Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

NI ΚΟΠΟΛIC ΠPOC ICTPON. Nicopolis Thraciae, NIKOΠOΛIC ΠPOC MECTPON. Nicopolis vero illa, quam in Epiro construxit Augustus ob memoriam victoriae Actiacae, nullo alio insignitur nomine, nisi forte IE PAC; quod etiam comperitur rarius. Huic ergo potius videtur tribuendum hoc numisma, quam caeteris, in monumentum ingentis illius apri, quem inibi occidit Hadrianus, qui Elium am adoptaverat de quo haec habet Dio: Fuit autem adeo agilis in urnationi ae, ut aprum maximum uno ictu confecerit.

CAput Faustinae uxoris Marci Aurelii, φ A, - xx

332쪽

XXI. T ac ITUS

In aversa parte stat Harpocrates Deus silentii apud Egyptios, digitum ori admovens, cum hac inscriptione, IJECCINOΥNTIs4N, qua innote scit urbem Pessinum Galatiae hunc edidisse nummum in honorem hujus Augustae, figuramque Harpocratis, quem specialiter colebant istius urbis incolae, in eo effinxisse. CAput Taciti Imperatoris cum laurea, IMP. C. M. CL. TACITUS AUG. In aversa vero parte cernitur Victoria, quae dextra offert coronam Imperatori, dc sinistra palmam gestat, cum ista epigraphe, VICTORIA GOTTHI. in memoriam celebris illius victoriae, quam in Gothos reportavit, caeterosque palustrium Moeotidarum

incolas, de qua haec scripsit Vopiscus : niam a Marotide multi barbari eruperant, eos eisdem con silio oe viribus, ut eo redirent, compulit. Zosimus etiam haec habet: Gothi trajecta palude Marotide, per Pontum ad Ciliciam usque sta , incursionibus vexarunt , quos aggressus Tacitus, partim ipse debes

333쪽

MUs EI ABB. S. GENOVE FAE PAR. 313latos ad internecionem delevit. Isidorus autem in suis Elymologiis dicit Gothiam vicinam esse Scythiae Palustrium Moeotidarum, his verbis: Pr ma Europa regio Scythia inferior, qua a Maeotidis ludibus incipiens, inter Danubium oe Oceanum Septentrionalem Wque ad Germaniam porrigitur, qua Terra generaliter, propter barbaras nations qui-όus. inhabitatur, Barbarica dicitur. Horum pars prima ent Alania, qua ad Marotidas Paludes pertin

git; post hanc Dacia, ubi oe Gothia, deinde Gem '

mani M.

CAput Probi Imperatoris cum Corona radia- Xta, IMP. C. PROBUS P. F. AVG. In aversa vero parte videtur lupa lactans Remum & Romulum , cum his Verbis, ORIGINI AUG. Si probus ex Pannonia originem duxerat, ut Vopi-seus dc Sextus Victor afferunt, mirum videri debet cur hic lupa, Urbis fundatorum nutrix, efficta sit, ad designandam hujus Imperatoris originem. At Paulus Diaconus Aurelii Victoris Com-

334쪽

XXIII.

pilator, loco Dalmatio sanguine , posuit Dalmatio nomine , quod forte Probo inditum fuerat. Posset etiam dici quod Probus natus Romae, ut nomen indicat, a patre Dalmata fuerit ortus, unde vere scriberetur eum fuisse Dalmatio sano ui

ne. Tandem illud etiam non inepte proferri ponset, scilicet cum lupa dederit originem Imperio

Romano, Cur non etiam Imperatoribus, qui omnes Augusti dicti sunt 3 AUreliani caput, DEO. ET. DOMINO. A

RELIANO. Α vG. Haec inscriptio videtur quaedam consecratio in honorem Aureliani, quae ipsum Deum declarat. In aversa autem parte stat mulier porrigens Imperatori Coronam , Cum haCepigraphe, RESTITUTOR ORBIS. Mulier iula, figura est urbis Romae, quae tam suo nomine quam totius Orbis, cujus caput eXistebat, agnoscit Aurelianum totius Orbis Restauratorent , eique Coronam decernit. Audiamus Vopiscum de

eo sic disserentem: Nos bene scimus, oe posteri re

335쪽

quentabunt divum Aurelianum clari mum Principem, freni um Imperatorem, per quem ROMANO NOMINI ORBIS EST RESTITUTUS. Posteri nescient. Deus avertat hanc amentiam.

CAput Iuliani Tyranni cuni corona radiata, XXIV.

IMP. C. M. AVR. IULIANVS P. F. A V a.

