Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Ap AMENSI. 28 Ivinctus. Supra leonem nescio quid cernitur, quod nonnullis aedicula, aliis vero genus quodpiam galeri sacerdotalis videtur, ob eas quas ex eo dependentes vittas credunt. Extat in Musto Barbe- rino Apamensis alter ad Commodum pertinens, hujus plane geminus, si inscriptionem excipias, quae est hujusmodi, ΑΠ AMEΩN NAPACTPAT.

γδ Ih ΟΥ- Ego vero de explicatione hujus

Apamensis nummi amplius deliberandum censeo, neque de ea serio differendi hic locus. Unum tantum, quod in mentem Venit, obiter propo- nam, num, quando ob thyrsum appositum ali- quid hic latere, quod ad Bacchum pertineat, licet conjicere, ea fortasse Bacchi cista, seu potius arca, sit, non illa quidem mysteriorum, quam passim videre est in nummis ΚPHTΑΙΩN, ΚΩ-PΥΚ in N, ΚΥΔΑΙΩ N apud GoltZium , reclu- sam nempe, ac serpente eX ea prodeunte; sed ea, cujus jam supra meminimus, ab Eurypylo Troja- ni excidii temporibus pro virili prςdae parte acceptam, quam ab Eurypylo ipso Patras delatam autumabant ejus urbis incolae; apud quos quod in ea asservabatur Bacchi simulacrum, AEsymne- tae cognomine, praecipuis honoribus Colebatur ;qua de re multa Pausanias in Achaicis. Sed jam ex nummi ipsius conspectu de hoc decernere uni-

292쪽

282 DE NUMMO 'cuique liceat. Ipsum namque quam diligenti

me fieri potuit, excudendum curaVimus. Quod autem ad rem nostram facit, notanda ejus inscriptio, EIII. M. ΑΥ P. Α ΛΕZAN ΔPO T. B. BEΛ. Α P XI. A Π Α M E Ω N. Ex ea enim co stat percussum fuisse hunc nummum ab Apamem si bus eodem anno, quo alter a me explicatus, in quo, ut hic, IM. Aurelii Alexandri, II. Ponti seis amensium, nomen legitur. Nam Αρχερεως nomine , tanquam ἐπωνυμυ G seu annum des gnantis , Fastos consignari solitos in Graecis urbibus, ex nummis atque lapidibus manifestum est; ut & nos monuimus in Notis ad Inscriptiones Athleticas, & multis adstruit Seldenus ad insigne illud marmor foederis Smyrnqorum & Magnetum, quod EHI IEPEΩC HTHCIOΥ CTEΦANH-

293쪽

Α ΡAM ENSI. α83M. Aurelio Alexandro , si cuipiam , quae de dedu- istis e Templo Hierapolitano Apameam ritibus ac religionibus diximus, probabuntur , facile sacerdotalis illius dignitatis vestigia mecum agnoscet, cujus fortasse usus, ut alia multa, ab Hierapolitanis ad Apamenses transferri potuit. De Hierapolitani illius praerogativis haec Lucianus Synta-gmate jam citato de Dea Syria. θ

Summin autem Sacerdos alius quotannis

surrogatur: qui flus purpμrcam vestem gerit, oe aurea tiara redimitur. Illud vero B EA. quod in hac ipsa inscriptione legitur, annon torquendis eruditorum 4ngeniis factum videatur Z cujus enim id Wcabuli initium esse dicendum sit, qudd huic loco quadret 3 Porro in eo a me dissensurum neminem existimo, quin quicquid tandem vocabuli id sit) ad sequens referri debere Censeat. Quo enim alio pertinere Vox ea possit, quae inter illud A Μιρέω . sacerdotii dignitatem, ac B. dignitatis ipsius obitae numeralem notam posita sit 3 Quod si hic quoque divinandum est, dicam, quod

nummum consideranti mihi unice occurrit, eoque libentius dicam, quod conjecturalem hanc interpretationem meam, ut ut ab aliis accipienda sit, tibi certe non omnino displicuisse cognovi.

