- 아카이브

Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

81쪽

Dil NUTRITIONE.

9 Lod ordine res sic ad amussim procedat, dici pio certo nequit. Cujus ad summam hunc ordinem esse, capitis in

foetu et tenera aetate magnit Udo, adultorum ejusdem exiguitas, utrinque cum subjectis ei partibus comparatae, quod supra quoque relatum est, indicant.

Hinc totum corpus tandem explicabitur, et Unaquaeque firmorum pars cum unaqUaque alia, et C Um e X tendentibus, quibus objiciuntur, viribus, librabitur b V Hoc feri nece fle est. Quodcunque enim vas eo sanguinem abundantius acceperit, quod laxius adhuc reliquis sit, minusque resistat; id non densius usque fieri, magisque et magis resistere, non potest. Et, si in rigidius justo vas sanguinis abundantia quocunque casu irruere putaretur, hujus tamen incrementum necessario sisteretur, donec omnium inter se partium libramen esset constitutum. Non enim, dum ulla vasorum pars laxior alteri S permanet, et anguinem ab ea refugiturum, in densiora ruiturum, et a stabilito rerum ordine decessurum, est credibile. Sed non solum inter se sic diversa vasa, vel potius ejusdem trunci rami, ad libramen tendunt, ad libramen perveniunt, sed truncum inter et ramos idem constituitur. Et, quoniam naturae ordine prius cor, dein arteriarum trunci, postea harum rami, explicantur, scilicet, sanguinis copia his partibus eo ordine suppeditatur; eodem igitur eas Alente materia, nempe, primum cor, dein trunco S, denique ramos arteriosos, densari, ex recepta jam doctrina. sequitur, demptaque explicationis ratione, trunc OS pCr se, Naturae consilio, laXiores ramis esse. Quam rem ratio rer Um Confirmat. Si enim, exempli ergo, a ortae ramus ab initio

eadem densitate e siet, qua, explicatis ejus ultimis jam ramis, postea est, idem, his dein explicatis, eseae duritiae neces lario foret. Quod non esse intelligitur. Et eX perimentis insis illud est evictum. Quibus Cissionus Wintring hamus, quo longius a corde processerint, eo, pro Cujusque magnitudine validiora, id est, densiora, vasa esie, magisque resistere demonstravit sc . Quod quia ita est, quia trunci ramis laxiores per se minusque resistunt; ideo, ad libramen aequandum, . plus sanguinis iisdem adfunditur d . Plus autem truncis sanguinis adfundi vel una hac

re patet, quod, uno a ortae trunco, totus sanguis Omnes Vjus toto corpore, in sinit OS ramos replet, continetur, dum

c) Vid. Winfringit. apud Hallei .elem. physiol. Vol. i. p. 73. αὶ Culi. prael. ad linem 296.

82쪽

horum omnium cava conjuncta illius unius cavum ineredibili et infinito fere discrimine, superant magnitudine. Dum eadem igitur in trunco et ramis sanguinis copia perfluit, tanto tamen plus illi, quam his, pro rata parte adfundi intellistitur, quanto una superficies plurimis minor sit necesie est. Ut cordis potestas, sic arterias, extendendo, explicat, ita alia eam extensionem expediunt. Haec sunt sanguinis, per easdem arterias perfluentis, remoramina le), idque quod

a parte Venarum objicitur. Sanguinis remoramina sunt, augescens usque prout a Corde procedunt arteriarum capacitas, earundem flexiones, truncorum cum ramiS anguli, ramorum anastomos es, sanguinis visciditas, fricationis, adhaesionis, et circumjectarum partium Cum rigore pondus. Arteriarum capacitatem experimenta declarant si , semper majorem, quo magis in ramos divisae sint, longiusque

