Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

361쪽

De propagatione civitatis Romanae.

mon si datur da civibus regumlis Cic. p. Corn. fragm. 10 . Nequo onim scholia Bob. p. Sest. p. 296, in quibus negligentius scriptum est, iusgos ea esse socios et Latinos in civitates

suas redire, ita interpretabimur, ut hoc eius praecipuum caput fuisse putemus. Fuerit haec quasi quaedam legis accessio, sed praecipuum fuisse, ne qui non essent cives, pro civibus se gererent, et Cicero eo quem diximus loco, aperto indicat, et pro Balb. 2s ex ea de civitate quaesitum esse narrat, et ibid. 24 quod loge Servilia qui quem repetundarum damnasset, civitate donabatur, id non reprehensum, et denique similiter Brut. l6. Recentissima autem est lex Papia, anno 65 a C. Papio lata, trib. plebis, quo tempore communicata dudum cum omnibus Italicis civitate Romana de iis solis, qui extra Italiam habitabant, utrum cives Romani essent necne agebatur. Itaque scriptum in ea suisse ait Dio XXXVII. 9, ne quis eorum, qui tunc pro peregrinis haberentur i. e. qui extra Italiam oriundi essent, in urbe Versaretur, quod ipsum caput Cicero l. c. improbat; sed praeterea iudicium ac poenam

constituta esse in eo8, qui non recte ciVitatem usurparent, idem

Cicero significat, qui eam legem in causa Archiae, Antiocheni genere Cic. p. Arch. 5; schol. Bob. p. 354), et Mamertini hominis p. Biab. 23ὶ et denique Graecorum hominum ad

Att. IV, 16 et in Rull. Ι, 4ὶ commemorat; eadem num nova quaedem de civitate, qui haberet, qui non haberet, sancita sint, incertum est nec apud Valer. Max. III, 5 Papiam logom librarii volpotius ipsius seriptoris culpa recte nominari omnea consentiunt.

Summa igitur disputationis nostrao huc redit, legem suisse et perpetuam neque ea de re qui Liviana verba leae dabat recte ac sincere interpretaretur, unquam dubitare debuit et veterem, quae Latinis, si Romam migrassent, optimam civitatem adipisci permitteret, vel potius non peculiarem de eo iure legem esse latam, sed suisse illam ipsam, qua olim cum Latinis foedus initum est. Sed illud tenendum est, censuram

intercedere oportuisse, qua Latinis, qui antea tribu caruissent, certa tribus, in qua suffragium ferrent, assignaretur. Nam hoc utique addit Livius, censos eos accepisse civitatem, censorum

tempore qui pro civibus habendi, qui non habondi essent, de-

362쪽

De propagatione civitatis Romanae.

finit, censoribus denique mandatum esse scribit, ut quos recipi non placeret, in oppida remitterent: cui rei magna fidos adiicitur Ox iis, quae lege Iulia per Italiam instituta esse infra

dico mus. Atque in lino censurae necessitato interitus totius huius iuris continetur. Nam postquam Sulla censuram fugiu-lit, quoniam nullus cengus agebatur, ne in civitatem quidem

amplius Latini transferri poterant periitque totum ius nulla lege nova lata, nulla iniuria Latinorum: ubi restituta ab Pompeio censura convaluit, continuo censores de Latinis in civitatem recipiendis dissidere coeperunt cs. supra p. 38), dum tandem quicunque in Italia suerant Latinae condicionis, in civitatem recepti sunt. Qui autem extra Italiam erant Latini, poterant illi quidom multis modis ad civitatem pervenire magnamque in ea re Romanorum liberalitatem fuisse scimus; haec autem ratio in urbem migrandi tota pendebat ex imperatore, ad quem

sublata censura potestas censoria pervenerat, qua singillatim quoscunque in urbem admittendos esse putaret, aimul in civitatem Romanam recipere licebat.

