Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

APAMENSI. 27 Itranssata , quod notissimum est ; sed Spartam quoque in vicum Limnaeum, & alibi in Cappadocia & Ponto: qua de re insignis extat Pausa niae locus in Laconicis. De Persica vero erudite, more tuo, observasti, illam non modo Hierocς- sareae coli solitam , quod ex rarissimo nummo

Musei tui ostendis, sed etiam Castabalis Cilicia

oppido, Hyp pis, & alibi in Lydia. Quid Iupi

ter ille Cretensis, seu Critagenes , aut Marnus, qui cum in Creta dc Gazae prςcipuis honoribus, tum vero a Corinthiis, Atheniensibus, Boeotiis, nomine δεψου ac colebatur, ut disert E pro.. bat Tristanus 3 Quid Cassius, qui & Seleuciae Pieriae, ut ex nummo satis constat , apud Pelusium atque alibi multis in locis, quod Tristanum virum eruditissimum non fugit 3 Quod si a num 'mis exempla petenda sint, quod ad rem nostram magis facit, proferam cCHRISTIN H ReginqThesauro unum Domitiani, in quo ΠΥΘIO CT P A Λ ΛI AN C. N, P)thius astensium; idem si ne qui disertius ΑΠΟΛΛΩ N ΠΥΘIOC in alio Neronis e Museo Magni Etruriς Ducis, qui sanc ad aliquam aliam Gr carum urbium pertinet. Proferam itidem rarissimos NIKAlΩΝ in Antonino Pio. KΥZnc HNΩN in M. Aurelio , aliumque ejuΩdem Augusti insignem, cujus inscriptio , Em M. ΤΟΥΛΛΙΟΥ MATIM OΥ ΠΑΥTAΛΙΩ N.

282쪽

27 v DE NUMMO 'in quibus omnibus eadem Deς Syriς essigies, qui in nummis IEPA ΠΟΛΕΙΤΩ N Philippi, Maliorum etiam sarum. Dianς vero Venatricis ico nem, quo cognomine non uno in loco illam coli solitam autor Pausanias, non solum exhibebo in nummo Pergqorum Agrippinae, in quo APTEM II E P Γ Al A, Diana Pergaa, & Gazar, qui ad Fa stinam pertinet; sed in alio etiam Faustina: AMACTI IANΩN,& Elagabali ECI DN, atque in rarissimo Agrippinae ΑΚ MONEΩΝ , queni nuper edidit Carolus Patinus vester. Ac demum, ut semel omnia dicam, utar exemplo, quo nutilum illustrius sit apud eos qui in nummis versantur, a Dianae Ephesiae cultu petito, cujus effigieni eadem plane forma, qua in celebri illo Ephesin, templo colebatur, cernere est in insigni nummo in cyρηὸμ i. Apameae Phrygiae, apud Tristanum,&in selectis I EP ΑΠΟΛ EITΩN in Trajano , ΚΥΖΙΚHNΩNix Th f. R f. in L. Vero, C AMION in Geta dc rarissimis Augustarum, A M AC TPI A NΩ N nempe in Domiatia, A ΓΚΥP AC in Plotina, & Φ AN E AC, no- ΛΕΩCCΥPI AC in Faustina. Neque reticebo, quando id & locus ipse suadet, & opinioni nostrae etiam suffragatur suspicionem , quam habeo , O M O N OIA N illam in nummis, cthus supra mentionem fecimus, aliquando ad Sacrorum communionem istam inter diversas urbes significandam,

283쪽

candam , adhibitam fuisse. Moveor enim exemplo duorum singularium nummorum, in quorum altero, qui ad Gordianum pertinet, EφEC in NAAETANΔPEΩN O MONOIA legitur; in autero , qui ad Domitianum, O MONOIA CMΥΡ. Et EC In N. In hoc enim unica Dianae Ephesiae

cernitur effigies ; in illo vero ejusdem simulacrum in navi positum, cui prope adstat altera figura alata, quod ad delata Epheso Alexandriam Deae hujus sacra non inepte referri posse arbitror : ut contra de Isiacis Alexandria Ephesum translatis accipi commode possit alter Gordiani, in quo

& figura Isidis velificantis, qualem etiam habet alius GL AL Cori in Antonino Pio, qui sane Corinthi quoque peculiaribus honoribus cultam fuisse Isidem argumento est: ; quemadmodum apud Elaitas etiam, quod colligere licet ex singulari

atque eximiae raritatis Grςco nummo, qui alterae quidem parte caput Romae ostendit, ut prodit i sirriptio, ΘΕΑ PΩMH; altera vero figuram Ista dis pectore tenus expressam, cum inscriptione, EGI CT P. H. CAAΩNIOΥ ΕΛ AIT. Nihil autem magis conjecturae nostrae favet , quam prς- clarus alter Graecus itidem nummus, cujus in at teriori parte circa Alexandri Macedonis Caput,

