장음표시 사용
381쪽
De propagatione civitatis Romanae. 37sfragia serrent, assignaro. Ita Omnis omnium rerum communio deferebatur. Quamquam divisio quaedam muneris subiti ab senatu adhibita est. Nam honorum ius continuo dabatur, ut protinus novos cives in senatum pervenire atque honores adipisci liceret; suffragiorum ius initio deminuebatur. Qua de re cum viri quidam docti aliter tradere opinarentur Velleium II, l5, aliter Appianum boli. civ. I, 49, partem dissensionis, quae putabatur, rectiore interpretatione sustulit Becker. Antiq.ROm. compend. II, i, l70, debuit totam tollere. Nam Velleius
in octo novas tribus contributos esae nil socios, Appianus scribit δεκατευουτες Qtε ρηναν letερας φυλας , ἐν α ς ἐχεt poetόvoovἔσχατοι, in quibus decem novarum tribuum montionem fieri putabant. Verum δεκατευεtv non est in decem partes dividero, sed ita dividere, ut deni sint in singulis partibus, Latine decuriare, vel latiore saepe significatione, ut certus omnino sit numerus in singulis partibus, modo ne magnus. Nihil igitur Appianua de numero novarum tribuum resert hoc tantum narrans, divisos ease socios Per nOVa8 tribus, ac pOStremos omnium ad suffragium vocatos. Nec tamen diu socii octo his tribubus continebantur. Nam C. Marius suam potentiam quaerens Per Veteres quinque et triginta tribus se novos cives distributurum esse promisit ac Cinnae opera, quod promiserat perfecit, ut in Italia in civitatem recipienda eundem Veterem morem, qui in proximis oppidis aseiscendis conditus erat, retentum esse videamus. At L. Sulla, postquam rerum potitus est, cum sociorum Italicorum Optimam civitatem Romanam, non tantum a popularibus, qui proxime dominati erant, verum etiam ab optimatibus olim concesgam tollere non POS8et, quatenus tamen licebat, veterem reipublicae sormam reducere conatus est. Etenim ea lege, qua seditiosorum poenas constituit, et singillatim inimicos et civitates, quae arma contra tulerant,
complexus nam unam eam legem suisse iudico, non duas diversas do hominibus ot de civitatibus) sanxit, ut qui propter seditionem proscripti atque occisi essent, eorum liberi bonis privati ius honorum amitterent Voll. II, 29 , i. e. ne ad Senatorios honores senatumque ipsum admitterentur, deinde ut civitates, quae deliquissent, et agro, qui veteranis datus est, M. Diuit Corale
382쪽
De propagatione civitatis Romanae.
et iure suffragii honorumque spoliarentur, qui autem senatorum filii erant, quoniam senatu elici non poterant, honoribus certe ipsis curulibus prohibebantur. Ac de hominibus quidem proscriptis eorumque liberis punitis et certa sunt testimonia et facilia ad intelligendum, de civitatum autem poena multa a multis disputata sunt ipsique olim diximus in comment. epigraph. I p. 247. Quorum nos non poenitet, sed hoe nune addimus, videri eas ad illam iure suffragii et honorum carentem civitatem Romanam esse redactas, qualem ante legem Iuliam quicunque ex Latinis et sociis civitate donati erant, habebant. Ita L. Sulla nec a vetere more Romano, quo nemini invito civitatem adimi licebat, desciscero sibi videbatur et ne quid amplius, quae punita essent Oppida, in republica valerent cavebat. Quamquam lex illa Cornelia non diu conservata est; nam Cicero p. dom. 30, 79 ne tam diu quidem valuisse ait, quam diu Sullani temporis arma valuissent. Quare a M. Lepido eos. anni 79 Eociis optimum civitatis ius restitutum esse coniicio, a quo App. I, l07 etiam de agris, qui erepti erant, reddendis actum osse scribit: de quibus cum ageret, alteram illam civitatis ereptionem praeterire vix potuit, praesertim quum tacite ac sine ullius iniuria restitui posse videret. Ae conveniunt Ciceronis verba; nam et quamdiu Sulla vixit, nihil ex eius actis eversum esse constat et in ipso Lepido Sullana
Diximus de propagatione civitatis Romanae, quae per quos quasi gradus primum cum Vicinis populis, tum cum Italicis,
denique cum provinciis communicata sit, expOguimus. Eandem rationem ad antiqua reipublicae tempora plebeiorumque cum patriciis certamina transferre liceat; tanta enim fuit moris Romani constantia, ut, quod semel probatum esset, pertinaciter retineretur omniaque ab exordio usque ad interitum mire interso congruerent. Sed longam haec disputationem requirunt nec
sine multarum aliarum rerum tractatione cognosci possunt. Nunc quae supra a nobis sustus eXplieata sunt, paucis complecti placet. Intelleximus igitur civitatis Romanas duas suisso
tamquam partes, unam privatam, quae cum alia quaedam, tum connubium et commercium complecteretur, alterum publicam, Diuit Corale
383쪽
De propagatione civitatis Romanae.