Atque hio quidem Latinis ad civitatem Romanam aditus patebat in urbem Romam transeuntibus, sed patebat etiam in patria manentibus. Non dicam de praemiis Serviliae aliarumque legum Cic. p. Balb. 24 , quae iis, qui civem Romanum

repetundarum condemnassent, civitatem largiebantur, sed quod

postea in coloniis civitatibusquo Latinis constituendis fieri Videmus, ut qui in quoque oppido sint principes, ii civitate Romana donentur, qua de re diximus in comment epigraph. Ιp. 308 et supra p. 277, idem iam antiquis temporibus ante legem Iuliam consuetudinis suit. Nam quod dictatori Caesari, cum Novum Comum, Latini iuris coloniam, conderet, lege datum eg8e Acimus, ut quingentos cives Romanos saceret, num recens tune inventum esse putabimus 3 An vero, quod in vetere more e88et, concessum egae arbitrabimur 3 Quo ille ambitiose uteretur, ut pluribus quam liceret, civitatem impertiret, sed ipsa consuetudo erat antiqua, idque eo magis StatuemuS, quod in veteres colonias Latinas multos constat ascriptos esse cives Romanos, ex ipsa urbe vel ex municipiis civitate praeditis oriundos, qui si copiam novae coloniae pristinae inopiae

363쪽

De propagatione civitatis Romanae. 353

praeserrent, civitatis Romanae partem quasi publicam, qua ne Romae quidem uti statuissent, multos enim saepe, cum in Senatum pervenire liceret, inter equites constitisso scimus neque ius suffragii, quo magis respublica augebatur, tanti esse poterat , hanc igitur partem civitatis facile negligerent, sed quis aut rempublicam tam severam aut ipsos colonos iuris sui tam incuriosos suisse existimat, ut totam civitatem abiicerent 3 Itaque in coloniis Latinis condendis non modo cives Romanos, qui criberentur, civitatem retinuiAge, verum etiam principes reliquos accepisse censeo, nec certe recto secerunt, qui quod Q. Fulvius Nobilior, cum Potentiam et Pisaurum colonias deduceret Liv. XXXIX, 44ὶ, Q. Ennium poetam civitate donasse narratur Cic. Brut. 20), utramque coloniam Romanam, non Latinam suisse coli gerunt Madvig. de iure colon. opusc. I

Cohaeret autem cum hac re alterum, quod sine illa intelligi vix possit. Cum enim quicunque in coloniis Latinis principes erant, ab ipsa origine cives Romani essent, lex Latinitatis sanciebat, ut qui in colonia Latina magistratum municipalem gereret, civitatem adipisceretur. De qua lego non debuit unquam dubitari, nee Vera est coniectura, quam Supra commemoravimus, lege Iulia demum magistratibus Latinorum hoc ius esse datum: quae coniectura nec ullis Omnino argumentis adiuvabatur et cum a more Romano recederet, plurimis ac maximis adiuvari debuit. Ipsa quidem scriptorum testimonia nullam dubitationem admittunt. Nam de Cn. Pompeio Strabone, qui multis Transpadanis ius Latii dedit cs.

supra p. 30ὶ, si Ascon. in Pis. 3 sic resert: veteribus incolis manen sitis itis dedit Liatii, ut possent habere ius, quod ceterae Latinae coloniae, id est, tit gerendo magistratus civitatem Romanum admiscerentur, quis ceteras potuit intelligere eas, quae post legem Iuliam deductae essent 3 Modo enim illa lex lata erat necdum, opinor, coloniae Latinae omnes, quibus transire liceret, in municipiorum ius transierant: nonne igitur Asconius illas ip8as, quae tunc essent, respiciens recte dixit 3 Item Appianus bell. civ. II, 26, qui in narranda Novocomensis coloniae deductione adiicit τυ δε etὰρ eto Λατιον, quomodo vel le-

364쪽

De propagatione civitatis Romauae.

vissimam mutatae Latinitatis suspicionem dat, ae non perpetuum illud Latinitatis ius suisse significat 3 Quamquam in hoc

genere alia nuper quaestio mota est, parva illa quidem, sed in gignis tamen, quae hoc loco non erat praetermittenda. Utrum enim qui magistratum gerebant, cum ipso magistratu civitatem Romanam consequebantur, an gesto demum magistratu 3 Id leve est, ut diximus, sed pendet inde supplementum tabulae Salpensanae nuper in Hispania repertae. Cuius primum caput cum ab initio mancum sit, ita expletur a Th. Momingenio, qui primus in Germania edidit Et commontario instruxit: Qui I nisesedilis quaestor eae huc lege factus erit, cives Romani sunto, cum poss annum magistratuJ abierint, cum parentibus coniugibusque