294쪽

α84 NUMMO Nihil igitur aliud, quantum suspicari licet, illo

BE Λ. denotatur , quam BEATICTOΥ, ut inde M. Aurelio Alexandro , ad Pontificis dignitatem, quoque , seu potius praestanti mi, titulus accedat. Scio equidem, rem novam in re nummaria, atque exemplis minime fultam ά me proponi. Sed quamvis hujusmodi sacerdotiorum epitheta reperire in nummis minime sit; iis non semel insignita Magistratuum nomina habent veteres lapides, in quibus appellationes leguntur, ΛΑMΠΡΟΤΑΤΟΥ ΕΠΑPXOΥ, aut ΑΝΘ Π A T O Υ, ita trissimi, seu clarissimi Pratoris , aut Proconsulis. CEM NOTATOΥ ΑPXONTOC, practarismi Archontis. ET OXOTΑΤΟΥ Π PO- b H T O Υ, praestantissimi Propheta : quod etiam lacerdotii genus est, ut nosti. Atque in nummis ipsis, licet, ut diximus, haud peculiariter adhibita hujusmodi epitheta ad appellationes face

dotiorum, non ignotus omnino eorum usus, Cujus exemplum praeferunt nummus rarissimus V leriani , in quo tria vasa cum palmis dc inscriptione, ME OCΤΩN APICΤΩN NIKAIEΩΝ, u& alter itidem rarissimus Gallieni, cujus in Corona o lauro inscript. CIΔHTΩN Λ AMIT POTATHC EN ΔΟΞΟΥ NEΩΚΟΡΩ N. Ubi Sidam, illam, ut existimo, Pamphyliae urbem, Cu-

295쪽

APAMENfI. 181 maeorum coloniam, ac nobise epithetis insignitam vides. Sed ut Philippi nummos foecundos usquequaque ostendam rerum insolitarum, duobus iis, quorum antea mentionem feci, tertium addam aereum itidem maximum ex Museo Ioannis Pauli Ginetti utriusque Signaturae Referendarii. Habet is in anteriori parte, utriusque Philippi atque Otacillae etiam capita, cum inscriptione, CONCORD IA AVG USTORUM. In aversa vero templum rotundae structurae, accolumnis etiam fultum, in cujus fastigio aquila, in ejus vero medio, quo per gradus accessus patet . simulacrum cernitur , quod Apollinis esse ostendit insignis inscriptio , EX ORACULO APOLLINIS. Qui sane nummus, cum indubitatae antiquitatis sit, ut nosti, documento iis esse poterit, qui, quos ipsi oculis non usurparunt novitate quoquo modo singulares , continuo falsitatis damnant; mihi verd etiam praesidio, ut duct e re simili exemplo nisus, facilius penes eos qui haec legerint , fidem inveniam, quam tu mihi, VIR ERUDITISSIME, pro ea, qua apud eruditos autoritate polles , patrocinio tuo etiam conciliabis. Illud vereor potius , ne audaciae in eo notam subierim, quod , ut vulgo aiunt, Coram Roscio gestum facere voluisse

296쪽

videar. Sed, utcunque tandem res cesserit, pra clare mecum actum putabo, si vel uni tiri conjecturam meam probaverim ; quod ut me Consecuturum sperem, tua facit singularis humanitas: Ceteris vero persuadeam , me non ad auc

pandam ingenii aut eruditionis laudem, a qua plurimum me abesse, facile intelligo ; sed, quod initio professus sum , desiderio testatam publia

ce faciendi observantiam erga te meam , haec de Apamensi Nummo pro mea tenuitate disseruisse.

297쪽

0CTAUI UM FALCON ERID MNUMMUS REGIUS.

LEXANDRO Severo , & Trajano Decio Romanis Imperatoribus, siuas ex veteribus nummis vindicare Conjuges te arbitro, VIR:ILL UTRISSIME, aggredior. Nam sive praestantem illam, qua polles, rei antiquariae cognitionem specto, judicem te reposcit haec causa: sive summa, quibus tibi sum obstrictus, beneficia considero , tibi haec grati animi, quantulacunque est, significatio debebatur. Vix Romanos fines ineunte anno superiore attigeram, cuiritu singulari comitate occurristi ; consignasti diem illum publico gratulationis tuae monumento, eruditissima scilicet illa tua de Nummo Apamensi Dissertatione, quam mihi tanquam adventorium munus nuncupasti : tantoque honore nihil usu quam de te meritum prosecutus es, ut referendae gratiae mihi nullus supersit locus. Quanta