quae iure suffragii et honorum contineretur. Nam duo haec, ut, qui optimum ius suffragii haberet, idem ad honores curules
genatumque admitteretur, inter se coniuncta erant, sed cum
extincta libertato populi comitia sublata vel ad inanem speciem redacta essent, periit scilicet ius suffragii relictumque est, quod solum apud scriptores posteriores commemorari videmus ius honorum. Deinde hunc morem Romanorum perpetuum observavimus, ne cui omnino optimum ius Quiritium tribuerent; neminem, qui extra civitatem natus egset, dignum iudicabant, qui ad tribus, ad senatum, ad summos reipublicae honores admitteretur. Itaque novi cives in hoc genero simillimi sunt libertinis, qui quod ius in comitiis habuerint, nunc non ex minabo, sed certe neo ad parem cum ceteris civibus tribuum
Ommunionem, nec ad senatum perveniebant. Verum ut libe
tinorum filii ab optimo Quiritium iure nihil discropant, ita
eorum, qui in civitatem recepti sunt, posteri ad suffragia atque ad honores rite admitti poterant. Haec lex adeo certa fuit, ut Romani semel tantum bello ac neceAgitate coacti ab ea desciverint nee cesserint nisi gradu quodam alio civitatis intor- posito. Iam gradus, per quos eiVitas Romana per orbem terrarum totumque imperium propagata est, apparent. Nam primum proximis oppidis, Sive ea suos magiAtratus retinebant sive a praesectis Roma missis regebantur, privata civitatis commoda conce88a sunt eXtiteruntque municipia, quae paulatim ad optimum ius Quiritium pervenerunt; tum ex laedere Latino nata est Latinitas, qua plurimis privata civium iura obtigerunt, eademque liberalissime aliorum populorum Italicorum principibus tributa sunt. Deinceps subito una necessitate maximae Italiae parti cum magna reipublicae perturbatione optimum
Quiritium ius expressum addiditque fere dictator Caesar, quicquid intra Alpes eo caruerat. Substitit in his finibus Augusti prudentia, nisi quod vetere more, qui olim in coloniis Romanis
condendis observatus erat, Italicis hominibus extra Italiam deductis suum ius servavit. Qua severitate ne provincialium hominum animi ab imperio abalienarentur, imperatorum 8R-pientia cautum est, ex quibus Caligula Siciliam et Narbonensem Galliam, Claudius comatam Galliam, Vespasianus Hispa-
384쪽
De propagatione civitatis Romanae.
niam, ceteri imperatores reliquas provincias ita asciverunt, ut Caracallo, quicquid in toto imperio hominum ingenuorum superesaei, uno iure complecti facile esset. Absolvimus sere, quod nobis erat propositum, sed adiicienda videbantur esse quaedam, quae si non ad propagationem ei vitatis Romanae, ad continendum tamen imperium pertinerent, redeundumque simul ad eam, a qua profecti Sumus, imper toris Claudii orationem, quae Lugduni inventa est. Etenim
demonstratum esse putamus Lugdunenses, ex quo omnino
conditi sunt, optimum civitatis ius habuisse neque ad eos Galliae principum preces, qui civitatem dudum adepti ab imperatore ius honorum peterent, ullo pacto pertinuisse. Quid igitur erat, quod tabula orationem Claudii senatusque consultum, quod ex ea factum egi, continens Lugduni potissimum collocaretur 3 Cur haec minime urbs, in qua memoria beneficii ab imperatore accepti celebraretur, electa egi, non aut Aeduorum aut Lingonum aut alia aliqua civitas foederata, quae imperatoris liboralitato ornaretur 3 Alii Lugdunum metropolim
fuisse dicunt atque ita apud Ptolem. II, 8, IT appellatur) vulgoque in metropolibus edicta ac legea proponi consuevisse, alii atque imprimis Alph. Boissievius in praestantissimo opere de antiquitatibus Lugdunensibus p. 135 coniunctionem aliquam intercessisse statuunt inter orationem Claudii et inter celebre Augusti templum Lugduni constitutum, sed qualis ea coniunctio suerit, minus definiunt. Nos quidem dubitamus, an utrumque quodammodo coniungendum Lugdunumque et quod Gallorum metropolis erat et quod templum Augusti habebat, electum sit, in quo imperatoris oratio aeri incisa publice mulocaretur. Nam profecto si metropolium illud tantum fuisset proprium, ut leges et edicta praesidum in iis proponerentur,
qua de re praeter ceteros copiosissime ΕΣ. Spanhemius de usu et praestant. num. I p. 637 disputat, num osset, cur hoc monumentum non apud eos, ad quos pertineret, sed apud Lugdunenses collocandum suisse videretur 3 Neque enim imperatoris oratio legis aut edicti vicem obtinet; ne senatus consultum quidem, quod ex ea factum egi, ita erat comparatum, ut quicquam iuberet, sed Gallorum principes, qui ex certia Diuit Coral
385쪽
De propagatione civitatis RomRnae.