a corde re Cesierint, ut universorum a ortae ramorum C a Vaconjuncta unius trunci cavo multis partibus majora esle intelligas. Unde, cum sanguis, tanquam ex rivi alveo in magnum lacum aut campum patentem, e trunco et majoribus ramis in minores hos et minimos, profluat; et in latus pariter ac longitudinem dis eratus, ideo a corde acceptum impulsum magna ex parte disperdat, ipse retardet Ur,' in arteriis retineatur, retentusque distendat pariter has extendatque nece se est. Flexiones autem arteria pum, quas plurimas et varias esie constat fg , eodem pertinent; quae sanguinem arteriis Celerius elabi prohibendo, cum distensione extensionem adaugent. Nec Truncorum cum ramis anguli non etiam eundem effectum manifestissime non praestant. Qtii anguli eo ad id efficaciores erunt, quo longius a recta linea deflectunt. Minorque,V ut Halleri utar verbis, erit velocitas anguli se mi resti, minor recti, minima obtusi. In recto sola pressio lateralis superest, deleta pressione recta: In obtuso etiam de pressione laterali multum perit, cum lateris pres- so nunc obliqua fiat, secundumque angulorum cum linea, rectum angulum intercipiente, iactorum augmenta latera

83쪽

Da NUTRITIONE.

lis presso imminuatur. V Inde sequitur, in ramis minorem, quam in trunco, sanguinis velocitatem esse h). De

Ramorum intercursu, seu anastomossibus, eundem virum audi. Arteriarum anastomos es hactenus sanguinis motum adjuvant, quod periculum Obstructionum minuant, caeterum non possunt non inter causas esse, quae sanguinis celeritatem minuunt. Saepissime enim, etiam majores arteriae, contrario perfecte ductu sibi occurrunt, inque unicum canalem abeunt, cujus duae sunt sanguineae columnae, utraque a corde projecta, quae in medio arcu contrariae sibi obnituntur i . Sanguinis visciditas huc quoque spectat. Cuius omnes

partes conspicuae, praeter aquosam, haerere vasorum parietibus periclitantur, adhaeritque saepe . Et ex quibus omnibus experimentis certis et observationibus Halleri ), si propter visciditatem sanguis sic vasorum lateribus adhaerere periclitetur, quam adhaesionem in vita, et sanitate Corporis vires prohibent ; eam tamen etiam in vita et sa-Ditate his viribus resistere, et non sine aliquo molimine superari, eoque idem, quod reliqua relata remoramina, praestare, extensionemque arteriarum augere, manifestum est. De frictione autem adhaesionis, quam remoraminibus

adnumeravi, eidem viro illustri consule l); nam hujus rei mirabilia exempla subjicit.

Partium arteriis circumdatarum pondus et rigor novissime inter remoramina relata sunt. Quorum de illo loquens Hallertis, Nihil ,' inquit, inde velocitati sanguinis decedit; nam paulo post, idem, quod cor elevavit,

pondus in arteriam decumbit, eam comprimit, et sangui-Nem una cum contracta arteria promovet sm).V Qua in se viro claro non a sentio; quippe qui magnum impedimentum, cordis actioni objectum quo modo arteriae compresiassione Compensetur, non videam. Certe ipse vir illustris aliquem in hac re modum certumque finem e se fatebitur. Nam, ut ut magna cordis vis est, quam haud paullo, quam plerique latro mathematici aliique existimaverunt, minorem esse neutiquam dubito, tamen, ne illorum quidem aestimatione recepta, infinita est. Ρotestque certe impedimentum tantum objici, quantum illam exaequet, atque etiam superet. Quo facto, compensationem suam remittat ille necesse est. Atque etiam ii non superet, ac ne aeque

tur s) Id. ibid. lib. 4. se et . i. fa I. P. I 83. I 84. ii H Alter. ibid. lib. 6. seel. I. a 6. p. I 8 9. 19O.

84쪽

DE NUTRITION E

tur quidem impedimentum, sed cordis tamen actionem manifeste imminuat, haud facile mihi Halle rus, arteria et

compressionem amissum momentum restituere tollam, Ostenderit. Cujus apud eum erroris causa alios pepetit. Arteriis irritabilitatem, quam alii dein demonstrarunt in , Cum negaret, et cordis vim aequaliori vasorum ubique Corporis actioni non susscere videret; ideo, rejecto vero, ad incerta aut falsa cordis auxilia coactus est decurrere. Quorum in numero, praeter ponderis, de quo agitur, effectum, arteriarum elasticitas est; quam ille ad sustentandam cordis actionem pertineri arbitratus est. Q uae tamen, cum, quantum impulsus a corde accepti, post clistensionem resiliendo, restituat, tantum distensione praeeunte imminuat; ideo nihil aliud efficit, quam ut momentum pristinum servet, nihilque aut addit aut demit cordis actioni. His igitur omnibus remoraminibus perspectis ; sanguinem, arterii S a corde versus corporis extrema profluentem, multum retardari, manifestum est. Quin et eadem res crassa observatione patet. Sanguinem enim, quem e Corde profluenter', nudis oculis, in extremis a ortae ramis micros copio multo tardius meantem cernere licet. Quod chirurgorum constans observatio confirmat; qui ex arteria

Prope cor, quam ab hoc longius, incisa, profluvium dissicilius sisti, semper animadvertunt. Quae re S ipsum non fugerunt Halterum s γ).

