Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

primariae civitates unius 6c ejusdem Bithyniae. Sedoc alterum possideo cum verbo BIΘΥNI EDN,& eadem inscriptione C. Papirii Carbonis. Nullus itaque superest dubitandi locus , quin culi fuerint lir nummi in Bithynia, & quidem ab eo , quem apud Dionem reperisse me existimo, C. Papirio Carbone ejusdem provinciae Rectore. Ille siquidem cum accusasset M. Cottam Bithyniae Proconsulem , qui magnam pecuniae vim,

decedens ex eadem provincia , Corraserat ; ob eam accusationem . quamvis . pri ter plebis. Tribunatum, honorem nullum alium geuisset, Consularibus tamen honoribus exornatus est, ut refert Dio circa annum U. C. D C L X X X V II. Aci- lib.

lio Glabrione & Pisone Cossi pro consuetudine istius aevi, qua pr er poenas reis peculatus inflictas , etiam accusatoribus ho res habebantur. Sed cam ipsemet Carbo postea eandem Bithyniam obtineret, EU nihilo quam Cotta levius peccasset, ab ejus filio vicissim in judicium tractus, reusque peractus inst. Cum igitur C. P pirium Carbonem Rectorem Bithyniae teneamus , cujus nomine cusi sunt nummi per totam eandem provinciam, ac prςcipue Nicqae dc Nicomediae: non est cur ad alios superioris aevi, atque ad Nic enses Corsicae populos recurramus.

232쪽

- DE NUMMIs

Haec suist paucula, VIR ILL Us TR IssIME; quae tuo examini submittenda censui, tum quia primas agis in excelsissimo antiquitatis Romanae theatro , tum quia id mihi de tua singulari benevolentia polliceor, si quid a me peccatum fuerit, amica censura emendatum iri. Quod si ex hac opella nostra lucem Ursinianis Commentariis aliquam .accedere posse Censes : quantulum id- cumque est, eruditae consuetudini tuae debere me

profiteor. Vale. Ex is seo: nostra Parisino missi

Non. Iun. R. S. M. DC. LX.

233쪽

OCTAVII FALCONERI I

Deucalionei Diluvii typum exhibente.

S. Germani Antifodori Paris Decanum.

ECTATE VENIS, DOCTI SsIME; UIN E, te enim Veterum nummo, ut ita dicam , sermonis consultissimum, verbis alloquar ex ipse rei nummariae pe- DE s . nu te promente desumptis 3 expectate, inquam, omnibus, quotquot in Urbe AEterna studio anti- --μ. quitatis tenemur; mihi vero etiam exoptate, cui ad desiderium fruendi eruditione tua atque doctrina, accedit quoque recordatio singularis tuae erga me humanitatis; cum ante novennium ferme Lutetiam peregrinandi cupiditate ductus, a te in celebri illo Musto tuo Comiter exceptus, selectissimorum nummorum conspectu dignatus, donatus etiam eleganti illa tua de Nummo Britannico Epistola, quam paulo ante edideras : mi-

234쪽

rifice vero erga te virtutemque tuam affectus, in Urbem me recepi. Ubi quam alte mihi semper animo haeserit memoria tuorum in me meritorum, neminem alium testem appellabo, quam charissimum tibi caput, quem ego ob morum suavitatem , atque insisnem rerum antiquarum scientiam plurimum colo atque observo, Franciscum Gottifredum; a quo discere etiam poteris, me, cum insperatum ab eo de proximo tuo Romam adventu nuntium accepissem , prae gaudio propemodum exiluisse. Opportune vero accidit, ut quo fere tempore haec ad nos de te allata sunt, invisenti mihi, quod non rard facere soleo, Go tifredum ipsum, obtulerit ille typum pridie a te acceptum nummi Severo ab Apamensibus cusi, in cujus aversa parte eadem cernebantur, quae in nummo hoc Philippi, de cujus explicatione sum acturus. Quo de nummo quod tu tanquam Amtiquariis vestris ignoto, hominem, tuo omniumque judicio, nummorum peritissimum consulere videbaris, in mentem statim venit, occasonem optatissimam offerri mihi, observantiam erga te meam tibi Romam advenienti publico aliquo monimento declarandi, si meam de praeclarissimo Philippi numismate conjecturam tuis auspiciis vuLgarem , quam anno superiore, Epistola ad Gotti-rredum leviter attigeram ue cujus quidem ille exem

