Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

αio DE NUMMIsmeodem capite & inscriptione Cn. atque aversa parte diversu na a duobus Ursinianis. Equidem ut nihil intentatum reliqui, ad acquirendos quosquet nummos Pompeii patris vultum exhibentes, pro mea in magnum virum nescio qua propensione, nullus eorum me praeteriit, qui memorantur L Fulvio etiam in Familia Pompeia, nec primus

aureus, nec reliqui omnes, quos summa cura a

que etiam expensa conquisitos, majori diligentia discussi, de cum duobus familiae Minatiae nummis collatos, per omnia similes reperi. In omnia. bus, inquam, capite Pompeii insignitis, notam illam capillitii assurgentis, a Plutarcho memoratam, deprehendi; nisi quod undecimi argentei minus affabre cusum caput, de eo solo dubitare aliquantulum impellit, propter imperitiam monetarii. Sed in cςteris praesertim argenteis, Vetulus ille vultus, frons rugis pluribus quasi sulcis exarata, genae diductae se concavae, indubitanter speciem prae se ferunt viri senioris, ta fere sex genarii 3 non vero juvenis, qualis erat Sextus sum, cum anno aetatis quadragesimo a M. Titio inte

remptus est.

At quoniam pr cipua controversia est de pri mo illo ratissimo dc exquisitissimo aureo , tribus capitibus Cn. Pompeii dc filiorum insignitos au

222쪽

p O M P EI AN I s. a. ii sim assirmare, cum solum plurimum conferre ad litem componendam. Qua parte enim unicum

visitur caput, quod vulgo Cnari patris qstimatur, nulla hic Crines enim illius promissi , & in frontem sunt caduci : tantum abest ut sint arrecti, & velut ab ipsa fronte revulsi, quales videre licet in familiae Minatiar nummis ,

immo & in altero duorum minorum capitum,

quae in aversa parte hujusce aurei sunt insculpta, videlicet in eo quod dextram occupat. Illud enim esse Pompeii patris existimo , ex adverso filii naiatu majoris, tum propter cincinnum illum capillitii modice assurgentis, qui in integris δί affabrecusis nummis, qualis est a Plutarcho descriptus, dignoscitur: tum propter rugas in fronte apparentes, & genas concaVas, quae in Vultu etiam minuto compendioso senilem patris aetatem referunt, nec florenti filii aetati conveniunt. Neque vero vultum illum unicum anterioris partis hujus nummi ex eo quis argumentetur esse Pompeii patris, quod sit junior, & majorem Alexandri similitudinem exprimat. Nam praeterquam quod barbatus est, quod nusquam vidimus in nummis aut statuis Alexandri ; in eo cerniturne scio quid rude, agreste, ac consonum moribus

Sexti, qualis describitur a Paterculo, Adoles ensii

223쪽

aia.

tris. Deinde circumscriptus cernitur corona quercea, ut fatetur Ursinus ipse : ideoque existimandum non est cum Fulvio , expressam esse in hoc

aureo nummo coronam lauream, quam Senatus

Pompeio patri concesserat, festis solemnibus gestandam; sed potius querceam , quam ob cives

servatos, ut loquar cum nummis, Sextus Pompeius meruerat. Siquidem Sextus in proscriptosa Triumviris plurima pietatis ossicia exercuerat, cum submissis ad Italiae littora navibus, profugorum esset perfugium, receptosque benigne, libe xaliter honorifice haberet, ac demum composito foedere cum Antonio & C sare Octaviano , plurimos patriae restitueret, inter quos fuere Claudius Nero vir Liviae, oc M. Titius, qui postea ipsum mei Sextum interfecit. Unde de fieri potest, ut cliam ejus beneficii in cives & magnates Romanos impensi gratia, Sextus, Piur appellatus Gerit. Scio illud fortassis assumpsisse cognomen ob pietatem in Cnaeum patrem, cujus vindicandi causa arma sumpserat: quod innuit apud Ursinunt septimus tantiliae Pompeiae nummus, in quo videre est antiquum illud monumentuiti pietatis filiorum in parentes, sub symbolo duo im

224쪽

fatrum Catanensium Amphino mi oc Anapiar. Equidem in prςlio Mundensi, in quo Pompeii juvenes a C stare Dictatore fusi & profligati sunt, Pompeianis partibus pro tessera PIETAs fuit :sed nil obstat quominus luplici titulo Hi nomi-

.ne donatus fuerit, & propter observantiam in patrem, & propter charitatem in patriam 5c cives suos. At certum est, coronam querceam , servati civis fuisse notam de prςmium honorarium, ideoque civicam appellatam : ac proinde corona in illo aureo expressa, nullo modo caput

Pompeii patris designat, nec ad ipsum pertinet, quippe nec est laurea, qualis fuerat illi decreta)sed ad Sextum filium, qui quernam illam me

tuerat.