Qui ad hanc rem pertinentia plura videre velint, ii Halterum in locis cum praeceptore nostro in l7O, Instit. et in hujus praelectione super hac ipsa re habita, conferant. Interea temporis satis firmam in praesens propositum conclusionem nostram dices, cum i pie Halle rus eam recipere videtur sp). Relata igitur omnia remoramina ad arteria rum extensionem, ex qua incrementum pendet, sultentandam pertinere, satis fuse satisque liquido demonstratum est. Aliud vero Remoramen, quod a parte Venarum Objicitur, nunc e X ponendum est. Cum magna sanguinis pars non in minimas arteriolas q), sed tota in venas transeat; ita hae, quo propius cor accedunt, quia Cousque minore capacitate coque densitate sunt, qua ipsarum distensioni porro obli- statur, sanguinis in se ex arteriis liberum transitum impediunt

n) Verschuir. de Irritabilitate vasor. disput. inaugur. Vid. Den- Diion. disput. inaug. de eadein re, et Monronis clarissimi et valde ingeniosi expcrimenta quaedam. o) Hallei . prim. lin. I 6et. versuS finem.

85쪽

Des NUTRITIONE.

ciunt r). V Quam rem pulsus ratio satis firmat. Ubicunque enim pulsus desinit, nam haec quaestio eam, de qua agitur, parum tangit, et sive ad ultima generis nervosi uiaque, sive non, ille perfertur s , quod idem eousque arterias

comitatur, donec ad harum in venas reflexionem perventumst, quod nemo dubitat, id satis in nostrum propositum est. Si igitur pulsus fit, quod unda anterior, sanguinis lentius, posterior celerius fluat, et hinc anterior posteriori sit obstaculo t), eaque res non tantum sanguinis in venas transire, quantum Corde unaquaque systole exeat, ostendat sti) ; certe obstaculum a venis objici, et hoc sanguinis in arterias remoraminum in numero esse, manifellum est. Venas si e sanguinis in se ex arteriis transitui obstare, hina necesse est videtur, quod cava earum ramorum conjuncta cavis truncorum multo majora sunt; ut ideo in illis, quam his, retardetur magis tango is, arteriosoque perinde resistat, necesse sit. Huc accedit, quod, saltem quo tempore incrementum procedit, venarum, quam arteriarum, tunica ct densiores firmioresque sunt c . Quae res eodem, quo re-Ielata rCmoramina, pertinet.

Dum haec sanguinis remoramina, seu potestates ejus ex arteriis transitui obsistentes, permanent, arteriae, Cum qu Chis universae fere corporis fibrae, unaquaque cordis systole eXtendantur, unaque omni tam partium incrementum pergat, necesse est γ . Quae res jam satis superque explanata est. Quo modo igitur in Crementum, quatenu S ab arteriarum extensione pendeat, procedat, et ad summum perveniat, jam, qua potuimus, explicato; quae dein eidem finem imponant causae, proxime dicendum est. CAUsAE INCREMENTUM FINIENTER. QUONIAM potestatum, arteria S e X tendentium, praecipua cor est, ejusque extendendi esse dius a potestatibus, sanguinem in arteriis cumulantibus, adjuvatur ; et quoniam, quo magis arteriae ab utrisque extendantur, eo plus materiae alentis iis ipsis, et omnibus partibus firmis, insinuatur, illaeque ipsae densiores et firmiores evadunt; ideo haec earum crescens densitas minus usque materiae alentis recipiat, minusque usque crescat, et, nisi potestates extendentes una cum crescente densinate crescant, tempus latidem, quo hae utraeque potestates inter se oppositis viribus,

86쪽

Dς NUTRITIONE.