ac liberis, qui legitumis nuptiis quaesiti in potestatem parentium inuer Unt, item nepotibus ne neptibus filo naicis9, qui quaeque in

potestate parentium Derint, dumne plures cives Romani sint, qua V quod ea huc lege magistratus creare Oportet. Movebat virum doctissimum, ut Opinor, maxime abeundi Verbum, quod

qua alia ratione explicari posset, nesciebat. Neo tamoti ipse quantae in his supplementis difficultates essent, dissimulabat. No enim de ipsa illa coniectura dicam, qua perfunctos magistratu Latinos ad civitatem Romanam pervenisse putat, quae coniectura nullo aut argumento aut testimonio confirmari potest, certe illud, quod addit post annum, aut inutile est aut salsum. Alio enim capite legis municipalis de tempore magistratuum comprehenditur, ut qui creati sint, aut annum aut si in alterius locum creati sint, reliqua parte eius anni in magistratu sint vid. Ieg. Malacit. cap. LII), idque satis erat neque ferenda tanta iniquitas, si quis Kal. Ian. inisset, ut civis Romanus fieret, Si quis per casum aliquem Idibus Ian., is non fieret. Deinde quod non ipsos modo, qui magistratus gesserunt, sed liberos etiam

civitate ita donatos esse vult, Certe prorsus SuperVRCaneum

erat sanciri, quia patre in civitatem transeunte liberos item transire sponte intelligitur: quod vero parentes etiam civitate Romana augeri facit, ita cum more Romano pugnat, ut nullum simile exemplum afferri possit. Denique quae extrema Sunt, ne plures cives Romani sint quam magistratus creentur, ridicula prope sunt neque expediri posse hac ratione ipse Momm-Diuit Corale

365쪽

De propagatione civitatis Romanas. 355

senius consessus est. Equidem ab ipsis his extremis verbis proficiscendum nobis esse arbitror, si ad eorum, quae ab initio fuerint, coniecturam perventro velimus. Iam dum ne plures cives Romani sint. hoc sibi vult, opinor, si plures sint, illud quod ab initio fuit, fieri non licere vel non Oportere, si pauciores sint, licere vel oportere. Tum sunt tot cives Romani, quot mugistratus creare oportet quid aliud potest significare nisi adesse tot, reperiri 3 Et quidem reperiri non in universo municipio Salpensano, quod sive Latini iuris erat, sive, id quod superiore commentario perspicue videmur docuisse, civitate Romana utebatur, certe plures cives Romanos continebat quam sex tot enim quotannis magistratus creabantur), sed reperiri inter eos, qui professi essent magistratusque peterent sos. tab. Malacit. c. LI). Denique cum haec condicio sequatur dum ne

plures cives Romani sint, qui profiteantur, quam quot magistra- Itis creandi sint, vel ut affirmative ponam si pauciores cives Rom. sint quam magistratus creandi, nonne in primaria sententia de creandis magistratibus diei oportet 8 in simili enim genere sint necesse est, quod in condiciono et quod in ipsa sententia commemoratur. Quare quod Mommsenius explet: Latini magistratu perfuncti cives Romani sunto, si pauciores cives Romani sint quam mugistrarus creari Vorteat, quia quae dissimili ex genere sunt, inter se apta fiunt, videtur contra rationem esse. Quodsi in primaria sententia de creandis magistratibus praecipi oportebit, abeundi verbum non amplius eo pertinere poterit, ut magistratu abierint, quicunque abierunt; quoniam enim coniunctivus ille abierint, a quo tabula incipit, ex coniunctione aliqua si vel nisi vel simili videtur pendere, si abisse dicantur, de quibus creandis dicendum sit, inter se discrepet. Neque hercle cum saepenumero cogitarim, aliud inveni, nisi do abeundo ex patria migrandoque in municipium

Salpensanum dici: quod si ita est, tollitur et illud quod qui

magistratu abierunt, civitatem Romanam adepti esse putantur,

et singularis de parentibus civitate donatis difficultas, et denique legis huius cum Gali praeceptis libr. Ι, 96 dissensio, de qua paulo post dicemus. Neque certe quod legis Salpensanae cap. XXII, qui civitatem consecuti sint, in eorundem,

