장음표시 사용
21쪽
s META PHYSIC AProbatur. Natura universalis esset naturae
una in multis individuis. Atqui in rebus contingentibus nulla existit aut existere potest natura , quae in multis individuis una sit. Nam cum singula individua suam habeant essentiam aut naturam sibi propriam , si multa reipsa sint individua, multas reipsa existero naturas necesse est , nisi quis ita ineptus sit 8c hebes , ut pluralitatem cum unitate confundat, oc quod unum est, dicat esse duo , centum , mille dic. Ex. gr. in Platone , Cicerone , Alexandro &c, quae sunt humanitatis individua , natura humana non est una ; sed quot sunt individua , tot reipsa sunt nae
Quod etiam fatentur Scotistae , cum dicunt naturam esse quidem in multis individuis unam sed univoce & divisim, id est eum sui ipsius multiplicatione ;proindeque in m uiris individuis multas
ieipsa naturas existere. Ergo &c. Dices quae natura similia sunt , haec unum idem esse dicuntur, unamque habere naturam : atqui multa re ipsa exis-stunt individua , quae similia sint natura ;sic Petrus , Paulus coeterique homines natura similes sunt. Ergo re ipsa existit natura quae in multis individuis una sit ;Proindeque universalis. Dg. maj- Haec unum dc idem dicunt
22쪽
improprio sensu cumque de stricta vocum significatione parum curatur. C. mal. Haec unum & idem esse dicuntur, cum voces inistricta sua significatione sunt usurpandae. N. maj. quod adeo verum est, ut si quis personas tres divinas natura similes assereret; hoc ipso naturas tres diis vinas , tres Deos admittere ab omnibus judicarerur: Ergo Cum accuratus esse deis bet sermo ; quae natura sunt similia, hoe ipso non unam naturam , sed multas habere dicuntur. Quare cum de duobus coraporibus sermonem habentes dicimus eamdem esse illorum figuram 3 improprie loquimur. Ita ferm. Sgravesendius. C. T. introd. ad Phlyos Coeteras Vraetermittimus objectione. proponi solleas , cum aequivocationes sint aut cavillationes magis quaml dissi cultates. Legatur subtilissimus SuarEs,Metaph. disp. U. Sect. I. Quaeres quid inter res possibiles sine
naturae universim aut generatim sumptae.
Philosophi quidam opinati sunt res in statu possibilitatis universim spectatas
esse naturas , quae cum ex se ipsis & independenter a nostra cogitatione abstr
herent ab omnibus individuis ejusdemi classis, hoc ipso essent Archetypa quaedam Sc exemplari, velivi colam intellectu divino posita , quibus inter agendum Deus
23쪽
dirigeretur; dc ad quorum similitudine imejusdem: specieii . individua quaeque esti rei ; quin i men unquam ipsae produ cerentur , sed sin* sui imminutione Rurinturi tu singulis communicarentur indi viduis. Quare in illorum Philosophorum sententia humanitas generat1m & in statu possibilitatis si consideratur , re ipsa non Vero per cogitationem nostram a Carthesio, Mallebranchio,icoeterisque individuis abstrahit ; hocquai sesu a quibusdam di citur universalis. . Ex qua, opinionu orta est de individuo disceptatio maxima.Cum enim natura ejusmodi abstracta indivi. duis communicata diceretur individuum ab ipsa natura distingui necosse fuit. Ideo. que non sine animinum aestu quaesituna est in quo consistat individuatio , & per quid natura constituatur individuum fieri namque non potest ut natura ab individuis abstrahat, quin individuatio aliquid naturae superadda t.
