장음표시 사용
241쪽
X hoc eodem genere quod modbtram uimus, sunt etiam tutclae, protectiones quae saepe Cardinalibus mandantur, tumi r i i 2 iosorun , ordinum, tum piorum quor undam incoirum, tum etiam prouinciari rum, atquc Regnorum. Nam hae mala quemaiam una debent, exerceantur, magnum astemne fructum , contra veris magnam perturbationem , de detri
mentum, si perperam administrentur. Etenim ut de relis g osis primum famissi sitiquamur, videmus ipsum B Sram citcum inter alia capita inae reguis, Md iam tuis mare data, ut semper apud Pontificem emanent Piliquem ha bere Cardinalem protectorem , &correctorein fie enim loquitur 7 advitque causam. vet, inquit, semper subiecti,&subditi sint Sanctae Eecies , firmique vi stabiles in Catholica fide . Quod autem hoc loco suis p cepityipse re sederat, nam postprima sere Oi dinis intria Vm linum Cardinalem Ostiensem postularat, qui postea Gregorius N nus Pontiis fuit , eumque ferunt primum ex tuisse huius familiae protectorem, anno circiter ΜC AVL Et ramen non multis post annis Alexander Quartus nullum eis alia protectorenudare volui quam semetipsum. Se enim Aeos in sean truesa , ad patrocimum recipere dixit, nullo medio, vel inter ete: iidque non solum dixit, sed etiam lactis ipsis praestitit, cum magna illiusordinis viditate , ac solatio. Quare cum deinde anno M c u l xxiv. in gen tali Coventu: Assisiensi creatus esset Minister generalis nomine Bonagratia, eoq; tempore Ponrinciam Sedem teneret Nicolaus Tertius, vir mag0u , α FIanois canat familiae
242쪽
lam pridem addictissimus, ad eum adierunt ex hac familia
praecipui quique una cum ipso Generali, petentes, ut vel ipse quemadmodum Alexander, eorum protector esse velis let, quod quidem ipsis longe gratissimum esset, vel certe unum ex Cardinalibus daret. Respondit Pontifex velle
se quidem praecipue eorum protectionem retinere, sed tamen ut regulae ita iubenti satisfieret, melius esse, ut simul etiam Cardinali alicui ea cura committeretur. Itaque νexplorata eorum Patrum qui aduenerant voluntate, assignauit eis Matthaeum Rubeum Cardinalem Sanctae Mariae in Porticu, consobrinum suum; ad quem conuersus ita eum alloquutus fertur. Ex omnibus, inquit, beneficijs. siue quae ad honorem, siue quae ad utilitatem pertineant, atque ex omnibus adiumentis ad promerendam coelestem beatitudinem, nihil carius, aut utilius, vel aptius tibi dare possumus, quam Ut te protectorem, & adiutorem instituamus huius sacri ordinis. Quare hoc tibi commendamus ut super alia Omnia cordi habeas , eumque paterna ocura quam studiosissime tuearis. Haec his ipsis verbis
effatus est; idque tanto affectu spiritus, comitantibus etiaubertim lachrymis, ut Omnes qui aderant, in eundem fietum adduceret. Quamobrem cum satis bono spatio silentium tenuisset, ut primum affectum cohibere, vocemque laxare potuit, resumpto sermone, multa iterum addidit in eandem sententiam cum diceret, se ei ordinem illum inis fidem, & quasi in manum tradere, sed ita ut sciret, non indigere eius gubernatione, cum refertus esset viris prudentibus, qui per se satis eum gubernare possent, neque vero indigere eius correctione, cum adeo vigeret in eo disciplina, & tanta esset Praelatorum vigilantia, ut vix culpae ulli grauiori locus relinqueretur, aut si quando contingeret, ab ijsdem Praelatis strenue corrigeretur. Quare unum esse
reliquum, in quo ea familia ipsius opera indigeret, quia acum pauper, & imbecilla esset,& a multis immerito laces-Ff seretur
243쪽
seretur, atque offenderetur, opus eis esse alicuius potentioris praesidio, qui omnem ab eis iniuriam propulsat et, suaque auctoritate, ac patrccinio in omnibus incidenti bus casibus eos protegeret. Haec fuere verba Pontificis illius tum sapientis sic enim accepimus tum etiam virtute , & sanctitate excellentis, que ideo visum est integra Commemorare, quoniam aptissime totum Protectoris Osiscium, ac munus indicant, quid ad illum pertineat , quid non pertineat. Igitur hoc in primis intelligere debet Carisdinalis Protector, qui sui sint limites, ac terminime extra eos egrediatur. Sunt autem ij limites, quos modo dixi' mus, ex sententia huius tanti Pontificis, ne se ingerat g bernationi, neue auctoritatem sibi usurpet, vel instituendi praepositos, & rectores , vel designandi, vel mutandi loco, vel denique aliquid constituendi, siue de singulis .