284쪽

' NUMMO

adhuc vidi) ΚTIC T. ΑΠΟ ΛΛΩ NI A C, in aver fa vero figurae duae muliebres, quae simul dextra templum sustinent, in quo duo pariter simulacra cernere est; ut nihil illustrius fieri potuerit ad significandam communionem sacrorum inter duas urbes, quarum nomina habet inscriptio, ΑΠΟΛΛΩ NIATΩN ΠΕΡΓΑΙΩN O MONOIA. Quos quidem nummos ex insigni ac plane regio CHOS TIN AE Reginae Museo, aliosque etiam , quo rum superitis mentionem feci, non tam publici juris facere placuit , ut conjecturae meae lucem asserrem, quam ut rei nummariae studiosis prς-

clarissimos nummos, ac nunquam antea,editos,

veluti indigitando, intactum iis campum patefaccrem ad uberiorem eruditionis fructum perci piendum.

Verisimile itaque fit illustrium, quos adduximus , exemplis, ab Hierapolitano Templo una cum Deae Syriae sacris ac religionibus communicari etiam cum Apamensibus potuisse Deueationei Cataclysmi memoriam , codem fortasse ritu quotannis celebrandam, quo, Deucalionis ipsiusprqcepto apud Hierapolitanos fieri consueverat. Haec si cuiquam non arriserint, ille saltem haud negabit, opinor, rei hujus , tanquam in Syria, ob ea, quae de Hierapolitano Templo ex Luciano attulimus , sand celeberrimae reprisentationem

285쪽

in Apamensium nummis excudi facile potuisse. Sed in eo fortasse controversiam movebunt nonnulli, quod cum in nummo illo Severi, in quo eadem exhibentur, Magnetum pariter atque Apamensium nomina legantur , Cataclysmi historiam in numismatibus tuis repraesentare, non tam Apamenses Syriae, quam qui in Phrygia erant, fuisse solitos. Nam MAT NITΩN Phrygiae a Stra-M. it. bone mentio fit, &- M πιόγω in foedere Smyrnqorum ac Magnetum , ex illustri

Marmore Arundelliano apud Seldenum: quocir- pag. 3o.ca cum harum duarum urbium in eo nummo

conjunctio, foederis alicujus inter ipsas, aut, quod Vir eruditissimus censuit, coloniae ex altera in alteram deductae indicio sit l, utravis tandem de caussa id acciderit, Apamea , ad quam nummus ille pertinet, rectius ob Magnetum vicinitatem, Phrygiae quam Syriae esse dicatur. Neque ego in hoc illis vehementer repugnem; addamque potius , quibus conjecturam suam confirment si libeat, nonnulla circa Apameam Phrygiae observatione sane digna, quae deliberanti mihi, Apameae ne Syriae, an ei quae in Phrygia fuit, nummum hunc Philippi adiudicarem, animo sese ob atulerunt. Fuit enim , cum me ancipitem teneret cognomentum illud vicω re, arca, quod a non paucis scriptoribus Apameae Phrygiae tanquam pro

286쪽

DE NU, MMOprium ac peculiare tribui videbam: cdin interim de ejus origine apud illos altum ess et silentium Neque satis omnino mihi, ut tum fuit, Salm sus faciebat, cujus opinio fuit Apameam illam Κiciari, fuisse vocatam, quod, ut est apud Strabonem, emporium esset & receptaculum, ac velut Arca mercium communis totius Asiae. Namque occurrebat alioquin animo illa autoris Sibyllino

Sive, ut versus ratio constet, quemadmodum lo-git Bochartius:

usurgit Phogia mons quidam in fribus atrae

Arduus, a petens, Ararat quem nomine dicunt, uod fatale fuit istic evadere cunctu, . Optataquestui tandem charaque saluter Fluminis unde alti Mar a manat origo.

Huquae in excelso postquam cessanti ae vindis Constitit Arca 'go. In quibus, quod Arcae mentio fiebat delatae ad

287쪽

montem Phrygiae Ararat prope M andri fontes, adedque non longe ab Apamea, nonnihil suspicionis inciderat, ne quod urbi illi cognominis erat, Κιcωροι, ob Veterem fortasse aliquam fabulam de commentitio Gr corum Cataclysmo, supposititius scriptor avidὸ in rem suam arripuisset, ad ineruditum commentum de Arcae Noemicat e loci appulsu pro Sibyllino oraculo venditandum. Ego vero conjecturam meam Vix proponere ausus essem , nisi eam Viri eruditissimi autoritate niti postea cognovissem, cui in prςclaro opere de Creographia bacra eadem fere placuissent. C terum, ut idem docte monet, atque observat etiam Τristanus, mirifice hoc loco nugatus est noster, si id credidit. Aliae eoim subesse potuerunt causiata, cur Apamea illa, Κιcωπι fuerit appellata, quam quod in proximo Arca constitisset: unamque haud minus certe ista probabilem affert Tristanus idem, quod Apamea a tribus fluviis illam ambientibus, ' Marsya, Obrima , Orga, in arcae modum clauderetur; quemadmodum 8c unus ex Alexandriae portubus, teste Strabone dictus, ed quod tib ir. ut ex ejus descriptione conjicere licet, undique conclusus esset. Tunc vero demum de origine hujus Apameae cognominis placere magis coepit Salmasii opinio , cum hςc ipsa animo versanti mihi, recordatio subiit insignis nummi ad Ha- ex Th f

