a Crescente, durae aridaeque saepissime, prae corporum subito extinctorum fibris, evadunt. Quis autem sanus hoc discrimen diversae actioni causae vitam extinguentis tribuet 8 Fibras musculares nunquam, ante vim vitalem e X-

tinctam, putrescere, jam dictum; cujus tamen extinctionem, putredinem non semper sequi, quotidiana experientia docet. Namque musculi paralytici, etiamsi pulsus adeo debilitetur, uti per dies plures vix ac ne vix quidem sentiri queat, et membrum cui nervus sit sectus, si modo animal vulneri super vixerit, vi vitali partis imminuta aut deleta, minime putrescunt; imo a cadavere ipso fluidorum cauta exhalatio putredinem diu abigit. Quum igitur sui da nostra, in putredinem sponte prona, illuc cito ruant, quumque solida bene exsiccata lentissime, vixque omnino, etiam post vim vitalem amissam, putre iacant; mihi verisimillimum videtur, partes sui das, ante solidas fluida continentes, semper putrescere ; vivorum Cor-

SEARCH

MENU NAVIGATION