eaeaequentur, adveniat, et desinat incrementum, necesse est Ex qua re, quae potestates incremento finem ponant, hau ldissicile intellectu erit. Sunt autem potestas extendens crescere desinens, firmorum densitas crescere perstans, vis in venis resistendi decresiacens, os sum durities, item irritabilitas et hujus ultima origo cerebri vis imminuta : De quibus omnibus ordine verba faciam. , Potestatem eX tendentem, nempe, Cor Crescere desinere, saltem, non pro crescente firmorum densitate, crescere, hoc

adparet, quod, si illud crescere perstaret, mole sua et pondere cresceret, quibus non tamen certissima observatione docente, Crescit. Ita Halle rus magnus, cor,'' inquit, quod primum inter omnes partes molles consor malum sit, minus increscit, quam ulla in reliquo corpore particula :Dumque multo teneriores artus et molliora viscera distenduntur, ipsum lentius increscit, minoremque perpetim, et demum octu plo omnino minorem portionem ad corpUS adultum habet. Simul, ex ea ipsa, quam celeriter adquisivit, densitate fit, ut minus sit irritabile, et intra datum tempus infrequentius contrahatur. Ita dum vires resistentes augentur, vires distendentes una minuuntur Σ).' Idemque sa) alibi, fibram humanam, quae diu et plurimum

distenta suerit, nunc ab iisdem causis minus distendi,V adjicit. Dein, cum,'' inquit, omnes eae solidae partes perpetuo densiores fiant, et interim vires extendentes decrescant, cum cor proportione reddatur minus et minus irritabile, et pulsus pauciores, et viae, per quas sanguis advenit, minuantur, superest, ut minor sit, et minor semper, partium firmarum dilatatio, minus adeo incrementum b).VHinc potestatem praecipuam extendentem, et si quae aliae

sunt, non pro firmorum crescente densitate crescere, contra crescere desinere, constat. Crescit autem, quae altera incrementum finiens potestasese dicta est, ad vitae sinem densitas firmorum. Quod adeo liquet, adeo manifestum eii, ut ipsum vulgus non tallat ; quorum nulla familiarior vox est, quam juniores lentos et sexiles este, sene S aetate rigescere. De qua re eundem Halterum his verbis audi : Etiam, postquam puer in lucem editus est, crescit porro, sed lentius semper, et pro

minore portione uti a nativitate recedit. Multae causae sunt, cur continuo minus sit incrementum. Multa vascula

α) Prim. lin. 9sq. a) Elem. phys . vol. viii. lib. 3O. P. 32. consule a puc. 28. ad p. 33. ibid.

87쪽

xcaecari videntur, tum qiuod a vicino torrente magni iubilirieriosi elidantur; ium quod viscidior nunc sanguis in coagula abeat. Sed ei iam crassior nunc cibus plus in s r guitiem lcriae congerit, quae cum succo alibili in universum corpus adducta Omnia scd sit duliora, olla, denica, cartilagines, tendines, ligamcnta, vasa, musculi 3, membranas, cellulo ana telam, ut etiam tangentes digiti novam duritatem distinguant. Quare, cum per pauciore 3 canalcs sanguis a corde adveniat, cum duriora sint omnia, quae oporteat producere et dister uere, necesse est minus et minus c d re, quae crescere debent cordis impulsioni o . 'Priores igitur duas potestates, incrementum linire proposi-ias, in natura vere Occurrere, quoniam ostendi; nunc restat, ut cas cum tardiori usque incremento, dein cum decremento tandem connecti, commonstretur. Quam rem eaedem res quae ad crescentem densitatem demonstranda in adlatae surit, pari argumenti robore declarant. l otam incrementi seriem idem, quem toties memoravi, scriptor diligentis Itinus, ingeniosissime descripsit sd . Qui ut alia scire

cupidos ad ipsum relegem : Crescit,' inquit, porro puer, ut tamen singuli anni eo minus ad ejus staturam ad dant, quo sunt a vitae principio remotiores. Ita in animalibus, ita in homine. Ostendi in pullo, qui ovo continetur, incrementum diei primi tantum fuisse, ut, eo elapso, pondus pulli nonagecuplum sit ponderis, quod fuerat in ejus diei initio: Inde incrementum diei as esse a s ad 6Partes, plus sexcenties illo prirno incremento minu8. In Ddito vero pullo vidi, incrementa dierum sex fuisse fere aut 44 ad 52 ; deinde septem dierum, qui istos secuti sunt, incrementa ut so ad 6O ; dierum aliorum i 3 ut 6o ad 66 ; et in alia pullo etiam minus suisse incrementum 'Dein, postquam pulli incrementorum seriem sustus ordine persecutus est; in homine,' ait, notum est, tertio anno puerum dimidiam adulti viri staturam consequi, trium

