De cardinalis dignitate, et officio. Hieronymi Plati e Societate Iesu. Ad illustriss.mum et reuer.mum dominum D. Flaminium Platum S.R.E. Cardinalem

발행: 1602년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

DE CARDINALIS

ter, & sortiter, quoniam sine dubio rectum iudicium per

uertet. Vt enim cum Solis radius per vitrum permeat,&si per se purissimus, tamen eodem colore assici videtur, quo vitrum ipsum tinctum fuerit,sic cum Dei lux in voluntatem inciderit, aliqua insecta cupiditate, facile fit,ut illa ipsa inclinatio ex Dei luce manare videatur, itaq; hoino suum placitum, ut Dei placitum amplectatur, nempe idolum pro vero numine. Cum igitur tuam omnem volun- tatem funditus eieceris, tertium est, Vt quam maximum

concipias desideriuin cognoscendς diuinae voluntatis, ut eam sequaris, S exequaris. Quid enim iustius, quam in negocio Dei, eum cui suas Dcus vices commisit, nihil

facere, nisi quod Deus velit Θ Nam & hoc suffragium Cardinalibus a Deo dat um cst,& Pontifex, his sumagi js decernendus, Dei domum gubernaturus, Dei causa in tractarurus est. Quare ex omni parte nihil peruersius, ut antea diximus, quam non omnino satisfacere eius voluntati . Itaque buc te semper respicere, & ad hoc omne tuum ingenium, animique vires conuertere oportebit, idque,&Act. t. mente, & ore, aSsidue precari, quod A postolos olim in simili re precatos legimus. Tu Domine qui corda nosti, omnium, ostende quem elegeris ex his omnibus, unum accipere locum minister ij huius, & apostolatus. Recte Quem elegeris. Haec enim esse debet hominum cura, &labor; ut eum ipsum eligant, quem iam ante mundi constitutionem elegit Deus. Quarto loco hoc etiam scias, ad cognoscendum quisnam ex omnibus maxime Deo placeat, duplicem esse viam , unam per internum Dei auxi lium , qui vel rationem suo lumine illustret, vel volunta, rem impellat in eam partem, quam ipse velit, Ad hune autem interiorem Dei illapsum magnopere confert , tum puritas conscientiae, tum feruens desiderium exequendae voluntatis diuinae, tum etiam Orδtio, & meditatio coelestium rerum, quet vim Mias h4bς xx Vt auiu.ana expurget,

232쪽

DIGNITATE, ET OFFI Q at

habilemque reddat ad recipiendos, & percipiendos diuinos motus. Altera est via conatu ,& studio ipsius hominis cogitando, di ratiocinando, & proponendo sibi tres iblos , aut quatuor, in quos haec deliberatio cadere possit vix enim plures erunt γ deinde perpendendis,atque coninferendis inter se corum dotibus, quae huic muneri aptae sint. Neque vero excludenda, ac potius exquirenda sunt aliorum consilia, modo proborum, ac prudentum, rectisque sensibus euntium, & Dei gloriam spectantium. Saepe enim consultando, & audiendo veritas retegitur.

Ex his autem satis intelligi potest,quis locus reliquus esse possit obligatis, & deditiis illis suffra3ijs, quis gratiae, aut

amicitiae,aut precibus, cum nihil alina eo tempore debeat animo obuersari, quam Dei honor, & obsequium, tum Ecclesiae San utilitas, & Fidelium salus.

Luid a Cardinali seruandum sit in Legation, bus, elin Gubernationibus sibi commissis. p. XXXII.

L TIM O Ioco est etiam aliquid dicen. dum de alijsquibusdam Cardinalium functionibus, quas ideo in hunc locum

reseruauimuy, quia nec omnibus communes sunt, & a quibus geruntur, non seir per, & tota vita geruntur,sed raro, & ad tempus. Una igitur ex his iunctionibus est Legatio, cum a Pontifice ad certum aliquod negoci si mittuntur,vel etiam cum alicui PSinciae gubernandae praeficiuntur. Nam etsi proprium est tardinalium Pontifici assistere, eumque praesciati consilio,& opera iuuare, tamen cum ita res, Vsusque exigit, alio etiam allegari possunt, idque saepenumero magnam attulit Ecclesiae utilitatem. Vt enim inter Angelos