Inscriptiones autem & signa Pontificatus vel Auguratus, oc alia quibus Fulvius suam de vultu Sexti in denariis argenteis vult stabilire sen- ttentiam , nihil essiciunt; cum vel ipso fatente Fulvio Ursino, loquens M. Tullius de Sexti Pompeii auguratu , Vocet paternum auguratus locum. Ex quo intelligitur Augurem quoque fuisse Pompeium patrem, ac proinde lituo Pompeii nummo apposito, aeque patrem ac filium posse designari. Fac autem destitutum me hoc pr sidio, neque ad Pompeium Magnum perti-

225쪽

ssentare videtur. Sidus vero Iulium videmus ae . qta ac in nummis Sanquinii, impositum capiti Augusti, in aversa parte aurei Tiberii Imperatoris , cum inscriptione , DI vos ΑVGus T.

Sed & visantur alii nummi cum capite Augusti, quorum utraque in parte nulla ipsius, sed

alterius cujuspiam fit mentio. Testis Hubertus Golletius , qui in Augusti numismatis aereum Gr cum in ipsius honorem a C sareensibus percussum exhibet cujus anteriori in parte caput Augusti pr notat, cum inscriptione , ΟΥ Η ΔΙΟΣ

At non existimatur vulgo caput illud esse Vedii Pollionis, cujus nomen in nummo, si fides Goliato, qui equestris quidem ordinis fuit, sed libertini generis : quem etiamsi viventem inter amicos adhibuit Augustus, ipsi tamen mortuo nullum honorem haberi voluit, immo dc aedes ipsius , ut refert Nonnius ex Dione , ne quod ejus monumentum extaret, diruit, porticumque superextruxit Liviae nomine. Quod si in propria causa testis esse possim , est mihi nummus aereus secundae magnitudinis, in quo caput Augusti, cum inscriptione, L. POL. MAEVIUS. pars

226쪽

aversa tintilis est quarto nummo Antiliae Pin.

niae, in qua visitur astrum inter falcatae Lunae cornua, sine ulla Augusti mentione: nec tamen

quis existimet caput esse L. Maevii Pollionis, viri incogniti. ' Non hic recenseo plures nummos capite C Iulii C saris insignitos , in quibus nulla iror sus ipsius inscriptio, sed tantum Triumviroruni Monetalium, aut aliorum Magistratuum , famia harum Flaminiae, Livineiae, Muisidiae , Sempro- niae, Voconiae. Non eos, in quibus caput pidi, cum inscriptione Squilia oc Vibia inon alios Mum capite M. Antonii, dc nomine C. Sosii ipsus legati ; in quibus omnibus nuda illustrium virorum capita reperiuntur cum nominibus Na stratuum. Mitto, inquam, hos omnes, quia ii scriptiones non apponuntur capitibus in anteriori parte, sed in aversa tantum : & setis si perque ex praemissis exemplis rationibus d monstratum est, reperiri posse caput Cn. Pona peii Magni cum inscriptionibus & monumentis ad Sextum filium spectantibus: vel si essent alia qua, quae ad Sextum unum pertinere constaret: Unum addam circa nummum Nasidiae familiae, nomen Neptuni appositum capiti in eo expres sis, cum delphino re tridente, posset innuere,

227쪽

dine tertii familiae Pompeiae nummi, qui in honorem ipsius cusus est a M. Terentio Varrone Proquaestore , cum sceptro , aquila , eodem delphino, ad indicandum maris imperium Pompeio Magno delatum, cum adversus piratas Proconsulari potestate missus est, ut docet ipse Ursinus. Mirum igitur non est, si Sextus alludens ad maritimum illud patris imperium , celerem felicitatem, qua bellum illud confecerat vigente Republica, eum colat tanquam Neptunum alterum 3 cujus etiam veluti tutelae acceptos ferat felices eventus rerum secundarum in mari Siculo, tum cum classis August a tempestatibus quassata fuit re disjecta.