ergo primorum annorum non minus esse incrementum,

quam quindecim sequentium st).' Quoniam igitur,

pro crescente firmorum denssitate, potestates extendente non crescunt, contra, crescente illa, paulatim minus minusque crescunt, et tandem crescere desinunt; igitur hac

potestate 3 inter se aequatae prius demum librabuntur fg , dein convertentur, ut satis jam superque, haud levi obier-Vo L. IV. M vatio-

e Prim. lin. P. Iza. Halter. elein. physiol. ab initio, io. lib. 3 o. vol. viii. usque

88쪽

vationum et experimentorum fide, demonstratum est. Quo facto, ad tertiam finiendi incrementi potestatem, transeundum est.

Vis in venis resistendi paulatim, procedente vita, immi-NUitur, eoque arteriarum cum distensione extensio hinc quoque imminuatur necesse est. Primo aevo, ut supraesidium est, venae densiores arteriis, graviores et robustio res sunt. Ut verbis Halteri utar, se tenues cum sint, tamen insigniter densae sunt, atque earum solida pars pon dus specificum aliquanto majuS habet, quam quidem mem branae arteriarum s h).' Hinc, plet horam a se in arterias rejiciendo, sanguinis in arteriis remoraminibus jure annumeratae sunt. Postero autem tempore haec venarum densitas arteriarum densitati cedit. Itaque rursus Halle rus, experimenta,'' ab ipso relata, scilicet, Clistoni Wintring-

hami, P confirmare, in universum venarum solidam partem aliquanto densiorem esse, quam sunt membranae arteriarum, praefatus, eam vero rationem per aetatem diminui, et animalium juniorum venas densitate sua majore ratione arterias superare quam animalium vetulorum venae,' adjicit. Unde, perstat, sequitur per aetatem arteriarum densitates increscere, venarum non item. Dein densitatis, atque etiam roboris earum, quam arteriarum majoris, exempla sequuntur. E quibus ut unum selegam, robora Venarum per aetatem decrescunt, cum interim arteriarum robora augeantur. Hinc in cane vetulo venae cavae robur minus quam robur aortae, suit, in ratione io oo ad IO97 si . Unde quod propositum est, quoniam post certum tempuS venae ab arteriis densitate et robore superantur, eoque plus sanguinis recipiendo minus in arteriis relinquunt; has igitur minuS extentum iri, minus,

materiae alentis accepturas, et tandem crescere desituras, est fatendum .. Eandem arteriarum es venarum rationem,

sanguiu,s in utravis copia in spectantem, rubedo cutis in juventute, in senectute livor, quarum illa arteriarum, haec venarum, plenitudinem significat, confirmant. Eodemque pertinet, quod sanguinis pronu 'in prima aetate arteriola, potieriore venosa esse solent. Sic hac inop tysis, quae toties cum phthisis pulmonalis capite connectitur, ab Hippocratis tempore ad hoc cognita est, inter pubertatem et xxxv. annum incidere, et ex eo aetatis spatio id quod pubertati et xxv. anno interponitur, longe consuetissimum pernicios.

89쪽

niciosi morbi tempus est. Epist axi dem quoque quis florente potissimum aetate, prae reliquis omnibus, molestiam facessere ignorat h). Quin et me norrhagia, quae toties e X

arteriarum plenitudine pendet, quantum ab hac causa oritur, intra menstruorUm principium et eundem X xxv aetatis

