Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

AGATHO DAEMON. 3Ci Certissimos quoque viae duces serpentes esse,& juvandis Regibus divinitus mitti, satis intellexit Regum ille maximus Alexander. Cum enim ad Ammonis oraculum per arenosa Libyae descr-ta proficisceretur, in iisque incertus Viarum CXer- Ariam M. 3. citus aberraret; repente prodierunt angues duo,& primum agmen praecesserunt: quibus conspe- ctis, imperavit ducibus suis sequerentur, prodigioque obtemperarent. Nec perperam : ipsum enim ad oraculi sedem recta duxerunt , ubi desertunato rerum suarum eventu futuro certior

factus dicitur. Quid de Chiorum nummo dicam, in quo serpens ingentibus spiris orbem terrarum amplectitur, & veluti fovet, cum inscriptione, A Σ Κ Λ H-m ΟΥ ΣΩTHPOΣ, HVm ii Sematoris P Annon ille idem anguis est, quem Epidaurii raro, sed nunquam sine maximo ipsorum bono visum, eodem quo AEsculapium Cultu venerati sunt ;quem eundem Romani, grassante iniqua ac pe- Livim dee. i.

stifera lue , quasi unicum suo malo remedium, amplissima ornatissima legatione ab Epidauriis impetratum, in insula Tiberina collocarunt Z Hujus quidem rei illustre monumentum Antoninus Pius Imperator, antiquitatum Romanarum studiosissimus, insculptum voluit numismati maximo in primis raro, quod Roma nuper allatum, in

312쪽

3οι AGATHO DAEMON

Regio Museo reconditum , intuendo expleri nequeant, quotquot intuentur Antiquarii. Neque enim sola Graecia, cujus leviuscula fides , sed αRoma ipsa , serpentem felicis tutelae symbolum existimavit. Teste Sulla Dictatore, qui cum in

agro Nolano ante Pr torium sacra faceret, ab in ,.sima ara subito anguis emergens, pro omine Victoriae, quam ille continuo de.hostibus repori vit , acceptus est.

Denique in nummis argenteis Impp. Claudii dc Vespasiani , Victoria serpente duce progreditur. Quin dc Magni Alexandri nummus aereus nobis Victoriam in bigis raptim decurrentibus exhibet, comite serpente. Hinc erga ipsos magnatum amor : nec sola Olympias , auaeque in Macedonia Bacchantes , Orgia celebrantes , iis delectatae sunt; sed dc Imperatorum tertissimus Tiberius serpentem dilexit, propria manu cibavit.

Si igitur tam felix antiquis serpentum aspectus occursusque visus est, VIR EXCELLENTIS SI ME, quam faustum omen capere licet ex eo, qui nobis regia numismata scrutantibus nuper occurrit Z quem transmisisse ad hanc aetatem, dc tibi consecrasse videtur antiquitas, grata Videlicet in antecessum, & quasi praesentiens eruditas illas dc elegantes curas, quibus reliquias suas, e

313쪽

omnibus collectas siculis, in Regio Musto tanquam in sacrario collocas. Quae cum, illustrissi mi tui stemmatis ornatu ac decore gestiens , in angue, in epigraphe, in papaveribus istis spicisque ingentes nobis providentiae tuae fructus spoponderit: nos certe dc ad hanc diem uberes cepimus, dc ex iisdem symbolis. uberiores in posterum ominamur. Sive enim artes excultas attendimus, quibus opificum animos a languenti desidia revocas, de inutilium hominum pondere Rempublicam jussu Regis exoneras: sive insignem illam Academiam, in qua tot praestantes viri regia munificentia ex omnibus Europae partibus evocati, assiduis laboribus δί eruditis solicitudinibus curas ingentes tuas pro modo suo aemulari Contendunt: sive annonae dc commercii studium, quo familiis nostris alimenta provides , dc gentium toto orbe dissitarum opes nostris oris importas : sive securitatem publicam , quae nos agrassatorum tutatur incursu: sive tandem Urbis nitorem ac munditiem intuemur ; nec Mercurium desideramus , nec Palladem : adesse nobis

Bacchus dc Ceres, adesse 2Esculapius dc Hygeta, videntur: immo quicquid unquam per numina ista hominum generi collatum antiqua superstitio credit , regiis superatur beneficiis : quibus , ex LUDOVICI nutu, proque excelsi illius animi

314쪽

3o AGATHO DAEMON magnitudine dispensandis, una CO LBER Timens , una ΑΓΑΘΟΥ Δ AI MONO Σ prudentia par erat. Perge, VIR EXCELLENTISSIME, ornandis pacis artibus ac studiis, Regis animunia bellicis laboribus quasi per inducias avocare ;immo ejus vitam a certissimis, quae fidenter adibat, periculis defendere. Sic te Deus amet, sic augeat; sic tibi Gallia universa gratissimo animo studeat , sic fidelissimis tuis prudentissimisque consiliis ita Rex confidat, ut sit semper populorum suorum amor & deliciae, hostium terror, spes G-ciorum, omnium in se studia venerationemque

315쪽

ELEGANTIORA

ABBATIAE S. GENOVE FAE

A pur Iulii Caesaris laurea coronatum,cum hac inscriptione , IIVIR. CORINT. Ex Jadversa parte spectatur caput Augusti abD Sque laurea cum hac epigraphe, M. ANT. HIPPARCO M. NONNIO BASSO. Percussus est . nummus iste a Corinthiis in honorem Augusti, dc in grati animi monumentum erga Julium Ca

316쪽

3os NUMISMATA ELEGANTIORA

Larem fato functum, qui eorum urbem restaur verat, Coloniamque Romanam effecerat, cum per L. Mummium eversa fuisset , ut legitur in Dione: Corinthum vero Carthaginemque urbes antiquas , silendidas ct istustras, qua jam perierant, restauraῬit, atque ibi Colonias Romanorum deduxit. Unde in pluribus nummis hae videntur litterae, C. L. I. COR. quae significant, Colonia laus fulta Corinibus. Hipparcus autem dc Bassus erant Duumviri, qui urbem Corinthum tunc admi

nistrabant.