233쪽

alii sunt 1dministratoris spiritus in salutem hominum minsi,ut ait Apostolus, & bi quidem ex minoii x ordinibus, alii vero Deo semper altant,qui sunt summi illi ordines, et praeserti in Seraphinorum , tamen ex his etiam summis ali qui nonnuquam ad terras destinantur, ut olim ad Esaiam, quod ipse testatur , ita in hac Ecclesia militante habee Pontifex Maximus inseriores administros quos huc illuc, pro Ecclesiae procuratione dimittat, ut Epitcopos aliolque praelatos. Caeterum si negocij ratio id postulat,mittit etiam interdum ex Cardinalibus ipsis,quos supra diximus, berarephicae classi respondete. Tunc aurem id res postulat, cum eiusmodi caula est, ad quam expediendam, non solum ne cessaria sit prudentia,& deκteritas, rerumque usus, quae icilicet in alijs quoque inueniri possunt, sed etia in maior quaedam auctoi itas,qualis est in Cardinali. are oportet lem per haud mediocre esse negocium, sed magnum, S arduu, nec priuatum, sed publicum, ac vel ad totam Ecclesiam

pertinens, vel certe ad priarcipuam eiu , partem . Atque , hoc quidem institutum adhibendi Cardinales ad haec mu nera minime nouum, aut recens est, sed ab eo tempore stati .n introductum,quo etiam Gardinalibus accedere coepit maior auctoritas,ec maiestas. itaque Cal Asto Secundo Podntifice, idest anno circiter M C X X. ingens illa, et foedata

contentio inter Imperatores, et Pontifices, quae quinqua ginta piopemodum annis totam Ecclesiam continenteri urbarat, tandem trium Cardinalium legatorum egregia

opera planc iublata est ,&quidem cum magna Ecclesiae dignitalc, restituto ci iure conferendi beneficia, quod imperatores inuaserant. Hi autem Cardinales lectissimi sane fuere Saxo e Comitibus Presbyter, Lambertus Ostiensis Episcopus, Gregorius Papa rescus Diacon sit quorum qui dem hi duo potieriores, deinde etiam Pontifices fuere ,

alier Honori u ll. allei innocentius II. eius nominis. Mul. t. .cio etiam magis ciuimodi LegationeS non inult D poihab

234쪽

DIGNITATE, ET OFFIC. ast

ab AlexandroTertio frequentari coeptae, quem legimusiplo Pontificatus initio , Ioannem Anagninum Cardin lem misiste Mediolanum, ut suas partes aduersus Victorem antipapam,& Federicum Imperatorem tueretur: quod ille quidem strenue praestitit, cum utrunque publice e suggestu, ct complures Episcopos eorum sectatores a piorum communione semovit. Quin idem etiam anno M C LXXI. cum in Anglia Thomas Cantuariensis impie mactatus esset, duos Cardinales eo legasse scribitur ad Regis causam

cognoscendam, an eius caedis conscius fuisset; Eodemque iere tempore ad Conuentum' quendam Italicum magni momenti,alterum par Cardinalium destinauit Hildebrandum Crassum, di Alberganum. Itaque ab illo tempor his omnibus saeculis ita Legationes hae usitat , & frequentatae sunt in Eccle1ia, ut nullum sere maius.negocium a Pontificibus aliter sit consectum. Quamobrem lordanem

Vt sinum legimus primum a Ioanne XX ll. missum in Hispaniam contra Benedictum Lunam Antipapam . iterum a Martino Tertio, quem vulgo Quintum appellant in Galliam, Ungariam, Bohemiam, poitremo ab Eugenio Quarto ad Concilium Basiliense semper cum magno fructu. Dominicum etiam Capramcum, qui ab eodem Martino Cardinalis nominatus, ipso interim mortuo, nihilominus ab Eugenio promotus eli, duodecim honestissimas Legaiationes obiisse accepimus: at Ioannem Caruatallum, de quo supra mentionem fecimus, duas & viginti. In quo genere plurimum etiam commendari video Aeneam Sylauium Picolomineum, qui postea Pontifex Pius II. dictus est. is enim Pontificum iussit ad plures Germaniae ciuit tes prosectus,talem ubique se praestitit, ut ita creditum sit, eum initudio erga Sedem Apostolicam a nemine esse superatum. Quod fere idem de Laurentio Campegio dici potest, qui ex Auditore Rotae a Leone X. Cardinalis fa . eius, multas ipse quoque Legationes praeclare Obijt, pri- E e mutu