366쪽

De propagationa civitatis Romauae.

in quorum antea suerunt, mancipio, manu, pote8tate manere iubentur, necesse est in capite proximo antecedenti de iis scriptum fuerit, qui civitatem consequantur: potuit etiam aliquo alio, quod antecessit. Sed quid tandem nos in ea quae periit capitis parte fuisse existimabimus 3 Difficile illud quidem est dicere nec potest omnino dici nisi de ea coniectara, quae admodum incorta sit, sed si quid est dicendum, de incolis scriptum suisso existimamus ad honores municipales admittendis vel cogendis. Nam etiam illud his legibus provisum

esse, ut idoneus eorum, ex quibus magiAtratus crearentur, numerus esset, legis Malacitanae cap. LI docet, item cautum esse de eo genere hominum ingenuorum, quorum comitiis rationom haberi liceret, cap. LIV. Quid igitur 3 Nonne sic fere

esse poterat: Incolorum, qui Latini errant, comitiis ratio haberi poterit, si in municipium Flavium Salpensanum abierint cum parentibus cet., nimirum si cum tota familia sua Salpensam commigrarint, qua in re parentum quoque, ex quibus patrimonium ad munera obeunda nece8sarium Pendet, mentionem fieri non absurdum est. Non verba ipsa quae in lege suerint, praestamus nec quae coniecimus, ex municipali ratione probabilia esse docebimus quamquam potest non difficile demonstrari, sed ab hac quaestione ea disputatio aliena ost), sed hoc sequebamur, ut quae desunt, ita suppleri posse ostenderemus, ut nihil inusitati aut singulare statueretur: etiam hoc videmur esse assecuti, ut quod Mommaenius invenit, Huschkius fere probavit, Laboulatus contra ius ac morem Romanum es8e inteli Exit, nullo modo serri posse demonstraremus. Sed de eo, unde egresgi sumus, quid existimabimus 3 Latini qui magistratum municipalem assequebantur, utrum statim an periuncti demum honore cives Romani fiebant 7 Scriptores quidem, qui de iure tradunt, si accurate explicentur, in hanc potius partem videantur esse accipiendi, ut cum ipso magistratu civitatem impetrari dicant. Nam etsi quod in titulo Tergostino apud Oreli. n. 4040 est impetrando, ut 6 Gni Catalique attribrati a divo

Augusto rei cmbli eae nostrue, prout qui me isset vita iatque censu, per aedilitatis gradum in curiam nostram admit testentur ac per hoc civitatem Romanam viscerentur, etsi dubium Diuit Corale

367쪽

De propagatione civitatis Romanae.

videri potest, nec tam ad Latinitatem ipsam, quam ad simile aliquod ius pertinet, tamen Strabo IV, 1, i 2 καλουμευου

μαιους υπαρχεtu, et Appianus bell. civ. II, 26 δοοι κατ' D6eηρχον, tIvoveto ' Ρωμα iv πολιταt, indicant eos, qui consecuti essent, non qui administrassent magistratum, cives Romanos factos esse. Nec minus apud Gaium Inst. I, 96, ubi ipsum hoc Latinitatis ius dici videtur, bis est: hi tantum, qui magistratum vel honorem gerunt, ad civitatem Romanam perveniunt, non qui gesserunt: quo loco quod de minore et maiore Latio ab Niebuhrio excogitatum et a quibusdam propagatum est, commemorari vel reselli non opus est. Veruntamen, utut haec Sunt, quae merito leviora videntur esse, duas iam tenemus rationes, qua Latini in patria sua manentes ad civitatem Romanam perveniant, unum, cum in coloniis deducendis vel rebus publicis constituendis principes civitate donabantur, alteram, quae ex magistratibus gerendis nascitur. Accedit tertia, cum virtutis causa singuli praemium civitatis accipiebant, neque id rarum suisse censebimus. Multi igitur erant per omnia oppida Latina, qui etiam antequam lex Iulia universam Italiam comprehendit, cives Romani essent neque quisquam sere in iis paulo insigniOro sortuna aut nobiliore genere videtur fuisse, qui ab civitate, quam cuperet, urceretur. Sed omnem hanc civitatem Romanam Latinorum in oppidis suis manentium tenendum est deteriorem fuisse quameain civitatem, quam ipsi Romani habebant. Carebat enim et iure suffragii, quia oppida Latina per tribus non erant divisa, et iure honorum. Hoc nondum a quoquam eorum, qui de Latinitate disputarunt, animadversum esse putamus, sed est tamen certigaimum, non modo propter similitudinem eorum civium Romanorum, quos po8tea Vidimus, cum extra Italiam oriundi essent, eodem suffragii honorumque iure carui age, sed

