Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

1PAM E NSI. 23 Inomen tulerunt, referendus ille sit, ante omnia necessarium arbitror de earum numero atque origine paulo curiosius inquirere. Sex itaque numero hujus nominis urbes agnoscunt Ortelius, atque ejus autoritatem secutus, ni fallor Tristatanus. Ego vero nonnisi quinque eas fuisse libentius crediderim, quot itidem a Stephano diversis in inionibus numerantur. .PTimo loco sit, quae omnium celeberrima fuisse videtur, Apamea Syriae, olim Pella Macedonibus, de cujus origine, situ , atque agri fertilitate multa apud Strabo . nem. Secundum obtineat Apamea Phrygiae, Cibotus dicta, inter Asiaticas urbes post Ephesum dignitate proxima, ad confluentes fluviorum Mar

syae dc M andri posita, ad quam pertinet insignis

ille Gordiani nummus apud Tristanum, aliusque rem. x.

rarissimus Tiberii ex thesauro CHRISTINAE, cum inscript. AsIAM EI AC ΠPOC MAIAN- Δ P O N. Atque hae quidem duae notissimae apud scriptores, pr ter quas unam in Bithynia, alte- ram in Media habet Strabo, quae illi, ut opinor, eadem cum ea, quae in Parthia, apud Ragas. Ac quantum sane ad tres priores pertinet, Straboni omnino consentit Stephanus. Diversς vero sunt illi , ἡ-- M θηγον R THeηes in I Ie- sene, Tigride circunfunditur , quaeque ab eodem in Perside ponitur, αροπα. Aliς quoque

242쪽

132 DE NUMMO Plinio atque aliis urbes'Apameae nomine, ab iis quas adhuc nominavimus, diversae videri

possint. Non ideo tamen earum numerus temere augendus ; existimandumque potius, scriptores, ut alias Rpe populorum atque regionum, hic urbium harum nomina confudisse. Ac ne longius a re nostra abeamus, Stephanus idem, seu potius ejus Epitomator Hermolaus, illam Mesenes regionem, in qua Apameam collocat, quam recte quidem divisum alveo Tigrim complecti vult, . TMiι mi, Q. alibi pro Me, sopotamia accipit, quod ea sit ψ a duoMusu viis Euphra te ac Tigri intercepta, ut jam observavid Salitia sius. Quo verisimilius sit, Apameam, quae υ τοῦ Mεσί-ύν Stephano dicitur , eandem esse cum illa, quae aliis in Mesopotamia 'ponitur . Neque vero dissimulabo Plinium, preter istam in Mes. ne Apameam, de qua lib. 6. Cap. 27. aliam quoque ad Euphratem, in Zeugmate dictam, agno scere. Sed deo ipse falli ob regionum vicinitatem potuit , aut haec eadem fortasse esse cum ea, quam Strabo in Media ponit, ut dc illa, quam Plinius Mediae oppidum facit, Raphane cognominata , e dem videtur fuisse, quae Straboni in Parthia est,nt Ortelio etiam placuit ; atque ex eo probabilius redditur, quod narrat Strabo , Parthiam olim

243쪽

olim haud ita amplam Disse provinciam, sua vero aetate amplificatam additis Camisena Choarena regioni bus, dc quicquid est usque ad Portas Caspias, & Aragos, seu ac Tapyros, quae olim Mediae fuerant: cujus quidem rei ignoratione verisimillimum est erroris occasionem prςbi-

tam iis qui post Strabonem scripserunt, eandem urbem pro duabus usurpandi, quas crederent in diversis regionibus positas. Atque in re simili allucinatus videtur diligens alioqui Antiquitatum Hispanicarum scriptor Genesius Sepulveda, qui Pacem Iuliam a Pace Augusta, seu Colonia Augusta Pacensi distinguit, quas quidem unam eandemque urbem esse multis adversus ipsum adstruit Andreas Resen dius, opusculo singulari de Colonia Pacensi. Quin Strabo ipse, attento minus lectori Apameam unam in Parthia, alteram in Media posuisse videri possit; cum tamen unam eandemque fuisse , quae apud Ragas, vix dubitari possit, ut locum utrumque ex libro ii.

conferenti manifestum erit. Quod si quispiam

Apameas a scriptoribus aliquando confusas minime largiatur, ego contra, non sex Apameas, sed Vel septem aut octo , ex diversis autorum locis Ovincam. Nam preter celebrem illam Phrystiae,