235쪽

xet, DE CARD IN ALI s

anum in Angliam ad Henricum VIII. adhue Catholicum

ut eum in foedus aduersus Turcas 'adduceret, iterumque ad eundem propter diuortij causam, quod ille cum Cathasina optima coniuge agitabat. Deinde in Germaniam ad Concilium quoddam indictilin, postremo rursus in Germaniam cum Lutherana pestis serpere coepisset. In quibus tamen eius Legationibus nulla difficilior, aut implicatior fuit, quam illa de regio diuortio quod diximus , cum res illi esset cum Rege, cui magnis antea benefici j sobstrictus erat, a quo videlicet, di Ecclesiasticos redditus haud mediocres , & insigne palatium Romae acceperat . . Itaque cum ille deinde, & his meritis, & auctoritate , &multo magis importunitate nonnunquam etiam minis, ac metu. tam iniustum, impiumq; negocium urgeret, quantus ille fuit campus exercendae eius integritatis, ac sorti'.

tudinis, quae esse debet in Cardinali Legatoὸ Et si ilIe quidem hoc ipsum acriu4 fortasse potuit. Ita enim visum est quibusdam nonnihil cessisse, & aliquid Regis gratiae dedisse. Sed tamen & illud ipsum, quod fecit,& si quid non secit quod tacere debuit, satis ostendit quanta res sit Legatio Cardinalis. Atque idcirco etiam haec exempla a

me commemorata sunt, ut intelligeretur, quam ingen Ecclesiae emolumentum, Legatis decus, Legationes recte. Obitae afferre soleant: contraque quantum Ecclesiae damnum, quantum Cardinalibus dedecus, si minus recte

obcantur.

. Cum igitur hoc ita sit, videndum iam est in eo munere gerendo, quae a Cardinali seruanda sint, quaeue fugienda.

Haec vero omnia, nec meIius, nec apertius,nec grauius trara. .. eo, di possunt, quam a S. Bernardo exposita sunt in libris ad Eugenium suum ; quem dum edocer, quos Cardinales ad hoc munus eligere debeat, ipsos etiam qui eliguntur, docet quid debeant praestare. Sic igitur ait. Qui Legatione pro Christo iungi quoties opus erit, nec iussi renuant.

236쪽

DIGNIT A TE, ET OFFIα , ,

nee non iussi affectent. Qui quod verecunde excusant, obstinatius non recusent, Qui missi post aurum non eant , sed Christum sequantur. Qui quaestum Legationem non aestimene; nec requirant datum , sed fructum. Qui Regibus Ioannem exhibeant, Aegiptijs Mosen; Fornicantibus Phinees. Heliam idololatris, Haelisaeum auaris, Petrum mentientibus. Paulum blasphemantibus, negociantibus Christum. Qui vulgus non spernant, sed doceant, diutites non palpent, sed teneant, pauperes non grauent, sed buctant, minas Principum non paveant, sed contemnant. QuL non cum turba intrent, nec cum ira exeam, qui Ecclesias non spolient, sed emendent. Qui marsupia non exhauriant, sed corda reficiant, & crimina corrigant, famae prouideant suae, nec inuideant alienae. Quorum sermo aedificatio, quorum vita iustitia, quorum praeientia grata, quorum memoria in benedictione. Qui se amabiles prae-heant non verbo, sed opere: reuerendos exhibeant, sed

actu, non fastu. Qui ad te redeant fatigati quidem, sed non suffucinati, simul & gloriantes quod non curiosa, seu

pretiosa quaeque terrarum attulerint, sed quod reliquerint, pacem Regnis, legem barbaris, quietem Monaster ijs. Ecclesijs ordinem, Clericis disciplinam, Deo populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec S. Beris nardus praeclare, cuius omnia dicta, ad haec duo capita reis ferri possunt, vel sulcipiendae Legationis , vel gerendae. Nam in suscio tenda hoc seruare debent Caid males, ut

nec eam ambiant, aut affectent, propter honorem, nec iniunctam recusent, propter disti cultatem aut periculum a.