perspicuo Livii testimonio, qui libr. XXIII, 22 post cladem

Cannensem narrat, eum plurimi genatores cecidissent, mentionem in senatu factam esse, ut hoc honorum ius quodammodo Latinis impertiretur. Sp. Carvilius, inquit, cum longa orations non solum inopiam, sed paucitatem etiam civium, eae quibus in Diuit Corale

368쪽

358 De propagatione civitatis RomR M. patres legerentur, conquestus esset, explendi senatus causa et

iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magnopere se suadere dixit, ut eae singulis populis Latinorum binis senator bus, si patres Romani censuissent, civitas daretur atque in δε- mortuorum locum in senatum Imerentur. Quo loco cavendum est, ne ita abutamur, ut Latinorum veterum decuriones civitate Romana prorsus carui3se putemus: quo si caruissent illi,

cur ex decurionibus potissimum in senatum Romanum legi iubebat, non ex oppidis omnino 3 Nunc decuriones ceteris Latinis aliquo iure, propter quod senatu Romano digni esse Viderentur, praestitisse putabimus. Eamquo ob causam Livius civium, ex quibus in senatum legi po8set, paucitatem e8se ait, intelligens cives etiam esse, ex quibus in senatum legi non liceret. Nec in civitatis vocabulo haerebimus, quo Livius eos, qui privata quasi eius parte utentes publicam tantum non haberent, designat; nam saepe eandem tamquam inconstantiam apud veteres scriptores reperimus Madvig. de colon. iure in opuscul. acad. I p. 238). Hoc quidem loco eo minus perturbabimur, quod decuriones etiam minus proprio senatorum nomine auget. Quare sic statuemus, decuriones Latinos, quibus

Carvilius ius honorum dari volebat, suisse illos, qui cum magistratibus municipalibus gerendis partem privatam civitatis

Romanae dudum acceptasent, summo tamen iure in senatum Romanum perveniendi carerent: consentiunt igitur haec pror- sua cum iis, quae supra de civitate Romana principum Gallorum intellecta sunt ac longo repetitum esse docent, quod tunc usurpabatur. Neo vero Sp. Carvilius in tantis imperii angustiis ea liberalitate utebatur, quae postea in bello Marsico adhibita est necessario, ut promiscuo omnibus Latinis optimam civitatem impertiret; nam primum eos elegit, qui privatam civitatis Romanae partem iam haberent, deinde horum ipsorum binos ex singulis populis iudicio senatus admitti iussit, tum binis illis emortuis nullos alios sublegendos esse

censebat, ut non ius ullum, sed exemplum tantum, quo senatu Ssi ei videretur uti posset, constitutum esse intelligamus. Quamquam ne haec quidem Carvilii mediocris ac necessitate prope expressa liberalitas senatoribus antiquum morem pertinaciter Diuit Corale

369쪽

De propagatione civitatis Romanae.

retinentibus placuit: tota res veterum genatorum, qui honores suos vulgari nollent, invidia discussa est. Cf. etiam Valer. Max. VI, 4, i, apud quem tamen tempora hominesque turpiter

confunduntur.

Quae cum ita sint, Latinitatis hoc ius fuisse reperimus, ut, si qui Romam migrassent, iis ab censoribus tribum accipere atque Optimam civitatem Romanam cum iure sustragii Et honorum coniunctam consequi liceret, ut et in senatum pervenirent et summos honores adipiscerentur: si qui in oppidis suis manerent, quamvi8 vel magistratibus gerendis vel opibus

ac virtute excellerent, tamen inseriorem tantum civitatem Romanam obtinerent neque aut ad suffragia aut ad honores senatorios ipsumque senatum admitterentur. Iniustum hoc sortasse quibusdam esse videatur, sed tamen et certum est et moderatione censorum effectum esse arbitror, ut non esset iniustum:

