장음표시 사용
301쪽
DE NUMMO REGIO. 29 Itim illustrissimi Fr. Gottifredi , qui mihi unus
Abjudicata igitur a Decio Barbia Orbiana coniuge, altera ipsi restituenda est: quod feliciter stare videtur rarissimus qreus secundae magnitudinis Grςcus nummus, qui in Museo Regio P risiis adservatur. Habet in anteriori parte duo capita adversa Trajani Decii cum corona radiata, & Herenniae Etruscillae cum luna crescente circa humeros,&sequenti epigraphe, ΑΥ T. Κ. T. ME. Κ. TPA. ΔΕΚIOC CEB. EPEN. ET POΥC- ΚΙΛΛ A CEB. hoc est, Imperator Casar Gallis Messius cuintus Trajamu Deci- Augustus. Herennia Etruscilia Augusta. In aversa vir togatus duos agit boves arantes , super quos librat se aquila expansis alis. Inscribitur CE Π. KOA. PH-CA INHCIΩN L. Π P. Septimia Colonia Rhesenio
Quid enim consociata viri mulierisque capita, additis DECII & E T RUS CILLAE nominibus, nisi utrumque conjugem designant Z pr sertim in
302쪽
1si DE NUMMO REGIO eadem nummi area, ubi reperiri simul non se-lent, nisi qui ejusdem tori aut imperii participes
fuerint. Fateor quidem extare multis in nummis juncta utriusque sexus Capita, non conjugum, sed alio affinitatis aut cognationis Vinculo Conjunctorum, ut matris cum filio, aviae Cum nepo-
te; teste Agrippina cum Nerone , Julia Domna, aut Iulia Moesa cum Antonino Caracalla, Julia. Mamaea cum Alexandro Severo. ipsis enim, cum Augustae renuntiatae essent, a filiis & nepotibus hanc reverentiam exhiberi par erat. Sed Imperatorem cum filia, nam Etruscillae pater habitus ad hanc diem Decius fuerat, non ita facile reperies. In praeclaro Claudii imperatoris nummo videntur quidem ejus filiae Claudia dc Oel avia, Briatannico fratre medio: ut & in Vitellit, ejus liberi; sed sine titulo Augustaeo; dc quod maxime notandum , separatim reponuntur in aversa parte tantum, hisque verbis additis, L I B E RI S A v G. vel LIBERI IMP. At in eadem nummi facie,
quoties cum Imperatorum Vultu muliebres vultus reperiuntur , nunquam non habentur conjuges : nisi si quid aliud inscriptio designet, aut
proprii nominis, aut adjuncti alicujus, ut MATER AUG. in Alexandro dc Mamaeae numis
Aliae quaedam suppetunt, quae Trajano Decio
303쪽
Herenniam Etruscillam afferant, non contemnendae rationes. Primum enim Decius junior Herennius Etruscus dictus est, soror ejus Vo lusiani conjux , Herennia Etruscista nuncupata. Unde autem id nominis uterque, nisi ab Herennia Etruscilla parente traxit Z Ab altero enim parentum necessarib nomen illud sumpsere. At nihil de familia Herennia in omnibus Decii patris inscriptionibus , neque ille usquam Etrusci nomen accepit. Haec igitur Herennii dc
Etrusci nomina trahere ab eo non potuerunt
ejus liberi , sed ab aliqua ipsius conjuge, quae
alia non potest esse , quam Herennia Etruscilla nostra, cujus cognominis Decii filia fuit, Etruscilla Volusiani: nisi velimus adoptiva eL se nomina, adoptionem hic aliquam , cujus nulla est in historiis mentio, temere confinga
Deinde Trajani Decii numismata maxima Latina, quorum aversa in parte descripta est FELICITAS, aut V ICTORI A cum S.C. tantam assinitatem dc fabricae similitudinem habent cum maximis item Her. Etruscilis nummis, in quibus sedet figura PUDICITIAE cum S. C. ut qui eos minimum expendere Voluerit , eodem tempore cusos fateri cogatur. Contra vero Sall. Barbiae Orbianae nummi, Decianis sunt operis
304쪽
194 DE NUMMO REGIO. forma ipsa dissimiles: similes verb, ut dicere antὸ
memini, Severianis seu Alexandrinis , quorum in-- teger Sc perfectus orbis est,& artificii major elegantia, quam in omnibus Decii dc Etruscillae nomine ac vultu percussis , quibus est id communeutrisque, ut & delineati sint rudius,'eorum saeorbis in qualis, imo figura tota, quadratq Vide
tur Rpius quam orbiculatς similior.