Res in stam possibilitatis & generat1m
sumptae non sunt naturae quaedam generales quae ab omnibus individuis reipsa praescindant. p 'Pbr. a v. individua qu*que cujus ibet speciei sunt in se postibilia , Deoque cognita. Ergo inutilis omnino est natura get
24쪽
neralis ab omnibus individuis re ipsa abs trahens, ad cujus similitudinem efficiantur individua. Σ'. Sit in exemplum circulus gener tim sumptus ; idemque de coeteris rebus universim judicium feratur. Si circulus universim sumptus diceretur essentia quaedam a singulis abstrahens circulis , esset circulus reipsa possibilis, qui nullum haberet diametrum determinatum ; atqui revera possibilis non est circulus , cujus diameter nullam habeat determinaram magnitudinem : res enim quae reipsa possibilis est, supponi potest existens saltem accedente cause efficientis actione. Atqui ne adhibita quidem Omnipotentia divina supponi potest circulus existens, cujus dia
meter nullam habeat determinatam magnitudinem. Quaecumque enim extenso existens determinatae magnitudinis est aut
pedis , aut pollicis , aut exapedae misibique ipse contradicit, qui rem existentem asserit , eamdemque indeterminatam. Ergo &C. Quod autem de speciebus perspicuum est , id de generibus patet evidentius. Quid enim, si metallum universim sumptum eX. gr. diceretur res quaedam reipsa possibilis 3 Esset corpus duritier, graVit ris , malleabilitatis , fusibilitaris . coloris indetermi ati. An vero per ipsam Dei. Ru
25쪽
Omnipotentiam supponi potest corpuς ejusmodi existere λ Quid etiam esset idea
generatim sumpta Θ Elset repraesentatio , quae non illud potius, quam alterum Objectum, nec omn a si inul objecta exhiberet ; ideoque repraesentatio quae rem nullam repraetentaret , quod est manifesta contradictio. 3 Homo universim sumptus esset rem
una seu indivisa in se , imo & divisa aqualibet alia. Atqui aliud nihil est, individuum & singulare. Ergo homo universim esset natura singularis & individua , non universalis. De idia umissati, Seu de universsali in repraejentando. Quaestio praesens non exigui videtur momenti tum propter nomina generalia quorum in variis linguis numerus est locupletissimus : tum propter humanarum cognitionum progressus . quae nisi generali quodam intuitu proferrentur , angus iis admodum concluderentur limitibus ;tum etiam propter M lebranchii systemade id eis, quod iit otione ideae unive salis fundatur. Idea universalis , ut Mallebranchio via detur , ens omne complectitur , ideoque infinita esst; ex quo concludit, omnia Videri in Deo, qui solus infinitus est.
26쪽
sicae experimentalis , aut Epistolarum ad materialistam , infinitudinem quamdam& immensitatem cum Mallebranchio tribuit ideae universali , in qua contineri asserit notionem omnium ejusdem speciei individuorum possibilium; quae notio possibilium , ut eidem authori placer ,
cum necessaria sit, non contingens, nulla potest idea hominis utpote contingenti exhiberi. Sic aurem mentem suam explicat. Idea circuli determinati omnino Scsingularis quem prae oculis habet Geome-rra , typus est dc exemplar omnium circulorum possibilium ; ideo autem fit typus,& exemplar omnium circulorum possibilium; quia attendimus ad omnipotentiam divinam , quae potest circulos similes ire infinitum esticere. Verbo dicit, idea quae libet quantumvis sinsularis per attentio nem ad omnipotentiam Dei relativa est
ad indi /idua cujusdam speciei in infinitum possibilia; idque ipsum est quod eam
reddit universalem. Creteri omnes philosophi tum veteres, tum recentiores , 8c cum illis Lockius conrendunt, ideam ex singulari seri uni, ver Iem per simplicem mentis abstrae tionem. Abstractis autem sive praecisio ea est mentis cogirario , qua ex multi&ejusdem rei attributis , modis, aur rela
27쪽
tionibus quaedam animus considerat. , interea dum ad coetera non attendit; quo sit ut ea etiam quae sunt inseparabilia per cogitationem veluti separentur Sc praeiacindantur. Sic viator itineris longitudiunem saepe considerati attentius , cum de latitudine nullatenus cogitat.: His praenotatis sit.
Idea ex singulari sit universalis per simplicem mentis abstractionem. Haec propositio explicatione magis quam. probatione indiget.