quibus cum viderimus liberam hanc potestatem esse relictam, utrum reciperent in tribus Romanas Lutinos an non reciperent, olim quidem, cum parva urbs esset eamque multitudine hominum augeri utile existimaretur esse reipublicae,mestos promiscue eum magna facilitate receptos esso existimo: post, ubi magnitudo ipsa urbis molesta vel periculosa haberetur, cautio magna a censoribus adhibebatur, ne inopes reciperent. Ita si quid in lege erat iniquitatis, id magistratuum a pientia tollebatur. Neque enim quicquam est, quod eo8, qui iam domi cives facti erant, facilius in urbem admissos esse putemus quam eos, qui Latinitate ipsa uterentur, nisi quod illos probabile est sere fuisse divitiores, hos pauperiores. Nam

qui ex Latinis incolae tantum erant Romae i. e. qui non transmigraram ex oppidis suis nec tribum acceperant, sive ii privatam civitatis Romanae partem habebant, sive non habebant, aequaliter utrisque non plus quam una tribus patebat, quam initio comitiorum sorte ductam omnibusque communiter Latinis apertam esse intelleximus. Cuius rei argumentum in tabulae Malacitanae loco, qui supra p. 291 explicatus est, repeti Potest: in qua cum incolae et qui cives Romani et qui Latini

sunt, in una quae sorte ducta esset curia suffragium ferre iubeantur, similem olim Romae incolarum rationem suisse colli-Diuit Corale

370쪽

De propagatione civitatis Romanae.

gemus; incolae autem sunt, quicunque Latinae stirpis non recopii in tribus domicilium quasi Romanum non acceperunt. Sed ut ad eos, qui ex Latinis domi manentes privatam civitatis Romanae partem adepti erant, disputatio nostra redeat, quibus rebus caruerint, intelleximus: quaeritur iam, qua re iis, qui in Latinitate permanserant, prae8titerint. Necesse enim

est aliquid praemii quasi habuerint. Non multum id misso Taditus Ann. XI, '23 videtur significare, ubi do Aoduorum principibus eodem civitatis Romanae genere donatis dicit:

inruerentur sane vocabulo civitatis, de quo loco iam supra expositum est, sed arbitror tamen illum, quicquid privati commodi esset, purvi fecisse, atque en tantum, quae ad summam rempublicam honoresque pertinerent, intuentem ita scripsisAE.

Quamquam etiam publico aliquid inter Latinos ot inter cives ox Latio existimo intercessisse, in poenis maxime ae iudiciis, ut cives illi reliquis, qui optimo iure essent, in omnibus prorsus rebus aequarentur, nisi quod nec ad tribus nec ad senatum honoresque senatorios admitterentur. Ac de iudieiis quidem multa possent disputari, sed deducerer in campum et magnum et ab hae quaestione alienum; ipsum igitur rem significasso sufficiat. De poenis autem, quas Latinis infligere liceret, civibus Romanis non liceret, dolendum est exiguam sane ad nos memoriam pervenisse. Nihil enim reperio, nisi quod Plutarchus C. Gracch. o. 9 Livium Drusum narrat, tribunum plebis, destruendi Gracchi causa legem tulisse, ne quem Latinum ne in militia quidem virgis caedere liceret oπ--ἐπὰ πρα-τεtας ἐξη ettvα Λαetivtuu ρανδο te αἰκtσασθαi . Antea igitur in militia virgis caedere licuerat, extra militam non licuerat. Incertum tamen est, num Livia lex iis Latinorum, qui civitatem haberent, praecipuum aliquod ius prae reliquis Latinis tribuerit, num, qui optimo iure ciVes essent, tamen hoc in genere praegtiterint. Ne illud quidem constat, num, quod Livius tulerat, perlatum ac conservatum sit. Etenim in bello Iugurthino

Sallustius c. 69 narrat ab Q. Metello T. Turpilium Silanum, praesectum oppidi ab hostibus capti, quod turpiter profugisset,

Verberatum capite poenas solvisse. Nam is, inquit, civis ea Latio erat. Hunc num Latini iuris suisso putamus 3 Non vi-Diuit Coral

SEARCH

MENU NAVIGATION