Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

351쪽

De propagation civitatis Romanae.

manae erat retinentior, propagari certe coeptum est, ex quo Vespasianus quique ei successerunt imperatores ipsam civitatem liberalius peregrinis populis impertiendam esse intellexerunt. Quo de genere quaedam supra, ubi de iure Baeticarum civitatum disputavimus, exposita sunt. Sed ultra haec persequi non magis placet quam quo tempore Africae et Graeciae et Asiae et barbararum nationum civitates ad senatum honoresque admisgae sint ostendere. Illud quidem perspicimus exeunte Saeculo p. Chr. altero cum M. Aurelius Antoninique imperarent, exaequatis inter se omnibus civibus Romanis nullum amplius sui gae ius honorum quorundam peculiare; nam iureconsulti, qui illa aetate scripserunt, nihil de eo commemorant Vlpianusque Dig. I, 9, 1 l) sine ulla exceptione, quicunque senator Romanus in aliqua civitate sit, eum muneribus municipalibus liberari docet. Effectum igitur tunc est, quod Dio LΙΙ, 19 Maecenatem facit Augusto, cum imperium eveS-

πλουσιωτατους ἀντεtςMMε, μη μυvov-Hς 'Iταλιας, αλλὰ καὶ παρὰ etti v Ουμ χων τῶν τε υπηκοων ἐπιλεcάμενος, quod ille non Augusto praescripsit, sed omnibus imperatoribus propositum suisse ait, ut civitate honoribusque cum omnibus communicatis unum ac firmum impurium efficerent. Ultimi autem omnium

senatoriam dignitatem adepti videntur esse Alexandrini, quibus Caracallum demum, qui idem civitatem Romanam omnibus ingenuis impertivit, hoc ius tribuisse Dio LI, 17 scribit. Sed ipsum honorum ius, quod Claudio imperante Aeduorum principibus datum est, quale fuerit, pluribus considerandum est. Num uno illo continebatur, ut aditum senatus Romani patefaceret 8 Videtur sane id indicare Tacitus, cum senatores illos, qui Gallis adversabantur, sic dicentes facit:

γruerentur sane vocabulo civitatis, insignia patrum, decora magistratuum ne vulgarent, qui si quid etiam aliud in eo fuisset, videntur afferre debuisse. Fuerit igitur hoc tale Claudio imperatore, sed an ante eum maius fuerit ac plura comprehenderit, magnopere quaeritur. Quare, ut ab Augusto et Claudio ad inferiorem imperatorum aetatem processimus, ita iaciendum esse putamus, ut ad antiquiora tempora regrediamur, numquid Diuit Corale

352쪽

De propagatione civitatis Romanae.

ea vel de civitate Romana vel de aditu senatus Romani, quod huc pertinere videatur, doceant. Qua in quaestione dolendum est, quod Tacitus in Claudii oratione nihil quod nos adiuvet, affert: qui quoniam hoc demonstrare vult, in republica Romana qui armis victi in imperium pervenisgent, paulatim ad omnia

iura onmesque honores c8se admi Ssos, non unum hoe honorum

ius quomodo propagatum sit, persequitur, sed ipsam etiam civitatem victis populis impertitam commemorat. Ad illud pertinent quae habet haec: Aeque enim ignoro Iulios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo, et ne vetera scrutemur, rartiria Lucaniaque et omni Italia in senatum accitos, ad civitatem Romanam, quae congequuntur: postremo ipsam ad A es promotam, ut non modo singuli viritim, sed terrae, gentes in nomen nostrum coalescerent. Tunc solida domi quies et adversus ea terna foruimus, cum Transpadunt in cisitatem recepti, eum specie deductarum per orbem terrae legionum redditis provincialium validissimis messo imperio subventum est. Ex quibus quae de iure honorum sunt, nihil aut novi aut quod ad haec tempora pertineat, asserunt. Sed dictatorem Caesarem constat linum maxime de civitate Romana fecisse: Transpadanos enim omnes, i. e. eos Italiae incolas, qui lege Iulia iisque quae consecutae sunt legibus nondum cives lacti erant qua de re

supra p. 30 diximus), in civitatem transtulit Dio NLI, 36

vel transferre coepit. Nam quoniam Tacitus, quo tempore Transpadani reciperentur, Solidam domi quietem fuisse ait, Augustum potius quam Caesarem dici uxistimo atque illum

quod pater inchoaverat, consummasse. Hi autem Transpadaninum optimam civitatem, qua ius honorum continebatur, acceperunt 3 Videntur certe. Cum enim Caesar ideo maxime iis civitatem conciliaret, ut suam in republica potentiam augeret atque in senatu comitii8que certos haberet amicos, nisi tua honorum addidisset, quod minime Voluerat, non e8Set RSSecutus. Accedit, quod Augusto imperante, qui sere patris instituta executus est, Tran8padanos Omnes in curiam admissos fuisse supra docuimus. Erat autem omnino Caesar in optimo civitatis genere donando liberalissimus eaque re Romanorum animos non leviter commovit. Quare Suetonius Caes. c. 76 inter Diuit Coral

353쪽

De propagatione civitatis Romanae.

cetera eius dominationis documenta hoc affert: Ciuitata donatos et quosdam e semibarbaria Gallorum recepit in curiam, quem

locum nisi qui cogitabit, si qui peregrini civitate donarentur, iis ius honorum tribui non cen8uevisse, intelligere non poterit. Nunc Caesarem Videmus eo in morem Romanum peccasse, quod cuin alios, Graecos opinor et Hispanos, tum Gallorum principes, simul et cives Romanoa et senatores fecit.