civitatibus essent, si censum senatorium explerent, Romao honores petere itaque in senatum allegi permittebat: intercedere tamen oportebat imperatoris, qui censoria potestate esset, iudicium. Longe igitur eius natura ab iis legibus, quae ut in hominum notitiam pervenirent, per frequentissima oppida proponendae erant, videtur diversa fuisso: beneficii testandi causa publice est proposita eandemque ob causam Sconsultum adiectum. Quamquam vereor, ne Spanhemius nimis iacile de consuetudine legum in metropolibus proponendarum crediderit: quae si suisset communis, saepe apud Ictos, saepe in legibus commemorarentur. Nunc bis video metropolos in legibus commemorari, semel Graece in Dig. XXVII, 1 de excusat.), 2, 1, deinde de eadem re in Theod. Cod. XIII, 3 de medicis) sl,
utroque loco ita, ut metropoles intelligantur urbes frequentis
Nimirum Romani postquam libertate extincta proVincias, qua8 armis ceperant, pace coercere Statuerunt, iure ae legibus minus eas contineri existimabant ac ne in civitate quidem Romana, quam liberaliter dividere coeperunt, tantam vim esse putabant, ut fidem earum certo constringeret: assumebant Sacra ac religionem, ut imperii reverentiam eum deorum pietate coniungerent firmissimoque vinculo animos hominum devincirent. Qua in re adiuvabantur eum Vetere suo more, qui antiquitus viros bene de republica meritos divinis honoribus consecrarat, quo tuno usi imperatores bonos in deorum numerum retulerunt ac tamquam imperii sui effigies venerabantur, tum Asiaticorum populorum adulatione, qui quoniam reges suos olim divinis honoribus afficere consuerant, postquam M-manis Parere coeperunt, saepe proconsulibus templa posuerunt statimque Caesarum cultum amplexi sunt. Hinc enim hanc rem man se paulatimque per totum Orbem terrarum propag tRm esse non modo historia docet, verum etiam Dio LI, 20
testatur, qui ubi de templis divo Iulio Augustoque per Asiam
igitur patria quasi fuit religionis illius, qua paulatim totum
386쪽
De propagatione eivitatis Romanae.
imperium in fide ac reverentia nominis Romani continebatur, illinc omnia, quae ad imperatorum cultum divinum, qualis postea in omnibus provinciis extitit, prosecta sunt. Orta ibidem est metropolium ratio, quae tota cum imperatorum sacris videtur osse coniuncta. Non immorabor in vetere metropolis significatione, quae satis nota eSt, qua etiam Iosephus Antiq. XII, 3, 1 Antiochiam Seleuci Nicatoris aetate Syriae metropolim appellavit: quo tempore quod nomen honoris ac dignitatis Antiochia a regibus guis aeceperat, retentum esse etiam
sub imporio Romano nummi in libertate imperii percussi Echhel. D. N. ΙΙΙ, 27lὶ ostendunt. Neque magis huc pertinet, quod ip8a Roma, tamquam caput ac mater totius imperii, nonnunquam sub imperatoribu8 metropolis appellata est, velut in nummis Νicomedensium. Sed suam atque inde divorsam significationem habebat haec metropolis ratio, quam totam cum imperatorum cultu divino coniunctam fuisse docet ipsum OH-ginis tempus. Nam cum templa divo Iulio primum Augusto imperante condita esse certum sit, qua de re infra pauca dicemus, eodem tempore Tar8us in nummis Vocatur metropolis, sub Nerone Ancyra Galatiae vulgatumque id nomen sub Traiano et Hadriano. Neque enim certe merum honorem metropolia nomine contineri existimabimus. Solebant id imperatores Romani et tribuere et aliquando adimere vide Spanh. et Echhes. l. l.), velut Tyrum ab Hadriano titulum metropolis accepisse refert Suidas s. v. II αυλος Ti pto c. et Septimius Severus Laodicensibus ius metropolis concessit Malal. XII p. 294 ed. Bonn.; Suidas s. v. Seu.; Herod. III, 69), et Elagabalus Π-riis cum irasceretur, cum reliquo iure etiam metropolis nomen ad Sidonios transtulit Comment. epigraph. I p. 432; Echhel. III p. 387). Quare quod honoris causa imperatores deserrent, ignominiae causa civitatibus adimerent, in eo cum utique ius aliquod suisse necesse sit, nullum aliud reperiri poterit quam
hoc quod ex imperatorum templis pendebat. Nam eum republica metropolium honorem ac nomen nullo pacto fuisse coniunctum ex catalogo metropolium, qui ex nummorum auctoritate
ab Echhel. IV p. 273 consectus est, planissimo intelligitur. Velut Tarsus iam ab Augusti aetate dicitur metropolis, addito
387쪽
De propagatione civitatis Romanae.