plum

235쪽

gnante, quod censuram tuam, ac tui similium, quos acerrimi judicii Viros Lutetiae complures esse scio, in re, quae non ita probabilis videretur, ac suis etiam prςsidiis, quod in tumultuaria scriptione aliter fieri non potuerat, destituta, haud immerito reformidarem. Quod igitur antiqui moris erat , ut Cςsaribus provinciam aliquam adeuntibus, nummi de eorum adventu cuderentur , tanquam publicae gratulationis indices , faciam nunc ipse jure priVato; teque inter

.Antiquarios nostrae aetatis nemini secundum, temtio jam ad Urbem venientem, editione insignis hujus nummi gratulabundus excipiam. Erit quoque hoc munusculum, levidensς licEt, & crata etiam filo, xeniorum loco, quibus te Romae hos pitem de more prosequar: quae si minus raritate aut pretio, eo saltem tibi placitura non vanus fortasse augur sim, quod & ad ingenium tuum facta, & novitate ipsa nonnihil oblectamenti eo in

genere, quo maxime delectaris, allatura sint. Ae ope ergo , VIR CLARISSIME, quem tibi amoris obsequiique erga te mei monumentum lu- bens do ac dedico , Apamensem hunc nummum, insignem sane; ac nulli, meo quidem judicio, raritate , aue eruditae antiquitatis commendatione posthabendum.

236쪽

Is, ut vides , Philippi senioris caput praefert

laureatum de more, atque inscriptione consueta, nisi quod Marci pr nomen omissum errore haud in nummis infrequenti, ATT. Κ . ΙΟΥΛ. Φ I AI IN

ΠΟ Σ ΑΥΓ. IN. Cas fui. Philippus In avem sa vero navigii genus quodpiam cernitur quo enim alio nomine id rei appellem ignoro) tetr

goni, atque aquis innatantis, in quo simulacra duo pectore tenus extant, virile alterum, alterum muliebre, cui velum C capite dependet. Ex ea a tem, quam, si placet, deinceps Arcam nominabiamus, prominent duo veluti tigilli erecti, quibus transversus Alter innititur. Huic columba insidet. alteri similis, quae ramusculum unguibus tenens, aliiqire expansis, non longe ab Arca volantis spe Ciena priinet.. Ante Arcam duae itidem figurae, quamina virilis muliebrem pone sequitur: utraque ver b ejusdem plane vultus atque illae, quae in Arca sitiat, ut mecum viri harum rerum periti sentiunt. Ornamenta capitis in muliebri, eadem.

237쪽

eunt, quod utraque dextrum lacertum in cubitum erectum habet , quod in iis quae in Arca sunt, nequaquam apparet. Inscriptionem ita lego, EII. M. AΥP. A Λ ET ANAPOΥ B. AP XI. ATIAM EDN. Sub M. Auri Alexandro II. Pontis Apamensium. In fronte vero Arcae hae tres literae non obscure Uparent, N, n, E. Hujus sane typi tres mihi nummos , eosque aereos maximos Medaelioni vulgo) vidisse contigit. Unum scilicet, eumque omnium integerrimum, cujus hic ectypum ex libbuimus ex celeberrimo Museo Magni Etruriae

Ducis, cujusque mihi visendi copiam fecit pro sua singulari humanitate LEO POL DUS Etruriae Princeps, quem literis bonisque artibus alendis fovena sique natum, non modo Italia, sed Gallia etiam vestra , ac quicquid est in Europa universa hominum literatorum admiratur & prς- dicat. Alterum possidet PETRUS OTTOBONUs Cardinalis, egregiis animi dotibus, insignique doctrina atque usu rerum preclarissimus ; cuio veterum nummorum aspectu gravissimis a laboribus solatium, quaerere non tam oblectamento est, quam decori iis qui hac eruditionis parte delectantur, amplissimi ordinis ornamentum ingens sibi laudis socium habere. Tertium penosse habet AUGUsTIN Us CHISIUS Farnesii