Itaque nec sic auidos in petendo, nec timidos in detrectando, nec obstinatos in resistendo, praebere debent, quom aqui ob suam cupiditatem, vel ambitionem in eiusinodi negocia magna, & ardua, audacter se se ingerunt, quoniam non a Deo vocantur, nihil egregium efficere poterunt,qui velo a Deo vocati, & electi abnuunt, nimirum serui sunt

Philipp.

237쪽

contumaces, & quod in ipsis est Dei consilium, & ordinem illum diu in prouidentiae perturbant. Caeterum in administranda deinde Legatione, illς sunt asciscendae vim

tutes,quas S . Berna Idu Scom in morat, consilium in prouidendo, constantia in exequendo, humanitas in tenues, Drtitudo in Principes, Zelus pro domo Dei, sed ante omnia integritas, ct continentia, quae consert, non soIum ad vitae sanctimoniam, sed etiam ad exemplum aliorum,& ad auctoritatem ipsis comparandam, quae omnino necessaria est in talibus negocijs . itaque optima est illa B. Bernardi vox, ne Legationem existiment quaestum, id est, non eam conuertant in mercaturam,ut ex ea ditari velint; quod periculum ijs potissimum imminet, qui rem habent cumis Principibus, qui possi int & solent multa, ac magna offerre, ad quae repudianda insigni opus est virtute, qualis est in paucis. Verum quid ab eo expectati possit, qui mercede, ac praemiis emptus sit λ Itaque imitandum est omnibus Cardinalibus exemplum illud, quod in hoc ipIo gene' re narrat idem S. Be inardus, Pontificij Legati in Aquit nia, cui cum a quodam Presbytero allatus esset piscis, ille

nunquam admittere voluit, nisi pretio reddito. Item inquit, cum cssemus in quodam oppido, domina illius oppidi obtulit ei pro deuotione cum manulergio duas,vel tres paropsides pulchras, ligneas tamen . Quas aliquandiu intuens homo scrupulosae conscientiae, laudauit eas, sed non acquieuit accipere. Quando argenteas accepisset, qui ligneas resutauit Veium piopter hanc integi itate, illud quoque magnae curae csse di bet apud Cardinalem,ut eorum inter quos Legationem obit, animos sibi conciliet. quamque maxime adiungat non modo Principum hoc enim ita apertum cst ut monitione non creat sed ipsoauer iam populorum, ut se omnibus gratum, reddat, di caru. Id enim magnum est adiumentim ad res gerendas. Hanc aut e m hominum beneuolantiam, multa esticet e solent,sic

238쪽

in primis virtutes, omnes quidem, sed praesertim popuI res illae, comitas, mansuetudo, liberalitas. sed sunt praei rea etiam artificia quaedam colligendae gratiae, cuiusmodi est, prae se ferre peculiarem amorem, S charitatem in gentem illam , .in qua quisque versatur. Quanquam hanc sanne opinionem,non ex illimandum est subito acquiri posse, prς sertim si quod ante prς cesserit alicuius alienationis i dicium . Itaque nunquam satis praecipi potest Cardinalibus id quod supra quodam loco monuimus, ut nulli unuquam se Principi, aut parti , quq in Republica Christiana

verset ur, nimis addicant, sed Communitatem quandam retineant: seque aequales, S eosdem omnibus seruent,a que id tum vel bis, tum vero factis ipsis profiteanturion Dibusque notum, S tcstatum esse velint. Hoc enim tum

ad alia multa,& pene in f nita officia quotidiana conseri, in quibus alioquin perpetuo neceste crit claudicari, tum dc inde ad hoc ipsum, ut omnes apti sint ad O in nem Legationem in omnem locum, & ad cnancm nationem, nec ubius recusari, vel suspectus haberi possit, sed unumquemq;

omnes, ut suum excipiant, & tanquam suo libenter cuncta committant. Atque ad hunc cliam finem populatis beneuolentiς concilianda magnopere consert, curare, ac deinde etiam opportune ostendete notitiam quandam iacius gcntis, cui quisque Legatus est: vi exempli gratia, si in Gallia, quantum prodet it cognoscere, & cum vis inciadit posse commemorare eius Regni initia, & progressus, qui Reges extiterint, quo iure successerint, quales etiam viri fuerint qui motus, quae perturbationes excitatae sint, ct quas ob causam. Quod idem valet apud caeteras nationeS, atque in eo, aliqua Legato Cardinali adhibenda est diligentia a Dicamus nunc etiam breuiter quid seruare debeatCa dinalis, cum ei alicuius piovinciae, aut loci, administratio committitur, quod iplum, cum a Pon ce commitritur, Scnus