. Atque ut prosequar alios quosdam scrupulos , qui mihi suborti sunt in iisdem evolvendis Fulvii Ursini Commentariis , ad unum vel alterum Corneliae familiae nummum, si tua id

ferat humanitas, VIR ILLUSTRISSIME, me convertam. Unus est XV. ejus familiae, in quo caput diademate cinctum visitur, cum Verbo,

FE ELIX: quod esse Fausti filii Sullae . asserit

Ursinus. Scio Io. Fabrum , in Commentar. ad imagines Illustrium Ursini, ejusdem esse sententiae; re causam hujus ornamenti regii ex eo pe-

228쪽

xit DB NUMMI stero , quod Faustus sub Pompeio Magno militans, diadema quoddam ex spoliis Mithridatiscis, post victoriam adeptus fuerit. Sed cur civis Romanus capiti suo imponat insigne illud regium, Reipublicae adhuc vigenti intolerandum cum pater ipsius , etiam in summa potestate, vit ladae invidiae causa Dictaturam deposuerit. Quin potius diadema in aversa parte nummi , memoriae ergo posuisset Faustus, sicut videmus quatuor coronas in quinto denario tabulae prP cedentis, ad indicandas Sullae victorias : si tamen honori Fausti verti posset spolium illud, non hosti ereptum in pugna, sed a Caio quodam Mithridatis collactaneo acceptum, qui sus furatus illud fuerat e gazophylacio Regis de mortui , cujus facti postea Phraati filio poenas dedit. Liceat igitur pace eruditorum virorum suspicari, caput illud denarii X v. esse Iugurthae Regis: prorsus enim Africanum, barbaricum MΒααλιον esse videtur. Notum omnibus est quid Sullae cum Iugurthal fuerit ; descripta est certε rei gestae lamma in XVI. denario, in quo infelix ille Numida, Sullae a Boccho socero vinctus

traditur, cum eadem epigraphe, F Ε E L I X. Cur non ergo caput solum Jugurthae reponatur in xv. nummo , cum integra & magis explicit

229쪽

historia cuia sit.in XVI. pr sertim cum utriusque nummi similis inscriptio rem unam ea demque signare videatur, illud Sullae cognomen, FE ELIX, aeque apponatur in XV. denario , capiti illi de quo.est controversia , atque appositum est toti historiae Jugurthae in xv LSententiae nostrae ante annos aliquot Gandavi, suffragabatur nobilissimus, S rei antiquariae pe- itissimus, Valcurius Schin kelius, qui inter plurimos exquisitae raritatis 5 Vetustatis nummos, huic nostro similem unum possidebat, & Iugum thae nomine jam designaverat in loculis. Nobis etiam accessit calculus eruditissimi de urbanissimi Gevariti Antuerpiae, quem inclytae illius urbis tanquam prςcipuum decus, antequam it rum hanc epistolam ederem, inviseram. Alter familiae Corneliae nummus est XXXI. qui aversa in parte statuam equestrem exhiber, quam Augusti esse censet Ursinus, cum inscriptione, COSSUS CN. F. LEN FVLVS. Ego li-henter inquirerem, an non etiam referri posset ad victoriam dc trophqum A. Cornelii Colli, qui Consul fuit anno V. C. E C C X X V. Quippe inter aedes sacras vetustate collapsas , aut incendio absumptas, quas restauraVit Augustus, ma-

moratur Templum Ioyis Feretrii, in quo resti- Ee ij

230쪽

116 DE NUMMisiuit opima spolia , quae Cossus Larti Tolumnio

Veientium Regi ad Fidenas interfecto detraxerat , ac Iovi consecrarat. Itaque trigesimus ille primus nummus forte Cusus est in memoriam prisci illius Ducis , 5c ad referendam Augusto gratiam , qui vetustum familiae Corneliae decus jam pene abolitum renovavit. Eoque luben tius irem in hanc sententiam, quod statua equestris illa, dextro humero spolia sive trophaeum

ferata

Sed plus justo procedit epistola nostra, neque

suis se finibus continet , quos ut adhibeamus tandem unicam addemus dubitatiunculam de tertio nummo aereo Grqco familiae Papiriae. Ille siquidem miniis videtur tribuendus C. Papirio Carboni, fratri Cn. Papirii Carbonis ter Consulis; neque item C. Carboni, qui Priettor fuit, & Consul anno V.C. DCXXXIII. Multo minus C. Carboni, qui Pr or anno DLXXX v. Sardiniam dc Corsicam obtinuit. Neque enim ut censet iidem Ursinus, a Nicetensibus Corsicae

populis cusus est, sed Nic ae in Bithynia percus. sus fuit. Quod patet ex aliis ejusdem provinciae snummis, eodem nomine C. Papirii Carbonis insignitis : quorum unus loco NIKΑIΩN, habet

SEARCH

MENU NAVIGATION