annum exercere miseras solet si). Ut hi primae aetatis morbi sunt, ita congestiones venosae, cum sanguinis profluviis et effusionibus hydropicis, quae a congestionibus iis pendent, senectutem potissimum infestant m).V Cumque hae congestiones in venae portae genus prae reliquis corporis locis incidant, inde jecur et lien potissimum amplificari, et ab hac amplificatione pendentes morbi, quos inter haemorrhois est, consequi consuerunt. Haemorrhois, quae ab aliis et pluribus causis, eoque alia aetate exoriri potest, quantum a communi corporis statu pendet, sola inclinante vita plerumque occurrit. Alia corporis pars qua eadem congesta potissimum sunt, venosum cerebri genus est. Quod ideo fit, quia in amplos laxosque sinus exiguae venae sanguinem obliquo et contrario motui ejus communi tenore referunt, quo sanguinis reditus, ob hanc causam finalem, ne cerebri tensio nimis imminuatur, tardatur, et, si nimia forte haec retardatio est, congesta subnascuntur. Hinc a poplexia, paralysis, epilepsia, et, licet aliena sub forma ad parens, hydrocephalus, sunt. Quos omnes morbo S COngestus in cerebri venas sanguis, aut inde saepe hujus, saepius seri, effusio pendens, efficiunt n). Haec omnia igitur

causam illam, qua incrementum imminuitur, nempe, Venarum posteriore vita majorem, quam arteriarum, plenitudinem, densitatem parum finientem, illustrant confirmantque. Jamque tres priores, incrementum sistentes et finientes potestates, absolvimus. Prius vero, quam ad quartam transeam, quae ita incrementum finiens potestas est, Ut, relatis addita, proprie magis ad decrementum pertineat ; quid potestatis extendentis post finitum incrementum, ossicium sit, sententiam meam interponam. Status,' ut ait Halle rus, omnino nullus est, cum Perpetuo a primo conceptu, perenni progrestu natura ad

Culi. instit. prael. ad aco. item praeleeti de usu medend. in

epist x. et haemopt.

l) Idem, ibid. in men Orrhag. m) Culi. instit. aco. et in praelest. de usu in iis ipsis morbis. nὶ Hujus rei pathologia ex praeleel. Cullen. de usu medendi in his morbis petatur. Quos respicientes primae lineae nondum sup

pletae sunt.

90쪽

DE NUTRITIONE.

decrementum ducat so). V Perpetuo consumimur omnes, neque unice partes sui das amittimus, sed ipsas demum

quae pro solidissimis habentur sp)' Cujus rei, ipsius omnibus notae, causas phvsiologi eorumque princeps Halter a Scommemorarunt sq). Quae semper firmae sint, necne, in praesentia nihil refert. Unde tamen V celerrimum sol et decrementum, vitaeque finis non longe distaret a principio, nisi jacturae nostrae reparentur fr).' Has reparat cibus, eodem fere modo, quo incrementum sustentat; neque enim explicationem Hallerianam s , omni ex parte recipiendam judico; utpote quam ab antiqua σμοηομερι α t), nihil mutari, sed similem cibi et corporis materiam esse, ponente, vix differre dixeris. Dumque humor alens eo modo ad partes alendas perferri et adplicavi, quo supra dictus est, intelligitur ; ita arteriarum extensio, quam ad mortem permanere perstantes pulsus indicant, id efficere,

quo partes absumptae quodammodo reparentur, non quo firma materia, ut, procedente incremento fit, insuper addatur, judicanda est. Quod tum potissimum. cum, ut intra XXX. et t. annos accidere solet, neque incrementum superet, neque decrementum valde manifestum se etiateri su),' fieri verisimile est. Quam notionem ego illustris nostri praeceptoris de hac ipsa re opinioni adjiciendum putavi, nec incertam aut dubitabilem esse judico; si

quidem, quoniam hinc firmae pariter et fluentis materiae jacturam fieri, illinc cibos aliquid, quo illa reparetur, novi addere, certum et exploratum est, id aliquo modo fiat necesse est, nec ullus verisimilior illo, quo incrementum explanatum est, modus ad animum occurrit. Et, ut omnia addubites, saltem, si illud verum concedas, hoc addubitare non poteris ; eoque minus, quod utraque notio itidem argumentis eodem horum pondere et firmitate sustentatur, fietque utraque aut simul corruat oportet. Post incrementum finitum, crescit in crassitudinem ad ipsam saepe obesitatem corpus. QSa re non fibrosa, sed cellularis textura, augescere intelligitur. Quod incrementi genus, vel, ut Halle rus ait, quoddam irritamentum, quatenus obesitas est, ex adipis secretione sx) constat, adiposam tantum telae cellulosae partem augens, ab hoc loco alienum : Quatenus autem densior haec membrana sic crescere intelligitur, id

fieri

SEARCH

MENU NAVIGATION