298쪽

i88 DE NUMMO REGIO. 4

deinde benignitate, toto urbanae meae commorationis tempore, aditum mihi aperuisti ad eru- ditissimos homines, meque in eorum coetus admisistit cibam amice intima studiorum tuorum, arcana musei tui hospiti Transalpino aperuisti illa venerandae vetustatis monumenta, quae. jampridem colligis, illas eruditorum temporum re- liquias, quae ad te tanquam ad patronum undique' confluunt illas selectorum codicum , li- brorumque MSS. opes , quas ex Germanica lectione, tibi ab Alexandro VII. Pont. Max. ad Cardinales Thiannensem & Spinulam apud Caesarem renuntiandos, mandata, in Urbem repor- talli. His nempe voluti accessionibus eruditionem illam summam , cujus pridem specimina coram eodem Summo Pontifice in privatis, ad quae admittebaris frequens, colloquiis , dederas, ornatiorem effecisti. iQuem igitur componendae controversiae, quae a in praesenti eruditos exercet, de Alexandri Severi, & Decii Trajani uxoribus , digniorem alterum judicem delectum velimus λ Plures siquidem

Veterum numismatum studiosi, ne dicam omnes, SALLUsTIAM BARBIAM ORBIANAM, Tra-jani Decii uxorem agnoverunt, donec in celeberrimo Eminentissimi Cardinalis Boncompagni musseo , visus dicitur aereus secundae magnitudinis

nummus,

299쪽

DE NUMMO REGIO. 289λummus, cujus in altera parte, ALEXANDRiSEvERI Imperatoris caput insculptum est, cum solita epigraphe ; in aVersa vero caput icinscriptio , SALLUSTIAE BARBIAE ORBIAN IE. Ex eo Romae in summo rei antiquariae tribunali, Alexandro tribui conjux Barbia Orbiana coepit , eoque Verisimilitis, quod ipsit quartum decimum annum imperanti, nullam aliam tribuant nummi. Scio apud GoltZium in Thesauro , & Occonem in Alexandro , Sulpitiam Memmiam ejus uxorem designari, ut apud Lampridium de quosdam alios: sed neque ab Occone nummi ulli testes adducuntur, dc quem affert GoltEius , adulterinum prope suspicor , quales ipsius aevo plurimi, a pr claris quibusdam chal-Cographis , antiquitatis modum & vestigia sectantibus, cusi sunt, sive ut artem suam ostentarent, sive etiam ut studiosis illuderent. Sed quamvis probatae sinceritatis esset nummus Golt-Σianus , quod viro de antiquitate bene merito lubenter concesserim : tamen cum Lampridius ipse Memmiam, quod pater ejus de imperio cogitans occisus sit, Alexandri gratia excidisse referat, Memmiae ipsius vice , Imperatoris thalamo dignatam Orbianam, opinari licet. Quippe Alexander Severus aliam uxorem ducere , alia vel repudiata, vel e Vivis sublata , potuit: ut . Oo

300쪽

Σyo DE NUMMO REGIO

olim Nero , qui pari annorum numero imperans, tres uxores duxit, Octaviam, Poppeam, bc Statiliam Messalinam , quarum vultu ti nomine nummos cudit. Illudque conjecturam n stram firmare videtur, quod in numismatis Ba biae Orbianae , majorem omnino fabricae similitudinem est agnoscere cum nummis Alexandri Severi, quam Trajani Decii, cujus uxor ad hoc

tempus fuit credita. Quin etiam Comae reliquus ornatus in Orbiana, idem est prorsus atque is, qui videtur in Iulia Mamaea Alexandri

matre. Et in aereis ejusdem Orbianae , primae magnitudinis nummis, videntur in aversa figurae duae stantes, maris altera, altera foeminae, urbtypo CONCORDIAE AVGG. quarum prior,

quae dextrum est ad latus, juvenilem potius S veri Alexandri, quam senilem & rugosum Trojani Decii vultum refert, ut in nummis quibusdam integerrimis facile dignoscitur, dc optimε

annotavit eruditus Spanhemius.

Haec me , ut Romanis suffragarer judicibus, qui Alexandro Severo Barbiam Orbianam conjugem tribuunt, impulerunt, V I R N O BI LISs M E; non quod Boncompagneum nummum ipse viderim: hoc enim , quicquid adhibuerim diligentiae, non licuit, ut de ejus sinceritate certio fierem, sed oculatorum testium fide, ac prςse

SEARCH

MENU NAVIGATION