Bobbio illustrato dal padre don Benedetto Rossetti ..

발행: 1795년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

tristis ac dolens artuam in publieo; sed schia.

malis noxii mala, non impiorum pacificorum bona. Non igitur pro vanitate, aut procacitAte scribere vilissimae qualitatis homunculus tam praecelsis viris praesumo: dolor enim potius me, quam elatio compellit vobis indicare, humillima, ut decet, suggestione, quod nomen Dei per vos contem dentes utrimque blasphematur inter gentes. h. Doleo enim, fateor, de infamia Cathedrae

S. Petri: scio tamen super me esse negotium,

re quod prima fronte sub prunas, ut dicitur, faciem ponam, sed quid mihi facies coram h minibus, ubi relus so fidei prodi necesse est.

Coram Deo & Angelis non confundar, laus est pro Deo coram hominibus confundi; si exaudiar , commune lucrum erit: si despiciar, mea merces erit. Ego enim, ut discipulus, ut amicus, ut' pedissequus vester, non ut alienus loquar ἴideo libere eloquar nostris urpote magistris ac spiritualis navis gubernatoribus, ac misticis proverbiis dicens: Vigilate , quia mare Procellosum est, & flagris exasperatur feralibus, quia non sola minax unda, quae etiam permota pontum semper b) cautis spumosis concavae Vorticibus , hiperbolice licet de longe turgescens eκtollitur , dc ante se calabra sulcatis octo millibus trudit, sed tempestas totius elementi, nimirum undique consurgentis re undique commoti, misticae navis

132쪽

naufragium Intendat, ideo audeo timidus nauta clamare mi vigilate , quia aqua jam intravit in

Ecclesiae navem&s navis periclitatur. Nos enim

SS. Petri re Pauli, s& omnium discipulorum divinum canonem Spiritu S. a) scribentium , d, scipuli sumus, toti Hiberi, ultimi habitatores mundi, nihil extra Evangelicam, & Apostolicam

doctrinam recipientes: nullus Haereticus, nullus Iudaeus, nullus Schismaticus fuit, sed fides catholica , sicut a vobis primum S S. scilicet Apostolorum successoribus, tradita est, inconcussa tenetur. Qua fiducia roboratus ausus sum, ac si stimulatus suscitare vos contra eos, qui blasphemant tuas, re Haereticorum receptores clamant, ac Schis

malicos vocant 3 ut gloriatio mea, qua pro vobis fidus illis respondens locutus sum, non sit ind- ais , re illi confundantur, non nos. Ego enim pro vobis promisi, quod nullum Haereticum Ecclesia Romana defendat contra catholicam fidem, sicut discipulos ita decet sentire de magistro. Idcirco libenti animo, re piis auribus necessariae insinuationem praesumptionis meae suscipite : quidquid enim dixero, aut utile, aut Orthodoxum, vobis reputabitur, laus enim magistri indiscipulorum suorum doctrina est; ideo si sapienter lincutus fuerit filius laetificabitur pater, re vestra laus erit, quia a vobis, ut dixi, processit ἰ non enim rivo puritas, sed fonti reputanda est. Si

vero aliqua tamquam zeli modum excedentis, verba, aut in hac, aut in altera contra Agrigg....

σὶ Spiritu S.) deest dictante , aut quid simile.

133쪽

I18 qui me movit adseribendum, epistola invenetitis incondita, meae indiscretioni, non elationi deputetis. 3. Vigilate itaque pro Ecclesiae pace, subvenite ovibus vestris, jam tamquam luporum terroribus pavidis, quae vos ipsos insuper nimio

utpote pavore in alternantem' circumactae convertibulum, timent. Ideo dubitantes partim venientes , partim vero recedentes , Sicut veniunt, sic revertuntur, & semper in pavore sunt. Quamobrem utere veri, o Papa , Pastoris sibilis, notaque voce, εc sta inter illas, & lupos, ut deposito pavore , tune primum te eX integro Cognoscant pastorem. Populus enim quem video, dum multos sustinet Haereticos, Zelosus est cito tamquam grex pavidus turbatur, Zc inde non cito. securus est, quia tantos Italia lupos habuit, quorum catuli vix possunt toti elidi; dum nimirum inter antra tanti nutriti sunt. Antra deleat Deus, a tale semen, re nutriat gregge suo bin, teque compungat: vigilanter insistas ossicio tuo p3stor3li, stans super custodiam tuam die ac nocte, ut videas baculum illum nuceum, . quem uncinum se) postea videre merearis tempore fructus colligendi veros. Ut ergo honore Apostolico non careas conserva fidem Apostolicam, confirma testimonio, robora scripto, muni synodo; ut nullus tibi jure resistat. Noli despicere

m . . . . .