II. T TIc nummus inscribitur, ΔΡΟΥΣΟΣ ΚΑΙ- V TIZAp. ΓΕΡMANI ΚΟΣ ΚΑΙΣΑΡ ΑΔΕΛΦΟΙ G1xu,ui Drusus C sear, Germanicus C ars atres. Drusus cus/sκλτ. iste erat filius Tiberii; Germanicus autem ipsius Tiberii nepos, quem Augusti jussu in filium ado- ptaverat: unde frater Drusi hic dicitur. Ambo . sunt togati, ambo in sellis curulibus sedentes: iste ut Pontifex gerit simpulum ; legitur enim iii

ejus nummis DRUSUS CAESAR TI. F. AUG. PONT.

317쪽

alier vero lituum, muneris Auguralis quod exercebat symbolum, gestat. In aversa hujus numis .matis parte haec habentur Verba, EI I AAETAN ΔΡΟΥ ΚΛΕΩNOΣ CAP sed Alexandro Cleone Sardianorum Praetore. In medio coronae legitur ΚΟ INOΥ ACIA C. quibus verbis colligitur hanc coronam lauream Druso & Germanico decretam fuisse unanimi consensu urbium Asiae.

CAput Germanici absque laurea, ΘEON PEP

M A NIK O N. Deo Germanico. & in numm

autem parte legitur Θ EA N ΚΑΙΟΥ. . . APPI ΠΠ IN H N, supple M H T E P A. Dea Cati matri Agrippina. Unde colligitur hoc numisma percus

area MΥΤ I. id est MΥTIΛINAIΩN. In averssum fuisse Caligulae tempore a Mytilinensibus ii honorem Germanici & Agrippinae ejusdem ImPeratoris parentum , quod ad insulam illorun Lesbon quondam appulissent, in qua Agrippin peperit Juliam , ut scribit Tacitus : Petita ind

318쪽

, os NUMIs MATA ELEGANTIORA , Euboea, transit Lesbum , ubi Agrinisa novissim parmiliam edidit

CAput Caligulae sine laurea , cum inscriptionὰ

ΚΑΙ ΟΣ ΚΑΙΣ. ΣΕΒΑΣΤΟΣ ΓΕ P. Catuae Casar Augustus Germanicus. In aversa parte sp ctatur mulier seminuda sedens, dextra hastam, sinistra pateram gerens, cum hac epigraphe, ΘΕΑΑΓPIΠΠINH, Dea Agrinina, elegans sane monumentum consecrationis inter Divas pr stan tissimae hujus foeminae matris Imperatoris Cati, cui post mortem honores decrevit amplissimos ;

siquidem teste Dione, ejus oss. oe fratrum is unctorum sua manu legit, oe Romam astata, in is 'disti sepulchra contarit.

319쪽

CAput Trajani cum laurea, A ΥΤΟΚ. ΚΑΙΣ. V.

tor Casear Nerea Trajanus Augustus Germanicus Dacicus. In aversa autem parte caput Iovis laureatum , cum his verbis, ΔΩΡ. IEP. ACΥA. AΥTON. NΑΥAP. POE. Percussus fuit hic nummus in honorem Trajani a Dora civitate maritima Phoeniciae ad radices tariis Carmeli: tribuitur huic civitati titulus Sacrae & Aa ylii, Dora sacra a si sui juris navium praefecturam habentis. Haec autem ultima praerogativa custodiae navium ideo ipsi concessa est, quod esset Colonia Sidoniorum, qui ex eo quod primi artis nauticae inventores Crederentur, pr fecturae navium jure fruebantur. Variis etiam donati sunt privilegiis a Pompeio, ut habetur in Iosepho Antiq. lib. . Maritimas vero Gacam ,Joppen, Doram, has om-nra Pompeius libervi esse jussit. Quod accidit anno ab Urbe C. D C X C I. cum Syriam in provinredegit ; cui numero si addatur POE, quae

320쪽

rae efficiunt C LXX v. erit annus DCCCLXXVI & XVII. potestatis Tribunitiae Trajani, cum Imperator in Syria esset) quo hic nummus vulgatus est, ut optime notavit vir antiquitatum peritissimus Ioannes Valliant. Dorenses autem Jovem, cujus caput hic effinxerunt, maxime co

TRAIAN Us iterum.

CAput ejusdes Trajani pari ornatum inscri-

ptione, nisi quod hic additur APIΣTΟΣ, optimus. Notam etiam habet singularem, in qua legitur istud verbum, ΔΑ ΚΙΚΟΣ. Aversa autem pars exhibet genium urbis metropolis Ioniae, ut indicat epigraphe MHTPOPO ΛEITΩΝ 'EN In NIA. Haec autem urbs sita erat prope Maeandrum fluvium , inter Ephesum & Smy nam. Juxta eius figuram videtur in hoc nummo Iupiter , qui ei offert suam aquilam in arrham re pignus tutelae & securitatis, quam ipsi promittit. α

SEARCH

MENU NAVIGATION