288쪽

α 8 DE NUMMOditanum pertinentis, in quo figura Fluvii sederitis inter pr ruptae rupis scopulos, a quo sine duo. bio Marsyam reprςsentari , cum ea argumento fiant, quae de ejus origine ex arce summa Celaenarum tradunt scriptores, tum vero aperte prodit nummi ipsius inscriptio, A Π Α M E Ω N M A P-CΥ AC LIBs1T OC , Marsas Arca ;qua inscriptione ad provenientem ab eo flumine Apamensi agro fertilitatem , meo quidem judicio , alluditur: quemadmodum haud abs re di ceret, qui aut Sequanam Lutetiae Vestrae penu, aut Tyberim urbis Romae divitias appellaret. Quod si minus navigatione Apamensibus Marsyas profuit , quod eum invehementi atque pracipiti fluxu Apameam praefis xisse liquet ex Strabone, unde fortasse Herodoto dictus; irrigandis agris certe utilis esse

potuit, atque ex eo abunde ubertatis Apamensium urbi illatae laudem promereri. Eodem itaque sensu Apameam ipsam Cibolon appellatam liben ter crediderim, quae, quod ipsi Marsyas erat . Arca esset Asiae, ut Strabonis etiam verbis utar πις ἰίωι hoc est, ejus quae vulgo minor Hi citur, cujus eodem Strabone teste, μι- magnum ac celebre emporium erat. Cui ergo Se-Veri nummum , quem diximus, Apameae Phrygiae adscribere libeat, ad Hierapolim itidem Phrydi

289쪽

- APAMENfI. 279giae, me non invito , eorum quae in ejus aversa habentur , originem l 'ud incommode referat: quo, sicuti ab Hierapoli Syriae una cum nomine , sacrorum quoque communionem , simulque vetustas Deucalionei Diluvii religiones propagatas, haud est a vero omnino alienum ; ita ex ea, in ejusdem provinciae urbem Apameam easdem

transferri potuisse nihil repugnat; nisi squod alicui fortasse placuerit magis j religiosae hujus Ca

taclysmi originem, ex Apamea Syriae in hanc Phrygiς deducere satius videatur. Horum enim utrumque ne cuipiam inverisimile videri posssit, illustribus jam allatis exemplis sacrorum ac rituum ex una in plures ac diversas urbes deductorum, ut arbitror, effecimus. Ac de nummo quidem Severi liberum cuique judicium esto. Mihi 'Vero liceat interim conjecturς meς indulgere in 'nostro Philippi, Apameae Syriae, quod initio monui , tribuendo. Nam Arabi Imperatori a Sy- eriς potius urbe, quam Phrygi ς, nummum hunCpercussum vehementer mihi persuadet, cum prona , ut nulla magis in adulationem Syrorum natio, si quid Polybio fidei; tum vero maXme pe- ι .s culiaris , quq Syris cum Arabibus erat conjunctio ac veluti necessitudo , sive esia δε που ob quam Arabas etiam Syros a nonnul- .alis appellatos Eustathius docet, sive, quod recte vis'. Perleg,

290쪽

i b. I.

rii V SI imonet Seldenus . ob peculiarem utrique genti lacrorum ac religionis communionem. Notabile ea de re est Strabonis testimonium. GUεθνος, - τὸ Σθω, e et Aώcων 'ramia ομ φυωπι ἐμφή ἐπι τ-- βυμ, e Gu τ σωμάτων Armeniorum , Syrorum, oe Arabum gentes mustum pra se ferunt cognationis sermone, oe comporum forma. Quamobrem evecto ad rerum ii manarum fastigium homine Arabe, probabile est ros, si quos alios, in populari veluti suo o nando colendoque honoribus certasse. Quod sane in hac obsequii parte, quae numismatum percussione constat, abunde eos prςstitisse, arguunt frequentes in Philippo Syriacarum urbium num . mi, quarum in iis si late adeo accipienda est Syria , quam doctorum virorum opinione patuit lim nomina occurrunt, Z E Υ Γ M A T EVN ne spe, IEP ΑΠΟΛΙΤΩN, ANTIO XEC N, ΦΛ. CAMOCΑTEΩN, CEΛΕΥ ΚΕΩΝ , ac Nisibitarum etiam, quorum in Thesauro Magni Ducis nummus rarissimus extat cum inscriptione, IOCE Π. ΚΟΛΩ. NEC IBI MHT. Id etiam illum strius patet ex insigni nummo aereo maximo ejus idem Philippi, qui inter rariores Musei Chisii numerandus est.ώIn ejus aversa, quam hic formis excusam damus, leo gradiens affabre expressuS, ante quem thyrsus erectus, ac lemniscis concinne vinctus.

SEARCH

MENU NAVIGATION