Imperator Caser Marcuae Aurelius Iulianus Pius , Felix, Augustus. Assumptus fuit in Italia a militibus suis in Imperatorem post Carini mortem, eodem momento quo Carausius in Gallia, ut scribit Aurelius Victor: Hoc tempore Carausius in Gaia

tiis , Achillius apud E 3ptios , Julianus arito per co-st, pugione in ignem se abjecit. Hic est hujus Tyranni finis infelicissimus, qui in has redactus fuit

angustias, cum praelio per Diocletianum victus fuisset ; cumque brevissimo tempore regnasset, ejus numismata vix inveniuntur.

336쪽

Aput Cari Imperatoris cum Solis capite diato, DEO ET OPTIMO CARO INVICTO A V G. Monumentum est victoriae insignis, quam Carus de Persis, aliisque populis qui Solem colebant, retulit, sub ejusdem Solis auspiciis, cui Invicti tribuebant epithetum , ut in plerisque nummis Diocletiani, Maximiani Constantini videre est. Ideo autem Solem Invictum dicebant, quod cum omnium Numinum fortissimum existimarent. Observandum est in hac numismatis epigraphe, Domini titulum primo fuisse Caro attributum, quod deinde sequentibus Imperato ii bus fuit frequentissimum. In aversa autem parte legitur hoc lemma, FELICITAS TEMPORUM, quo designatur felicem omnino esse sub Cari Imperatoris regimine Rempublicam.

337쪽

MUs EI ABB. s. GENOVE FAE PAR. D 7MAximiani εc Herculis jugata capita, ut

placet Tristano a sancto Amantio. Nullus est tam peregrinus, qui ignoret Maximianum Herculem dici voluisse, 6c essigiem suam cum clava dc leonis spoliis in suis nummis saepius efformari jussisse. In aversa autem parte videntur tres puellae, quae bilances manu gestant, eae sunt tres monetae, quae designant aurum, argentum, & aes, ex quibus nummi conflabantur. Altaria vero in-nuunt perspicue illas ut Deas coli consuevisse. CAput Maximiani velatum cum laurea, DIVO XXVII.

sa autem parte Imperator sedet in sella curuli,

338쪽

NUMIs MATA ELEGANTIORA

cum hac epigraphe, REQUIES OPTM. M ERIT. Requieu optimorum meritorum. Vel gratulabuntur hoc nummo Maximiano, quod exemplo collegae sui Diocletiani Imperium dimisisset, ut priv Iam ageret Vitam i, unde ejus Encomiastes laudat cum his verbis: Tu mero, in quo sunt Iolida adhue oe integra vires , hic totius corporis vigor, hic Imps ratorius oculorum ardor, immaturum otium sperasse miramur. Vel forte rectius dicendum est , ejus dem Imperatoris apotheosim esse , quod caput velatum, inscriptio Dietio Maximiano, quasi jam inter Deos relato, indicare videntur, optiam inue conveniunt illa verba, Requies optimorum meritorum , quae etiamnunc potiori jure beato Coeliti aptare possemus. XXVIII. Aput Anaballiani, qui fuit nepos ac gener ANAη4L- Constantini Magni, quemque Regem Ponti

constituit, cum Constantiam filiam ei matrimo ἀnio copulavit. FL. CL. ANABALLIANO REGI.

Flavio Giudio Anaballiano Regi. Author quidanu

anonymus

339쪽

anonymus vitae Constantini ait de illo: Regem Regum oe Ponticarum gentium eum constituit. In aversa autem parte cernitur Fluvius procumbens, quem Euphratem, aut alium fluvium, qui terras Anaballiani regno subditas alluit , facilemus. Literae Vero CONO B. in inferiori parte nummi appositae, Constantinopoli obsignatum fuisse hunc nummum designant.

CAput Vetranionis, qui in Pannonia Impera- XXIX.

tor ab exercitu fuit salutatus eo tempore, quo exercitus Gallicus Magnentium eligebat. D. N. V E T R A N 1 O P. F. A V G. Dominus Noster Vetranio Pius Felix Augustus. Aversa autem Pars repraesentat eum corona a Victoria dona tum, cum labaro in manu, insignito sacro charactere Christi, & hac epigraphe , Hoc signo victor em, qua Coelum sibi conabatur reddere propitium, ut victoriam in hostes reportaret. Ti

340쪽

Igillum est plumbeum, seu Bulla Gallae pla-

XXX.

citi h pii Iadiae filiae Theodosii, dc Arcadii atque Ho

ei Din. norit sorbris, quae ipsius diplomati fuit quondamarixa, a quo pendebat, ut ex foramine transve so colligitur. Literae autem R. V. significare videntur Regina Visigothorum , quod Placidia Aio pho Regi Visigothorum matrimonio juncta fuerit.

XXXI.

HECTOR.

CAput cujusdam Herois cum hoc verbo.

HECTORI. Restitutus videtur hic nummus in honorem Hectoris a Consule quopiam Romano, ed quod esset filius Priami Trojanorum. Regis, a quibus Romani ducebant originem siacut Augustus AEneam in suis sculpsit numismati .

SEARCH

MENU NAVIGATION