244쪽

ostendam, quae tamen in ea provincia nulla fuit solaque Ptolem o imposuit regionum vicinitas: Phrygia enim, quae Straboni seu pedemontana, Pisidiae erat contermina. Ac quod probabile minus sit, duas in sola' provincia Bithynia Apameas asseram , alteram a Prusia conditam , quam Strabo, Ptol meus , Zosimus & alii norunt; alteram , quam Nicomedem Epiphanem condidisse autor est Stephanus, atque ex eo Et stat hius in Scho L ad Dionysium Perlegetem: quos tamen me nemini persuasurum probe scio. Illa quoque ad adstruendum Apamearum numerum non levis conjectura, quam mihi suppeditat insta gnis Appiani locus in Syriacis , ubi haec de urbi

bus a Seleuco Nicatore conditis. Πολήκ θ ακιω

Urbra autem condidit per longitudinem imperii fisi . yedecim quidem Antiochias a patre denominatur quinque a matre Laodiceas, no vem sibi cognomines

Seleucias, quatuor ab uxoribus, tres Ayameas, unam

tratoniceam. Nam si tribus his Apameis , quas Seleucum ab uxore denominasse Appianus memorat, unam in Phrygia addas ab Antiocho ejus filio exstructam , alteram in Bithynia a Prusia; quinque jam habebis, quot re vera extitisse a

245쪽

bitror huius nominis urbes , quarum sanc qua- tuor ab Apame Seleuci uxore, Antiochi Soteris matre, appellatae, una ab altera itidem Apame Prusiae uxore, cui fortasse id nominis fuit, quod ad Apamem illam Seleuci , genus suum aliquomodo referret: nam propagatum Apamae nomen in Apame Antiochi sorore, quae Magae in matrimonium collocata est, observo ex Pausania. Proximum est jam ut quoniam de Apamearum numero egimus , de earundem appellatione atque etymo nonnihil dicamus. Mirifice enim hic quoque variasse video tum veteres scriptores, tum etiam nonnullos ex recentioribus, ut infra osteu-d m. Apamearum porro originationem ex Hebraica lingua duxit Salmasius , cui etiam AKaeerest pulari video virum nostra aetate eruditione cele- ebrem. In ea enim id vocabulum, urbem cinctam vel circundatam, sonare narrat , idque ad illud referendum , quod omnes urbcs qua Apamea vocata

sent, inter amnes sta fuerint: quemadmodum Gades insulam, & Gaddir Hispaniae urbem inter

duo Boetis ostia, maris undique aquis circundatam, a Phoenicio vocabulo nomen derivasse,

quod Dem, , & locum circuns tum significat. Sed vereor ne ille hoc loco, ut aliasi pe, nova potius quam probabilia dicere voluis se videatur. Quicquid enim sit de origine ipsa,

246쪽

DE NUMMO

an scilicet satis hic quadret, quando ea mani

sto tot autorum consensit ad Apamem refertur ;vix credo omnes urbes, quae Apameae nomen

tulerunt, inter amnes sitas fuisse; quod neque ex veteribus Geographis colligitur, & ipse saltem probare potuisset. Neque enim Apameam Bithyniae , aut illam quae in Parthia erat, interamnas fuisse produnt seriptores , deque earum etymo alioquin adeo inter eos convenit, ut aliam ejus originem investigare, lucem plane sit in meridie quaerere. Constat igitur Apameas omnes ab Apa mis duabus illustribus ac regiis foeminis vocita' tas: ac si res subtilius examinanda sit, ab antiquiore illa uxore Seleuci, a qua alteri nomen derivatum verisimile est. Verum & circa Apamem lib. , r. ipsam Vario errasse scriptores comperio. Livius illam Seleuci sororem facit. Migratum inde tit quit ille) meieribin Crinis , nomae e urbi nomen

inditum ab Apame serore Regis Seleuci. Ubi Salmasius libertate sanε plus quam Decembri legit

- Ωxore , quod edition ου male habeant: ab Apame φῖ - rore Seleuci. Id audacter sane factum, MSS. Codd.

. reclamantibus I meo autem judicio etiam frivole. Sicuti enim in magnorum autorum erroribus

notandis, diligentiae laudem assectare, est, ejusque in quo reverentiam antiquitatis desidestes: ita in omnibus eorum apicibus tuendis arm

247쪽

APAMEN si. 37kie laborare, aquam plane cribro haurire Nam, ut Quintiliani verbis utar , & labuntu Iustii. Oratori aliquando, oc oneri cedunt: nec semper intei dunt animum, & nonnunquam fatigantur. Familiaria vero illis hujusmodi μν ιυνι, qualia non modo Galenum, Maximum Tyrium, atque alios; sed disertissimum etiam Romuli ne- solum admisisse advertit H. Stephanus ac Critici Notii ad passim. In Livio autem fatalis quodammodo videri possit hujusmodi in cognationis appellati nibus incogitantia: cujus quidem illustre exemplum a nemine adhuc, quod sciam, observatum, auggessit mihi vir lano doctissimus atque erudi- itivimus Alexander Pollinus. Qui enim apud Li-:Vium lib. 17. ait Massiva, se orbum a patre reli- ictum cum avunculo Masanissa in Hispaniam tra

jecisse strum fliin a Masanissa ipso appellatur

apud eundem ub. 18. ubi haec de Masanissa. Prope attonitus ipso congressu Numida, gratias de fra- iris Ilis remisso Μ viva in agit. Opportune magis

atque ingenue Glareanus ad eum locum , de quo superius miror autem inter tot viros doctos, qui in Livio emendando aut illustrando operam collocarunt , illum unum hic vidisse in Romanae Historiae Principem, quantum licet, excusat ; quasiis circa hujusmodi barbarorum nomina haud multum fuerit sollicitus. Neque est cur quispiam Li-