nonnunquam Ciliciae nomino; at Ciliciam sub Augusto atque aliquanto post nullam fuisse provinciam in comment. epigraph. II p. 96 demonsi ravimus. In provincia Asia fuerit sane Augugio imperante una metropolis Pergamus, quae sic etiam in nummis Caracalli appellatur, sed extiterunt postea etiam Ephesus Corp. Inscr. Graec. n. 2990 et Saepius , Halicarnassus, Lampsacus, Sardes, in Bithynia Nicomediam nominat Dio LI, 20, sed in nummia commemoratur etiam Heraclea, in Phoenice et Sidon et Tyrus metropoles fuerunt, suamque metropolim habuit Lycaonia, suam Isauria, guam Paphlagonia, suam Cappadocia, et quidem ea aetate, qua nondum ea provinciarum divisio, qua postea singulis illae gentes praesidibus parere coeperunt, introducta erat. Quae cum ita sint, mel poles, quae ad Caegarum cultum pertinerent, nihil cum provinciali
Romanorum ratione commune habui8se apparet: ne cum veteribus quidem gentium conciliis, quae antiquitus tradita imperium Romanum non omnia sustulit, exiStimo, quae cum saepe in novo cultu constituendo SerVata esse videantur, non minus tamen saepe neglecta sunt.
Originem autem divini imperatorum cultus ac metropolium ad Augustum reserendam esse diximus. Nam quod Smyrnaei apud Tae. Ann. IV, 56 iam anno l95 a. Chr. primos omnium se urbi Romae templum fecisse gloriantur eorumque exemplum anno 170 Alabandenses secuti sunt Liv. XXXXIII, 6 , privatae illae quodammodo fuerunt religiones, oppidorumque illorum propriae. Verum anno 29 a. Chr. Dio Cass. LI, 20 nam is longe praecipuus de hoc argumento locus est narrat Augustum conce8Si8Se, ut cives Romani per Asiam Romae et divo Iulio templum aedificarent Ephesi et Nicaeae, tum ut provinciales homines Romae et sibi per Asiam Pergami, per
Bithyniam Nicomediae aedem extruerent, additos etiam esse templo Pergameno ludos. Duo ibi genera templorum commemorantur, unum, in quo Roma cum iis, qui in deorum numerum relati erant, ulterum, in quo eadem Roma cum eo, qui tunc maxime imperabat, colebantur; illud proprium erat civium Romanorum, hoc provinciarum. Cumque morem servavit perpetuo Augustus, qui, ut ait Suetonius Aug. c. b2, templa Diuit Corale
388쪽
De propag&tione civitatis Romanae.