Nam IV. Certum est ideam universalem non eam esse quae repraesentat naturam
unicam in multis individuis; cum in rebus contingentibus sive existentibus siv. postibilibus, nulla reipsa sit ejusmodi n
Certum est 29. ideam universalem non illam esse quae omnium ejusdem speciei individuorum collectionem exhibet; haec enim idea collectiva est , non univer-
Quare idea universaliς est idea multis communis , id est quae id ex bibet quod est omnibus ejus dein speciei individui commune. Atqui per mentis abstractio nem fit, ut idea. rei singularis sit communis omnibus ejusdem speciei indivia
28쪽
G'NERAL r s. I yduis Si enim Geometra in triangulo quod habet prae oculis conlideret dumtaxat tres angulos , triaque latera atque a dederminata magnitudine laterum & angulo-
rum , eorumque aequalixa de aut Ina qualitate praescindat ; ejus idea aut demoniatratio triangulis omnibus fit communis ;Etiamsi de coeteris triangulis nullatendς cogitet. Ergo idea ex singulari fit per abo, tractionem universalis. Quod ut penitus intelligatur , non abs re erit observare qua ratione idea singillaris ad multa gradatim extendatur, tandemque fiat universasis. Infantulus matrem suam. videt & ancillam , aut nutricem , quarum ideas singulares habet ar que distinctas successii temporis multa cernit quae .corporis figura , aliisque qualitatibus patri suo S: matri similia sunt. EY his similibus sibi estormat ideam , quae singulis ejusmodi entibus convenit; et idea commmis multis Sc universalis
quam coeterorum exemplo hac voce homo significat Sc exprimit: in quo certe novam ideam non estor mat ; sed ab idea complexa patris avx matris aut quoriam dam aliorum. , qualitates quasdam singu lorum proprias amovet . ea Que retinet
quae ungulis. 1 unt communia.. Dices iς. cum aut hora Elementorum
Metaphysicae experimentaIis. Infinjto ni-
29쪽
hil opponitur magis quam abstractio . quae est quaedam negario. Atqui idea unuversalis infinita est ; cum omnia ejusdem speciei individua complectare r. Ergo ex singulari non fit universalis per abstrac
N. mi. Idea universalis ea est quae repraesentat aliquid multis commune , non Vero quae objecta exhibet numero infinita. Ergo idea universalis non est infinita. Ad probationem N. ant. Nam I v. idea universalis non est idea collectiva , 'sed multis communis. Ergo &c. 29. Idea universalis termino generali exprimitur.Τerminus generalis non omnia ejusdem spe
ciei individua signifieat, sed aliquid ipsis
commane; δc in hoc differt terminus communis seu generalis a collectivo. Ergo &c. Imo nulla mentis nostrae idea esse potest , quae singula & omnia ejusdem speciei individua complectatur Tamen ideas habemtas universales. .Ergo & c. Et vero sententia praedicti authoris parum consentire vicietur cum notione ideae universalis quam ipse tradit. Vidisd'un terete, inqNir, Ep. quarta pag. 3 6, ne represente aueren cerela determine . nul eerelenumerique .... elle ne ren ferme aucune des disse- rences qui disinguent les teretes exisants : eessi image de Ious les cercles en ee gwelle enoΠce reguliιε de disame du renixe a mus lis potuis
30쪽
ne peut ex ter que son raFon ne Dii determine,
O que Pidee ne determine aucun ra=on , onpeut dire quelle ne represente Meun cercle particulier. En notio idear universalis ex
ipso authore. Jamverb non nisi per abia tractionem fieri potest , ut idea circuli nullum radium determinet. Insuper idea quae omnes circulos existentes & possibi les exhiberet , dici non potest idea quae
nullum circulum determinatum & numericum exhiberet, ut pote quae nihil nificollectionem circulorum numericorum S singularium repraesentare r. Dices 2'. cum eodem. Idea universalis circuli est idea relativa ad omnes circulos possibiles , quorum typus est de exemplar. Idea autem circuli omnino determinati & singularis fit exemplar ci culorum omnium possibilium per attentionem ad omnipotentiam divinam , quae cognoscitur posse infinitos circulos ejus similes efficere. Ex quibus sic argumentum proponi potest. Idea non fit universalis aut relativa ad circulos omnes possibiles, nisi per attentionem ad Omnipotentiam divinam. Ergo ex fingulari universalis non fit pec abstractionem. Νg. ant. tum quia de Dei omnipotentia fere nunquam cogitatur, dum effor-