siue de uniuersis. Haec enim non ad eum pertinent, Ssica inuadat, necesse est magnam sequi perturbationem, &magna detrimenta. Primum enim intelligendum est,D s. minum Deum, qui ut ait Apostolus,omnia ordinate facit, quemadmodum in religiosis, de quibus loquimur, praecipuum quendam ordinem superiorum, qui regant, inseri rum qui regantur, instituit, ita quamdiu hic legitimus o, do teneat ur, suam illam suavem prouidentiam in ipsis exe.qui; sin autem hic ordo interrumpatur, interrumpi etiam . coelestem illam communicationem, & influxum, atque ex eo, ut necesse est, multos sequi errores. Hoc autem fit
cum ij,qui legitimam non habent potestatem, nec sunt i gitimi superiores, & conuenienter esecti, aliquam sibi gubernandi partem vendicare aggrediuntur. Quare etiam si nihil aliud esset, hoc unum, non potest esse non magnopere damnosum. Accedit etiam, quod Cardinales, ut: Concedamus probos, & fiugi ess tamen cum relisiosa avitam nisi forte paucissimi nunqu3m experti sint, non possunt ullo modo nosse eam artem, qua nunquam tracta-
244쪽
rimi interdum etiam ne rudimenta quidem, aut si sertasse propter iudicij honitate aliquid amplius intelligant,certε nemo unquam erit, qui tam bene intelligat, qua religiosi ipsi Praelati, qui tum sua, tum alioru diuturna experientia magnum eius usum, ac peritiam consequuti sunt. Quod si ne generatim quidem tam bene nosse possunt instituta, quanto minus deinde homines ipsos, qua natura , quibus moribus, quibus etiam animi dotibus, quo ingenio, vel qua doctrina praediti sint, quid denique eis, vel promturum, vel obfuturum sit ξ Et tamen quis non videt quam necessarium sit haec omnia haberi qum perspectissima, ut
si Cardinalis ad singulorum gubernationem manum ad mouere voluerit, non possit non impingere ruens videlicet in tenebris Θ Postremo quanta ea plaga est, si quod necessario sequitur, haec quasi ianua aperiatur, aut haec liscentia inducatur in religiosos, ut proprio superiore contempto eiusque iussis pro nihilo habitis, putent separatu, habere perlagium ad Protectorem, & ab eo quod volunt, obtinere posse Audeo dicere hanc vere inter maximas
religionis calamitates esse numerandam, quoniam illa in primis ipsa contumacia aduersus suum patrem, quem Dei loco habeat, magna culpa est,deinde quoniam violatur ille, quem supra dixi, ordo diuinae prouidentiae, tum etiam aperitur aditus ambitioni,& omni torruptelae, dum malis artibus per amicos, per aulicos, gratiosos, studet quisque quod cupit impetrare: quammma pestes sunt religionum. quoniam euertunt illam simplicitatem, & obedientiam, quam quisque prosessus est, cum se totos Deo, per sui superioris, non per Cardinalis ullius manus tradiderunt. Quare non potest dici, nec credi, quam multa mala ex hac una re in religiones inuehantur, si Cardinales protectores, protectionis suae metas transgressi, gubernationem etiam tractare incipiant: tantumque abest, ut
protectores futuri sint, idest adiutores, ut nulla re peius Ff a mereri
245쪽
mereri possint de eo ordine, quem tuendum , ac seruan. dum susceperunt, Ex quo hoc etiam fit, ut non modo ipsi se ultro ingerere non debeant, sed etiam si alii eorum operam postularint, in ijs, quae non oportet, reijcere omnino debeant, nec admittere quod eorum munus, & officium non admittit. Dicet aliquis. Quid igitur si superiores ipsi in religione male se gerant, & ab instituto deflectant λRespondemus primum non tacite .subditis fidem habemdam aduersus Praelatos suos . saepe enim immerito quae runtur, atque hoc ipsum quod queruntur,& eos accusant, quos amare, & reuereri debuerant, indicio est, non esse probos religiosos, quod eis iure fidem omnem abrogat, praesertim in propria causa. Nam si communis esset ca la, ut de instituto, vel de regulis conservandis, in quibus