Denique omni exceptione majus testimonium dicit nummus secundς magnitudinis Grςcus apud nos, Heren. Etruscillae caput nomen habens in anteriori parte, in aversa eundem Coloniae Rhesiaeniorum typum, qui in Deciano regio nummo cernitur: ex quo facilis est conjectura, eodem rypo percussum uxoris numisma quo fuerat m riti, ut ipsi gratum facerent Coloni Rhesaeniani. Haec & meae de Her. Etruscilla, &vestrae Ro manorum de Barbia Orbiana firniandae sententiae, si tibi, VIR ILLUSTRISSIME, satis sunt, mihi quidem satis videntur esse. Neque enim facessere negotium potest, aut editus a Tristano nostro Graecus Hostiliani nummus, in cujus a ersa parte cujusdam Orbianae vultus cernitur: quem eun-
cum prius in Hostiliano exhibuerat Occo, qui tamen illam Trajano Decio conjugem tribuit: aut Grateriana inscriptio, quae Valentiae in Hispania visitur in hunc modum:
305쪽
E TERES. Haec, inquam , deterrendis nobis minimum virium habent. Nam Gnaeae ac Seiae prςnomina, quae in Hostiliani nummo dc Gruteri lapide reperiuntur, cum in nummis Barbiς Orbianς , quam
Alexandri Severi profitemur conjugem, non eX-tent: duas esse Orbianas omnino diversas arbitrari licet, imo certo asserere.
Cum autem dc Augusti conjux in inscriptione dicatur posterior liqc Orbiana, nec cujus Augusti designetur: suspicari pronum est, alicujus fuiLse ex Deciorum genere, quibus addictissima fuit
Valentia civitas, ut ex aliis apud Gruterum in-ρat 1 ι. t. scriptionibus duabus eadem in urbe repertis apparet, quae ab iisdem Valentinis Veteranis & Veteribus , Q. Herennio Etrusco,N C. Valenti Ho
stiliano Decii filiis, positet sunt. Imo si quis erit, qui Traiani ipsius Decii conjugem fuisse pertina-
306쪽
Cius contendat, me quidem non admodum ropugnante fiet. Alteram enim alteri successisse De- cii conjugem, Etruscillae scilicet Orbianam, quid , vetat ὶ Et haec forte aperiri via possit, concilian- dis utrisque partibus, ac componendae Controversiae, si Alexandro Sallustia Barbia Orbiana, De- .cio Gnaea Sela Orbiana tribuatur. Utut est, sive Decii, sive Hostiliani conjux, haec posterior Gnaea Sela Orbiana fuit : Alexandri Severi Barbiae Orbianae seu filiam esse , seu neptem, augurari possumus. Neque enim ab Alexandri morte ad usque Deciorum imperium anni solidi XV II. intercesserunt, quemadmodum & plures Julias, Agrippinas, Domitillas, Faustinas habemus in antiquis nummis dc lapidibus. Quantum ad aversam regii nummi partem a tinet, ejus explicationi minimum operς tribuem : dum puto ; quippe quae hic solum accessionis locum tenet. Et vulgaris est typus ille Sacerdotis
jugum boum agentis: quique sulcum aratro du-. Cens, urbem in quam colonia deducebatur, ejus que agrum circumscribebat, antequam Curatores ejus divisionem & assignationem aggrederentur. De ratione Coloniarum deducendarum , plura rib. 1, v. M apud Sigonium de antiquo jure Italiae. De Rhe-sqna Mesopotamiae urbe, accurate Tristanus in pluribus Decii Trajani nummis ad ipsam pertinentibus.