239쪽

genus est cuiusdam Legationis. Interdum enim inhoe quoque genere magno usui est Cardinalium opera, ut cum Eugenius tui. Ludovicum Scaram pum Marchiae Anco-

nitanae Legatum instituit, quam ille quidem magna ex parte , varijs occupatam armis, di vi recepit. Idemque k Calisto Tertio classi praesectus' multa in mari Aegeo aduersus Turcas fortiter gessit, multasque ijs clades intulit . Aegidius quoque Carillus ab innocentio Sexto Auenione ad Ecclesiasticam ditionem recuperandam cum EXercitu milsas. adeo feliciter id perfecit, ut deinde Pontifici plausti om clauibus onustum ostenderit: que erant claues urbium, & oppidorum ab ipso receptorum. Quo in genere eodem magnam etiam Ecclesiae operam, ante annos s re CCCXX nauauit soannes Columna optimus, ct sor aissimus Cardinalis, qui' ab Honorio Pontifice, cum imgenti classe in AegyptuM Legatus . Aeliopolim, quam Damia tam vocant, felicitcr expugnauidi, ac post muli astrenue aesta, ad quendam gloriae cumulum captus etiam est ab hostibus, ex quorum tamen manibus incolumis euasit. Cuius etiam pietatis monumcntum extat adhuc ea columella, quae in S. Praxedis visitur, ad quam Dei filius creditur fiagellatus, quam ille secum in Urbem, tanquam opima Orientis spolia rouexit. inare non porcst dubitari, quin hoc etiam armath , ut sie loquar, Legationis aenus ii religionis causa postulet, cum laude, & fructu obiri possit. Illud tamen frequentius cum Legatis Prouinciae tempore pacis gubernandae committuntur. in qua administratione quam diligentiam, quam aequalitatem

in OinneS, quantam integritatem, iustitiam,continentiam tum pecuniae,tum aliarum cuPiditatum praestare debeant,

nihil attinet dicere. Nain cum etiam prophani Magistratus hoc debeant, quanto magis Ecclesiastici Et si , et solum Cardinalis officium id exigeret, quid erit ad uincta insuper periona publica, quae ipsius Pontificis faciem re

240쪽

fert Tantum hoc dicam non sine causa Legatis solemne

este ut crucem praeferant, non solum ad honorem,scd etiaad documentum, ut meminerint suam potestatem licet

pio fluere, ct in homine Ecclesiastico consistere, ut proinde Ecclosialtica etiam pietate , ct lenitate temperanda risit. Quare etiam si eiusmodi administratio, haud quaquam remissa. & segnis esse debeat in tuenda iustitia, in 'puniendis sontibus, in comprimendis maleficiis, decet tamen omnem ab ea acerbitatem, atque etiam seueritatem remoueri, ac potius ut dixi, inclinari ad pietatem, ut in i hoc quoque Cardinales Christum Dominum imitemur, tcuius potestate utuntur. Quam etiam ob causam multa a sunt iii eiusmodi ncgocio, quae melius per alios,quam per se ipsos tractabunt, ἐκ reni,cuiusmodi sunt, quae ad mortem; manguinem pertinent. Nihil enim minus conuenit Cardinali, quam cile sanguinari una. Quod idem uideo sentire S. Bernardum, ex illa Saluatoris voce, quata Petro mandauit, ut gladium tuum in vagina reponeret.

Nam ex eo quod suum gladium ait, ostendit Petrum quoque gladium habere: quod autem recondi iubet, id indicari, gladium hunc non ipsius manu, licet ipsius nutu evaginandum. Vterque cim, inquit, Ecclesita, & spiritualis scilicet gladius,& materialis: sed is quidem pro Ecclesia, ille vero, & ab Ecclesia cxercendus est . ille Sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum Sacerdotis. Hecigitur de gubernatione Ecclesia si ica quidem, sed a Pontifice impolita. Nam quod aliquando fit, ut Cardinales pro laicis Regibus eorum ditionibus praesint, ut nos qtate nostra vidimus Gramuelium Neapoli, Madructum M diolani , id adeo rarum est, adeoque non propitum Casedinali, ut de eo nihil proprie prscipiendum putem .

SEARCH

MENU NAVIGATION