nihil loci proprius respectus habere videatur,tum quidem aliquanto plus credi posset. Sed tamen quoquo modo hoc habeat, seruandus est ordo. Sunt enim inreligiosis familijs sui gradus eorum ipsorum, qui regunt, ut qui si gulis domibus praesint, subsint iis, qui prouincias regunt ιει rursus ij Praepositis generalibus; atque etiam hi ipsi i ii religioni legitimo more congregatae. Quare si aliquis
ex iis accusetur, eaque accusatio aliquid momenti habere Videatur, cur nesocium non eius superiori in ipsa religi ne committatur, qui id melius videre, & decentius dij
dicare potest Quod si alicubi ita religio, & disciplina a
langueat, aut prostrata i aceat, ut quod mali est, non satis intus sanari queat, tum sane quaerenda est soris medicina, idque sine dubio ad Protectorem pertinet, sed ita ut tunc quoque nihil ad suum arbitrium, sed ex ipsius ordinis in stitutis, ac praestriptis omnia moderetur. Immo vero qu.niam nullus erit unquam ordo,tam perditus, & corruptullin quo, ut ait scriptura, in re simili, non sibi Dominus alba. rati s quos reliquat, qui genua non curvent ante Baal, hoc mciendum est Protectori, ut ex illis ipsis,optimos quosque,
246쪽
er optime sentientes seligat, quorum opera, & consilio ad reliquos corrigendos, & restituendos utatur. Sic enim
di remedium adhibet quod debet, idque multo melius, &aptius, quam si per se ipsum: nec quod iura religioni tribuunt iple conuellit. Caeterum hoc remoto si religio cub. sum suum, vel mediocrem in virtute teneat, si superiores, ct praepositi a recta via non deflectant, tum vero nulla oratione impedire eos debet, sed potius suam eis seruare . auctoritatem, suamque potestatem saluam, atque in t gram p rq stare, atque etiam omnem opem, S praesidium krre . Verum id malum hic esse potest, quod dulccdo quaedam imperandi, ita plerosque delectet, ut non con tenti Protectorum ossicio, rectorum etiam partes sibi assi manti velintque statuere, & iubere, ac decernere quae nihil ad ipsos pertinent: quod ut dixi, ex ea radice venit, quoniam omnibus placet iurisdictionem in alios exercere,
placet habere multos, qui ex sua potestate pendeant, di qui ab ipsis beneficia petant, eamque ob causam non satis sibi temperare possunt. Sed hoc si recte cogitemus. ipsis quidem Cardinalibus minimum honoris, vel amplitud,
nis additi at vero religiosis maximum affert detrimentum. Quare id omnino vitare debent. Quid vero dicemus de muneribus accipiendis, quod iam adeo inualuit, ut hoc tempore protectioncs hq propemodum inter Ecclesiastica
beneficia numerentur, atque ob haec etiam emolumenta
libentius a multis suscipiantur λ At vero quid minus conis vcnit, quam ut qui ad paupertatem etiam voto suscepto se se adegerunt, eis qui in diuit ijs verientur, diuitias addantὸ Potius contra hi, qui duites lunt, pauperibus religiosis largiri deberent. Quare hoc omnino conuenit Protectori, ut nihil tum accipiat ipse , tum ne a suis quidem aulicis accipi permittat, nam huc etia deuenit li ccorruptela, ut his quoque detur ad aliquid per eos imp trandum nec comae uniter datum a toto ontine, S multo minus
247쪽
minus a singulis.Vnde enim his suppeditet quod donenti nisi improbis modis, & praesertim ex proprietate, quae per