248쪽

vium tuendi anxius, ipsum cum autoribus c t conciliare laboret, quod nempe Apame ea-em Icleuci soror atque uxor esse potuerit , -- lenni Ptolemaeorum atque aliorum etiam Asiaticorum Regum more : veniendum enim illi in Controversiam erit cum Strabone, qui Apamem Seleuci uxorem, Artabaeti filiam fuisse prodit. Apamem quoque , Livii vestigia secutus, Seleuci non uxorem, sed sororem fecit Tristanus. Sed, quod mirari satis nequeo, Strabonem lib. 12. tan' quam Livio concordem in sententiam suam cititat ; qui tamen diserte ibidem Apamem , Seleuci Uxorem nominat. Strabonis verba ipsa, ne Tristanum indicta causa damnasse videar, huc asse ram. Sic igitur ille loco supradicto: E . ,,

Utque inde se veteribus nempe Celaenis, loqui-itur enim de Apamea Phrygiae in cum civra trans tulisset Antiochus Soter in eam , qua nunc dicitur Apameam, ei a matre Apama nomen fecit, si iaci Artabani, qua nuptum data fuerat Seleuco Nisa tori. Quod vero Plinium sibi eadem de re testem advocat cap. 29. lib. F. perperam etiam facit: nam neque apud Plinium loco citato verbum ultu inde Apame ; neque alibi illam Apamena Seleuci

249쪽

serorem dixisse puto. Quomodo enim sibi constaret qui alio loco haec habet Apamia, cui nomen Antiochin matris sua imposuit . migris tamcunfunditur. Ubi notandum , Apameam ab Antiocho conditam illam dici a Plinio . quae in Mesene, quod de Solinus credidit, si id verum est quod supra innuimus Apameam pud Tigrim

non aliam re vera esse , quam quae aliis autoribus hi Mesopotamia ponitur. Sed uterque fallitur, si verus,est Strabo, cujus autoritatem ego sequi malim. Ea enim est Apamea Phrygiae, ut Nidimus: nisi forte plures Antiochus Alameas , matris nomine denominatas, condidit , qua tamen de re nihil, quod sciam, apud scriptores. Diverso tramite a vero aberravit Stephanus, cui A--

urbs Dria ab Apame Seleuci matre. Quod quam verum sit, ex Appiano & Strabone supra citatis sane patet. Atque hinc obiter animadvertere licet, quam caute hujusmodi autores legendi sint , qui magno literarum detrimento non ipsi . - αι nobiscum loquuntur , sed ineruditis posterioris aevi Grammaticis larvam commodant, qui illos non modo in epitomen redigendo decurtarunt, sed inficetis etiam suis glossematis corruperunt , quod, cum Stephano, tum Suidae atque aliis accidisse notarunt viri docti. C terum inter

250쪽

t diversas Apameae non e urbes una

M. 3. c. 31. Romanorum colonia fuit. Plinio ac Strabone au-

'toribus, Bithyniensis Apamea, ut ex Ulpiano lib. . de Rep. etiam ostendit Patavinius Cujus quoniam hiementio incidit, haud sane silentio praeteribimus. quantum circa ejus appellationem pugnare inter se videantur Strabo ac Pliritus. Strabonis verba

μ αν τεs γμα κώ. D l Prusias scilicet) ui jam bin excitatas Cium, prusiadem a se, M seleam ab uxore, Apameam denominavit. Apamea igituri Strabonis aetate, quae olim Myrtea, ut aliabi disertius etiam ille eodem libro. Contra Pl nius loco paulo anto citato. Deinde fumen Gebes, ct intus Helos oppidum, qua Germanicopolis alio nomine Boselo, secut Apamia, qua nunc I ris Colophonio m. Anne vero candem Bithyniae u bona, quae Strabonis tempore Apamea dicta est, Plinii s culo suum illud antiquum nomen repe-- tiisse credibile est 3 Augeri suspicio possit, qudae Cium quoque urbem, quam Prusiadem a Prusia

vocatam ex Strabone audivimus, veteri item no

mine appellat Plinius eodem capite, ubi destri .ptionem Bithyniae prosequitur. Postea μ- , in quo flumen Abantum , oppidum B Pion, amnes Hylas Gos cum oppido ejusdem nominis. Sed quomodo

SEARCH

MENU NAVIGATION