134쪽

consiliolum alie pigenae , tamquam doctor illius zelantis pro te. Mundus jam declinat ; princeps

Pastorum appropinquat: cave ne te negligentem inveniat, N. conservos presus mali exempli percutiensem , manducantemque cum Haebreis, re bibentem , ne contingat sequentia securitati παqui enim ignorat, ignorabitur sa). α Non sufficitribi, quod pro te ipso sollicitus sis, qui multorum curam suscepisti: cui enim plus creditur , Plus ab . eo eXigitur.

q. Vigila itaque quaeso Papa , vigila, N. iterum dico , Vigila ; quia forte nou bene vigilavit Vigilius, quem caput scandali isti clamant, qui vobis. culpam injiciunt. Vigila primo pro fide , deinde pro operibus fidei jubendis, vitiisque -lcandis , quia tua vigilantia multorum erit salus , sicut e contrario tua securitas multorum erit VA

statio. Mittat te Isaias in montem qui evan

gelizas Sion b) , imo per Isaiam Deus juxta

tui nominis interpretationem, in speculam verat contemplationis Ponat , in qua , quasi cunctis mortalibus altior positus Vicinusque . caelestium effectus m exaltans quali tuba vocem tuam annunties populo et Domini tui, tibi ab eo commisso peccata eorum, O domui Iacob λι-quitates eorum. Noli timere culpam mendacii: habes enim , quod annuntiare debeas ς multi enim , quod gravius est, per securitatem pasto a) r. Cor. I 4. 28.

135쪽

prosperitatem infelicissimae Bbundantiae decepti sunt. Inde quia juxta minas Domini, sanguis sanis ctorum de manibus requirendus erit pastorum , vigilandum est diligenter, idest praedicandum est, frequenter verbum Domini a Pastoribus sciljcet Ecclesiae speculatoribus, & magistris, ut nullus pereat per ignorantiam. Si enim per socordiam perierit, suus sanguis in suum caput reputabitur. s. Sed cur haec mordacius diu omnibus nota commemoraverim in subjectis subnectam. Faciunt enim & haec ad propos ta suggestionis primae genera: ligata namque sunt simul utraque : ex his enim pendent illa; N. ideo ista primum amputanda sunt non enim curat de errore, qui non curat de relig one.heic na aeque totus consistit Θgon, heic tora stat causa; heic ille ragladius bis acutus sa) ra pertingens usque ad divisionem carnis, & animae, compΘgum , me dullarum , qui est discretor cordis, & cCgitatio num Σα b) usque ad os debet secBre nervos. . Hinc ra sale divino semior noster conditus est

o, omne nempe sacrificium sBle aspergi Praeceptum est. hinc scintillae de illo divino d),

quem Dominus in terram mittere venit, descen

136쪽

quae male superaedificantur a multis super tunda . mentum. Hoc admirandum, cur toties superaedi

scamur Christiani, praeter quod et: nemo aliud potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Iesus Christus sa). Heu quanta gehennae fomenta irae parantur de his infelicibus aedificiis,

stiper quae comburenda sermo ille scintillans Domini descendens de incendii illius semper vivi immensitate cecidit dicendo: ae: attendite vobis , ne forte aggraventur corda vestra in crapula, Nebrietate , & curis hujus vitae, & superveniat ini vos dies illa repentina r tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem universae terrae b) 6. Vides , quo terrore Dominus . nostrum soporem , ac noxium teporem ad vigilantiam suscitat, ne .imparati inveniamur. Ideo ego dixit Papa vigila: m rempus est de somno surgerem: Dominus appropinquat, N. prope jam in fine consistimus inter tempora periculOSA. Ecce conturbautur gentes, inclinant regna : ideo cito dabit vocem suam altissimus, re movebitur terra. Ego quasi timidus, dum non sim sortis bellator, quia hostem adversariorum circumdedisse nos video, te licet importunis clamoribus, tamquam ducum Pi incipem suscitare conor, ad te namque totius exercitus Domini in campo potius torpentis

quam pugnantis, N partim quod lacrimabilius est 4 adversariis potius manum dantis, quam re so) r. Cor. 3. Do b) Luc. 2I. 3q. Ss 6 Rom. 13. 1 a

137쪽

sistentis , periculum pertinet. Quia Vae diu apparet, in hac regione: in hoc spirituali bello victi sumus ei iam Christiani, Vitiis primum carnalibus Rc pompos a conversatione; deinde fidei vacillantis tepore, qua infirmata, inimicis nostris, dum non sensimus, circumdati sumus triplicibus , qui dat,

sunt nobis ad vindictBm luxuriosae nostrae securitatis. Omnium enim malorum causa est caecae prosperitatis securitas. 7. Miror, fateor, talem securitatem; dc unde hic lethalis sopor totos pene cooperit, nescio quae corda, quae aures, qui sensus,' quos nequaquam ignita ipsius Domini Verba suscitaverunt ad vigilantiam geli jugiter ferventis ad contem Pium mundi, ad paupertatem Christi, sicut mul-zas gentes, ita asseruersint. Ego enim de extremo mundo veniens, ubi bella Domini praeliari spirituales duces conspexi , dc sperans in anisa videre fortiores peritioresque hujus sancti conflictus duces ; Zc ita inveniens, ac si quidam campi bellici roscidus cadaverum , Ac madidus Post pugnam contemplator, stupeo , dc dolens ac timens ad teque tantum qui unica spes de Principibus es, per honorem potens Petri Apostoli Suncti, respiciens plango tanti exercitus stragem. Sed quia fragilis ingenii cymba , non tam in Bl-ιum juxta verbum Domini μ) ducta est, quam adhuc in uno haereat loco: non enim carta totum Comprehendere potest, quod animus Variantibus

a) Luc. s. q.