Quare haec summa sit huius ossicii, quod in protege dis religiosis ordinibus versatur, quod idem etiam valet in protegendis locis pijs, aut aliis hominum coetibus, vel sodalitijs ad pia opera institutis. Etenim qui omne huius modi protectionem susceperunt, ita sibi persuadere debent, se tutelam quandam orphanorum, ac pupillorum gerere, ac proinde nefas esse, ut eam gerant ad proprium commodum, sed eorum tantum utilitates sibi proponant, quorum se protectores appellant, hoc enim nomen ipsum monet. Sibi vero nullam aliam mercedem expetant, prae
Rereamquq a Deo post mortem, interdum etiam in hac ita recte factis redditur. Quare hoc suum munus es uintelligant, quorum patrocinium usceperunt, eorum s luti,& comodis inuigisere, tueri ab externis inimicis,pror libere ne ijs fiat iniuria, si negocium contingat apud Pontificem, id libenter complecti, & strenue, ac fideliter exedi
qui, si quid petatur, ab alijs etiam Principibus, quod ijs
damnosum ut, nulla ratione cedere, licet aliqua sibi subeunda sit offensio non autem illorum iactura suis utilita tibus consulere: deinde si quid intus perturbationis nasscatur, ei occurrere, si qui insolentius se gerant ad eos comprimendos auctoritatem suam superioribus accommodare, denique nihil omittere,quod eorum rationibus conferre posse videatur, quos semel in suam fidem, & .clie
De protectione vero regnorum, aut prouinciarum, hoc breuissime dicendum, pos , in hoc quoque genere mul' tam operam nauari Deo, & eius Ecclesiae. Ut enim coelestes angeli etiamsi omnes ad omnium animarum, & l corum Opem parati, tamen sic a Deo distributi sunt, vem ijs aliqui peculiarem curam aliquarum regionum, vel urbium
248쪽
urbium gerant, ex quo illud est in sacra Scriptusa , quod& Persarum angelus,& angelus Smirnae, vel Laodiceae ap Ame...pellatur, sic Cardinales licet totius Ecclesiae bonost uadis. deant, quibusdam tam ς'n eius partes quaedam committuntur. Quare ij quidem ita res laxare debent, se quasi angelos esse earum partium, itaque sese applicare ad serendam
'opem, vi eguerint. Aliter enim eget Catholicum regnum, ut Hispania , aliter totum haeresi infectum, ut Scotia, aut A nglia, aliter etiam si periculum sit ne inficiatur, ut Gallia . Illud autem commune omnibus, ut praeter uniuersa Iem hanc curam prouinciarum ipsarum, lingulis deinde etiam hominibus cum in Urbem veniunt negociorum causa, libenter & prompte operam impertiam, intcrdum etia: S pecunia cum opus est, subleuent pulchrum enim est,& gloriosum etiam Protectori, ut quatenus facultas sinito ijs, quos in tutela habet,suas etiam opes,& suam domum, quali portum quendam aduenientibus patere velit. Postremo ad hanc quoque protectionem, vel maxime pertinet , Pontificem adiuuare in deligendis Episcopis, cum in sua cuiusque prouincia dioecesis aliqua vacat. Ita enim
usu receptum est, ut haec Protectoribus fere cura mandetur instituendi processus, id est inquirendi de qualitatibus eius qui ordinandus est,& ad Pontificem reserendi. Quod quidem si oscitanter, ac negligenter, morisque scruandi gratia duntaxat agatur, perinde est, ac si nihil agatur, &peccatur in re maxima, nimirum ex qua populorum salus pendeat. Itaque agendum est omnino serio, & vere, indaganda vita, scrutandi mores, perpendenda etiam doctrina , & prudentia, & reliquae dotes huic muneri neces Iariae , ct quicquid in utramque partem comperiatur, sincere Pontifici patefaciendum: atque in hoc quoque genere nullus lacus dandus gratiae, nullus amicitiae, aut comimendationi. Oportet enim Deo magis placere, quam homi albus. Extat etiam recentassiarum, & certe sapien--. . tissimum Orale
249쪽
tissimum in hoc genere Gregori, XIV. decretum, quo mea ratio huius negocij explicatur. Itaque ea ratio fideliis ter omnino tenenda est, ac si teneatur, nihil est dubii. quin breui Ecclesia Catholica optimis, aptissimisque Epitcopis ab d atura sit.