238쪽

DE NUMMO

Princeps , ALEXANDRI VII. Pont. Max. fra tris filius. io cujus Museo alia etiam ejusdem raritatis ac pretii numismata extant. Ita fato quodam accidisse videtur, ut quotquot , quantum ego scio, illustris hujus antiquitatis monumentimcempla lucem viderunt, iis in amplissimum locum pervenisse sorte obtigerit. Caeteriim egregiam huic Philippi nummo lucem praebet, ac Viacissim mutuatur, Severi quem diximus, cujus tr pus a te ad Gottifredum missius; in quo ego quoque me tibi non leviter obligatum sentio, quod

conjecturae meae asserendae tantum pri sidii attu-lςris: Et Vero non committam, ut ejus aspectum cruditorum oculis invidendo avarus nimium a

que adeo iniquus videar in iis abscondendis, quorum ipse nonnisi beneficio tuo particeps sectus sum. Illum ergo ex tuo ectypo descriptum hic profero, quem cum nostro Philippi conserre, haud erit studiosis, opinor, injucundum.

239쪽

Ap AMENSI. 229Ejus anterior pars, ut Videre est, severi caput laureatum habet cum inscriptione vulgari, ΑΥ T. K. A. CEΠΤ. CEOΥHPOC ΠEPTI. IN. CH L. Sept. Severuι Pertinax. Aversa, eadem quae in Philippi nummo, si pauca excipias, quorum diversitas nescio cςlatori ne, an ei qui nummum excudit, tribuenda sit. Vereor enim, ne is ad diversam, qua imbutus esset Circa explicationem hujus nummi , opinionem Cςlum accommodaverit. Ac primum vehementer si1spicor, Arcar quidem schema non aliud esse hic, atque in nostro; sed pr judicio scalptoris factum esse, ut quaere vera in utroque erecta Arca fingitur , cujus Vertex sit pars ea, cui columba insidet ; in hoc ita repraesentetur, ac si quicquid spatii intercedit a loco ubi posita est columba, ad eum in quo figurae desinunt, Arcae ipsius longitudinem metiatur : quod verum minime esse ex nostro manifesto patet. Qualis enim esset Arcae hujus forma, quae quinque lateribus constaret , Verum haud aequalibus, anserioribus veris ita in obtusum angulum coeuntibus, ut quasi in cuncum desinant rQuod autem ille unicum tantum in fronte latus expresserit, illudque ad normam directum inde sortasse fieri potuit, quod nummo in hac parte Vetustate attrito, angulum ex concursu duorum laterum, qui in nostro perspicuus satis est, mini-

240쪽

aso DE NUMMO

me deprehenderit. Eo etiam refero quod voI cris , quae ramum unguibus tenet , ad aquilae speciem, aut alicujus ex accipitrum genere, e fricta sit : ex tribus enim aliis Philippi illam non aliam esse, quam columbam, proculdubio Constat. Variat quoque hic nonnihil schema figurarum , quae sunt in Arca. Harum namque quae dextrum latus obtinet, brachiis seminudis atque ad pectus adductis apparet, altera tqvum itidem brachium seminudum ostendit, neque ei velum

c capite dependet, lut in nostro. Sed de his ii viderint, quibus nummi ipsius archetypum oculis usurpare contigit. Insignis vero atque eruditorum observatione dignae inscriptio, E HI AT Ω- NOS ETΟΥ ΑPTE. MATNHTΩN ΑΠ AMEAN.

Sub Agonotheta Ane. Magnetum Apamensium. Agonotheta: quippe hic nomen inscriptum esse Videtur, tanquam ejus, a quo in Apamensium Fastis distingueretur is annus, quo nummus iste cusus est. Cujus vero generis sit, quidve denotet hoc loco Agonothetae Magistratus , haud est propositi nostri investigare ; deque re ista opportunius egimus in Notis ad Inscriptiones Athleti-Cas, quas vulgabimus aliquando.

Jam vero, ut ad nummum nostrum reveri

mur, quo Clarius pateat, ad quam potissimum urbibus, quae Apameae, seu Apamia:

SEARCH

MENU NAVIGATION