138쪽

causis epistolae angustiis concludere voluit ; a rege sa) rogor, ut singillatim suggeram tuis piis auribus sui negotium doloris: dolor namque suus est schisma populi pro regina b), pro filio se forte , dc pro seipso; fertur enim dixisse, si

certum sciret, re ipse crederet. 8. Redeamus ad libru*, quem juxta ripam dimisimus. Ne igitur hoc fune erroris longissimo iget latro antiquus homines, causa schismatis jacidatur, quaeso, confestim a te cultello quodammodo S. Petri, idest, vera in synodo , fidei confessione , dc Haereticorum Omnium abomina- Iione , ac AnathematiZBtione , ut mundos cathedram Petri ab omni errore, horrore siquis est, ut 3junt, intromisSus si non puritas agno catur ab omnibus. Dolendum enim , ac deflendum est, si in sede Apostolica fides Catholica .non tenetur. Sed ut totum dicam ne adulari ultra. fas etiam vobis videar dolendum quoque est, quod non vos priores pro zelo fidei, ut decebat diu parte a vobis recedente sutpotequi potestatem legitimam habuistis) continuo, ostensa prius, vestrae fidei puritate , condemnastis, nec eXcomis municastis, quare se) vel infamare auderet fidei Orthodoxae Sedem principalem. Scitis enim quam . saeva animadversioue a Patrihus ia synodo Nicaeaa

d) Horrore ) haec vox videtur mendo irrepsisse. Quare quia, vel quod non, quom -- non

139쪽

sas in multitudine clamosa, re acuta, tumultuosa, quae non permittunt haec ad purum usque investigari, non quia crederem , sed quia nunc fieri debeant, dixi. Si qui sunt rebelles contraveritatem vestri comprovinciales tantum culpa in- eludat hos; non enim ignem flare potest os farina, aut aliqua materia plenum: omnis enim res laeditur vicina contrarietate idcirco precor vos pro Christo : subvenire famae vestrae, quae laceratur inter gentes, ne Perfidiae vestrae reputetur ab aemulis, si amplius taceatis. Nolite itaque amplius dissimulare, nolite tacere et sed potius emittite vocem veri pastoris, quam Pgnoscunt sua ostes, quae alienorum Vocem non audiunt, sed

fugiunt ab ea Q.

9. Ego instigo vos, meos Patres, ac proprios Patronos ad depellendam confusionem de facie filiorum vestrorum, ac discipulorum, qui pro vobis confunduntur, dc quod his majus est, ut caligo suspicionis tollatur de cathedra Sancti Petri. Inde conventum coge, ut ea, quae vobis objiciuntur, purgetis,' non enim lusus currus vinhis objicitur. Haereticorum enim receptio, ut audio, vobis reputatur, quod absit, credi verum fuisse, esse , vel fore. Dicunt enim Eutychen , Nestorium, Dioscorum, antiquos, ut scimus ,

Haereticos a Vigilio in synodo, 'nescio quam b)

140쪽

in quia ta receptos suisse. Ecce causam totius, ut 3junt, scandali; si di vos sic recipitis, ut di- .citur, aut si & ipsum Vigilium scitis, sic infectum defunctum fuisse, qu3re illum contra comscientiam recitatis ρ m. Omne enim, quod non ex fide, peccatum est ab. Iam vestrB culpa est, si vos deviastis de vera fiducia , N. α primam fidem irritam fecistis α b ς merito ucstri juni res vobis resistunt, & merito vobiscum non communicant, donec perditorum memoria deleatur,ti oblivioni tradatur. Si enim haec certa magis quam Libulosa sunt, versa vice filii vestri in caput conVersi sunt, vos vero in caudam sc2 3 quod etiam dici dolor est: ideo & vestri erunt judices , qui semper OrthodoXam fidem servaverunt , quicumque illi fuerint, etiamsi juniores vestri videamur. Ipsi autem orthodoxi, di veri Catholici, qui neque Haereticos, neque suspectos aliquos receperunt, neque defenderunt, sed in Zelo verae fidei permanserunt. Si igitur di isti non tales sint, ut SeDiores Ordine, culpa tamen majores, juste judicent, certatim invicem veniam pro tam longa discordia postulantes, N. utrique nullum contra rationem defendentes, nec vos Haereticos, nec illi suspectos , quo utrique cul- pabile celerius concordate.

SEARCH

MENU NAVIGATION