I pramis quoddebetur bonis Card milibus, depana, qua malis. Cap. XXX IV.
V M iam multa de Cardinalium tum amisplitudine, & dignitate, tum etiam officio,& obligatione dicta sint,extremo loco a dedus etiam videtur breuis Epilogus, quo magis quisque ad hoc officium praestanda incitetur. Nam cum in Omni vivendi genere virtus, &mesertim persecta virtus est dissicillima, tum praesertim in statu Cardinalis ; in quem, si vere cogitare volumus, tam multa eoncurrunt pericula, alia aperta, & manifesta, a lia occultiora, & pene latentia, ut nulla nauigatio plura habere possit scopulorum, syrtium, aut turbinum discrimina. Ex quo certe apParet, quanto studio, & quam pra ei pua contentione opus sit Cardinali, si saluus esse velit,& felicitatem adipisci aeternam, cum in eo statu sit, qui ex
una parte tantam exigat summae cuiuida virtutis perfectio M,ex altera vero tam multa habeat impedimenta non modo huius persectionis,sed salutis ipsius,contraq; ta magna incitamenta ad superbiam, ad luxuriam, ad ambitionem,& ad alia. nec parua, nec pauca peccata.Quare si quid est, quod iuuitare possit Cardinalem,ut euadat ex tot laqueis illud est, ut hoc ipsum intelligat, se in medio laqueorum versari. Non sibi fingat vitam quietam, S labore vacua , quasi adepto Cardinatatu, iam quod volebat assequutus sit, iamque in portu nauiget, sed contra potius persu
Lat sibi, quod verum est, nunc sibi multo magis, quami unquam
250쪽
unquam antea vigilandum, laborandum, desudandum esese tum propter excellentem virtutem, atque eximia Ορο- .li 'ra, quae status ille exigit, tum propter haec iquq dixi peris , eula. Vt enim qui in terra hostili, aut latronibus infesta, iter tacit, si hoc ignorat, facile in eorum manus incidet rsi vero id norit, & timeat, cautionem quam Oportet, adhibebit, armis se instruet, attendet strenue , omnia circum spiciet, ex quo fit saepe ut incolumis euadat ; sic Cardina lis cum undique his periculis cinctus sit, una ei salus, una spes, unum remedium est ex hoc timore, atque ex hac si licitudine, quam dixi. Sed nescio quomodo dum homo inter alios excellit, ac dominatur, dum colitur,dum tim tur, omnibusque obsequijs honoratur, ita assuescit, ut pene obliviscatur, se hominem esse, aliumque habere superiorem ac dominum, cui subiectus esse, di cui in omnibus
obedire debeat . Quare hoc Cardinali curandum, seni perque praesentis Dei timor ante oculos habendus, ut non solum se Deo rationem redditurum sciat, quemadmodii lalios homines, sed etiam seueriorem. Habet igitur Cariadinalis magnum campum virtuti eXercendae, Dei promerendi , inseruiendi Ecclesiae, cuius est tam praecipuum it strumentum, propagandi hominum salutem. Habet uberem materiam comparandi sibi in coelo sternum gloriae pondus, & breui huius vitae labore, si eam sobrie, iuste, &caste duxerit, adipiscendi immortalem coronam, praemiusempitemum. Sed contra habet etiam magnam peccaniadi illecebram, magnam occasionem labendi, & ruendi in aeternum exitium: atque hoc quidem facilius, &procliuius, quo nimirum, & d mon impellit, & naturae corruptio incitat, mosque & exemplum hominum instigat, &denique ipsa etiam propriὸ infirmitas prona est. Oportetigitur ut Cardinalis suae salutis studiosus, & coelestium non immemor ita secum decernat, eo magis industria sua conniti , ac diligentius, acrius, seruentius Dei opcm quae