307쪽
nentibus. Aquila ditionis Romanae coloniam designat. Notas numerales L. ΠP. explicabimus ETOΥC ΠPΩTOΥC, de anno primo imperii Deciani. Nisi malis interpretari anno CXC. nempe colonice deductae. Solent enim Graeci numeros minores majoribus praeponere, Verbi gratia, Α I. ponere pro I A. id est, undecimo , ut videre est in Tabulis Siculis Galteriit benigne me monuit eruditissimus Henr. Valesius, cujus lententiae quantum deferant literati omnes, non ignotum tibi, etiam in tam dissitis oris degenti. Sed unde initium sumpserit haec Rhesqniorum aera, amplius inquirendum esset. Nam Septimiae nomen a colonia assumptum, insinuare videtur deductam eam a Septimio Severo : cujus tamen imperium tot annis a Deciano non distat, nimirum XL. Circiter. Tutius igitur, has notas L. ΠP. de Trajani Decii imperii anno primo explicare. Haec est, VIR ILLUSTRISSIME, mearum super uxoribus Imperatorum Alexandri Severi&Trajani Decii conjecturarum summa, quae si non
adeo feliciter cesserint, tamen observantix erga te meae specimen exhibebunt. Neque enim unicuique datum est, antiquitatis arcana & nodos
explicare. Tibi peculiare est, studiosis facem praeferre. Tui juris est, non solum de Graeca & Romana Historia, sed & de qualibet alia vetustiori
308쪽
L,3 DE NUMMO REGIO. decernere. Testis cruditissima&ingeniosissima il la tua de Nummo Apamensi & Diluvio Noemi
co Differtatio , quae etsi primo aspectu mentes eruditorum quorumdam perculit 3 tamen pos quam in reconditiorem ejus doctrinam penetrarunt attentius, non tantum sententiae suae suffragatores, sed etiam ingenii eruditionis admiratores sese ultro professii sunt. Testes Inscriptiones Athleticae , doctissimis illustratae commentariis, labor ille tuus extremus, quem Romae nunc priamum prodeuntem, cupide quicquid est in Gallialiteratorum expectat. Perge, V IR PRAEsTAN-Ti S s I M E, & natales clarissimos, virtutis erudi- ditionisque tuae splendore in dies illustra. Dat. Parisis Kal. Octob. M. DC. LXVIII.
309쪽
UAM opportune accidit, VIR EXCEL LEN TI s s IM E , ut dum illustrium curarum partem Regio antiquarum rerum Τhesauro impertiris , repertum in eo sit, gentilitio tuo stemmate insignitum, vetus AEgyptiae fabricae numisma, cum lemmate prςesaris tuis dotibus accommodatissimo. In eo scilicet anguis ille di-
310쪽
vinae Veritatis suffragio prudens , inter pacis' Mubertatis indices, papavera spicasque frumentarias, cernitur , adscripto elogio , NEOΣ ΑΓ ΘΟΣ ΔΑΙ MDN, Nov- bonm Genim. Quae rarissimi nummi stmbola, quam apte omnia unico COLBERTO congruant, quis non videtὶ Quis percussum designando tibi nummum non dicat, tuis adumbrandis virtutibus laudibusque tanto ante provisum Z Sanctissimum quippe vetustioris Theologiae mysterium fuit, angues ΘΕΟΥΣΤΗΡΑΣ esse, uti provinciarum genios; quo
pertinet Virgilianum illud: Incertus geniumne loci, famulumne parentis Esse putet.
Sancitum iisdem religionibus erat, ut Salutis, Victoriae, Pacis , Abundantiae, Felicitatis , Prudentiae non tam imagines & figurae, quam numina ipsa, serpentes haberentur. Quare comites Diis additos refert lustinus Martyr, testantur Mercurii, Palladis, Cereris, AEsculapii S aliorum vetera in nummis simulacra: in quibus Me curii caduceum, pacem dc felicitatem; Pallados sAEgis, prudentiam & victoriam ; serpens in cista Bacchi, vitem inventam ue Cereris currus alatis serpentibus junctus, frumenti semina ubertim abundanter toto orbe dispersa; anguis 2Estulapii . baculo involutus, salutiferum gramen, osten