quamvis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen provincia nisi communi suo Romaeque nomine recepit; nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore. Mutari tamen
hanc rationem Oportebat propagata paulatim per provincias civitate Romana, quae postquam multa oppida multosque populos complexa est, niSi confusio quaedam extiti Eget, quae provincialium templa erant, deserta essent. Tum igitur introductum est, quod Dio l. l. docet, ut in Italia tantum qui coelestibus honoribus digni habiti essent, imperatores colerentur, in provinciis etiam qui imperarent, unde quae ab Augusto Ephesi et Nieaino divi Iulii templa condita erant, postea cum Provincialibus communicata esse, ipsaque illa oppida in metropolium honorem transisse probabile fit. Νam Pergamus, quod prima omnium Augusti templum habuerat, prima metropolis in nummis nominatur Εckhel. II, 472). Ab his igitur initiis prosecta est illa metropolium adulatio pervasitque ad omnes provincias. Nam quanta metropolium multitudo per Asiam fuerit, ex nummis cognoscitur, item Philippopolis Thraciae, Thessalonice Macedoniae, Tomi Moesiae. Reliquarum provinciarum metropolos ex aliis testimoniis intelliguntur, sive ipso illo nomine appellantur, sive quod templo Caesarum omnium communi Ornatae erant, appellandae fuerunt. In Aegypto celebre Augusteum commemoratur Alexandriae, in Africa proconsulari commune provinciae templum ac sacerdotium Oreli. n. 6904;
Renter. Inscr. Alger. l 40 et 1528), Carthagine, opinor, constitutum, item in Hispania Baetica Oreli. 5995), in Lusitania Oreli. 2226ὶ, in Tarraconensi Tarracone anno 15 p. Chr. conditum Tac. Ann. I, 783, in Sardinia Oreli. 5969), in Dacia Oreli. 2l71), in qua Sarmigegethusa colonia metropolis saepe appellatur Comment. epigraph. I p. 404ὶ, in Alpibus maritimis Oreli. 22l4ὶ. Britannia quoque, postquam a Claudio in provinciae sormam redacta est, commune totiua provinciae templum
Claudio dedicatum accepit Camaloduni, de quo Tac. Annal. XIV, 31 narrat. In Galliis quidem tria imperatorum templa suisse reperio, primum Narbonengis provinciae, quod commemoratur apud Oreli. n. 2543 et 6003 ao Narbone tamquam in metropoli neque enim ipsum hoc nomen reperitur) videtur Diuit Corale
389쪽
De propagatione civitatis Romanae.
suisse, alterum Germaniarum commune in colonia Agrippinensistpud Ubios iam sub Augusto conditum Tac. Annal. I, 39 et 573, denique Lugduni, quod maxime erat omnium celebre, quia tres provinciae Galliae, Belgica, Lugdunensis, Aquitania eo contribuebantur, de quo imprimis quae Alph. Boissiev. Insor. Lugd. p. 78 sq. disputavit, conserenda sunt. omnia igitur haec Augustorum templa suam quodque habebant quasi provinciam, cuius principes sacerdotia obirent pecuniamque conserrent, multaque nobis traduntur, et quae cuiusque provincia fuerit et quae sacerdotia et qui ludi et qui reliqui honores. Sed non id agimus hoc loco, ut imperatorum cultum divinum illustremus, de quo argumento cum alii scripserunt, tum breviter ac sero recte disputavit Mamuardi. in
compend. antiq. Rom. III, 1 p. 268 et IV p. 424. Nos quidem
videmur docuisse, Lugdunum fuisse metropolim eam ob causam , quod ibi trium provinciarum commune esset templum imperatoribus Romanis consecratum. Tenemus igitur communionem aliquam, quae inter principes civitatum foederatarum,
qui ius honorum ab imperatore Claudio petierunt, et inter coloniam Lugdunengem interceggerit, non ex republiea, ged ex privata quasi provinciarum religione repetendam. Atque haec communio sine dubio effecit, ut haec Claudii oratio, quamvis nihil ad Lugdunenses ipsos pertineret, tamen apud eos intemplo Augustorum collocaretur. Etenim erant in eo, cum Claudius imperaret, praeter Romam ipsam tres statuae, divi Iulii nam hanc et in omnibus postea Augusteis fuisse censeo et in Gallicis certe abegse nullo modo potuisse , Augusti, Claudii: Tiberii enim et Caligulae memoria erat damnata. Quare, cum nuntius de beneficio imperatoris ad Aeduos pervenisset eumque eximio honore remunerari placeret, orationem ipgius senatusque consultum eo auctore tactum in templo illo iuxta Claudii statuam, cui sacrificare solebant, collo arunt, conserendumque est nobilissimum illud monumentum Ancyranum, quod, cum neque legem neque ullum beneficium contineret, ad commendationem posteritatis in Augusti templo collocatum esse scimus. Illo eius, a quo imperium Romanum amplificatum ac restitutum esse videbatur, res domi ac bello Diuit Corale
390쪽
De propagatione civitatis Romanae.
gestae celebrabantur, hae Lugdunensi tabula imperatoris, si non sortis ac sapientis, at benigni morumque veterum intelligentis, beneficium perpetuae hominum Venerationi consecrabatur nobisque monumentum relictum est, in quo interpretando magna pars iuris Romani illustrari dispersaque aliorum scriptorum memoria suppleri possit. Diuit Corale