Hine illud Ciceronis dictum extitit, quod refertur ab Macrob. Saturn. II, 3 et illa, quae Suetonius c. 80 narrat, de libello

propO8ito, ne quis novo Senatori curiam monstrare vellet, et

carmen, quod vulgo de Gallis bracentis, qui latum clavum Sumpsissent, canebatur. Cf. Dion. XLII, 5l et XLIII, 27

et 47. Atque unus eiugmodi senator nominatur ab auctore bell. Afri c. c. 28, Titius quidam, Hispanus natione, qui si nOmen recte legitur, civitatem tamen ipsam iam ante Caesarem videtur egae consecutus. Singillatim igitur si quem vel divitiis vel virtute bellica insignem ex provincialibus animadvertisset, ei pro potestate sibi legibus permissa senatoriam dignitatem et honores tribuerat, universis civitatibus praeter Transpadanos non tribuerat. Horum autem Transpadanorum utor enim eo nomine ad regionem significandam) ante Caesarem duo fuerant genera, unum eorum, qui ex oppidis Latinis aut sociis erant, qui cum vel magistratibus gerendis vel nobilitate, divitiis, aliis virtutibus civitatem Romanam adepti essent, Eodem iure esse debebant, quo qui ex veteribus coloniis Latinis ante legem Iuliam ad civitatem pervenerant, de quibus paulo post disputabimus. Alterum genus erat ex municipiis, quae lege Iulia facta erant, quos non minus quam reliqua municipia, quae ex coloniis Latinis vel aliis sociorum oppidis cis Padum extiterant, optima civitate, ut ad honores et in senatum admitterentur, usos esse et ex iis quae diximus, probabile est et infra pluribus exponemus. Nunc hoc maXime agendum est, ut quae rationes ante legem Iuliam in Italia fuerint intelligamus, ex quibus et ipsum ius honorum quam naturam, quam vim habuerit, perspicietur et quod antiqua aetate eX necessitate prope ortum sit, cum incredibili constantia ad remota imperatorum tempora conservatum esse apparebit.

354쪽

De propagatione civitatis Romanae.

Iam ante legem Iuliam, si ab municipiis et coloniis vero Romanis interim discedamus, duo hominum vel civitatum genera in Italia erant, unum earum, quae Latinitate utebantur nomenque Latinum efficiebant, alterum earum, quae aliis foedoribus cum imperio Romano coniunctae communi sociorum nomine comprehendebantur. Utrorumque igitur ius quale erat pNon dicemus de connubio et commercio, quod utrum Latinis fuerit necne, magnopere viri docti dissentiunt, sed publicum tantum ius tractabimus, quo ut contineamur ius honorum, a quo disputatio nostra proiecta est, suadet. Ac de Latinis quidem unam rem, quae Rd eorum iu8 pertineat, exposuimus

supra p. 29l in commentario de tabulis Hispanicis, ubi hoc

iis datum esse docuimus, ut, si Romam urbem incolerent, in una iis tribu ante suffragia ab eo qui comitiis praeesget, sorte ducta suffragium ferre liceret. Carebant igitur non prorsus suffragii iuro Latini, sed ita habebant, ut voluntas eorum cognosceretur, in republica nihil valerent; quare usus dicendi hic est, ut communiter Latini carere suffragio dieantur nec quisquam unquam veterum auctorum hoc quod unam tribum habebant, ita interpretatus est, ut iis ius suffragii tribueret. Quamquam quam prope civitatem fuerint apparet nec mirum videri debet hoc, quod Livius XLI, 8 narrat. Etenim anno l77 a. Chr. Latinorum querelas apud senatum Romanum commemorans legem fuisse ait, ut, qui Latini stirpem ex se domi relinquerent, iis civitatem Romanam consequi liceret. Nimirum ex coloniis Latinis nam eae fere solae tune ex nomine Latino nondum in civitatem Romanam trangierant) plurimi Romam migrabant et quoniam lex dabat, ut si filium ad sortem colendam Oneraque colaniae ferenda domi reliquissent, cum varia fraude et populi Romani, cui cives, quos legibus e88e non liceret, obtruderent, et coloniarum, quibus colonos subtraherent, efficiebant, ut in urbe censi tribum acciperent itaque in civitatem Romanam ipsam irreperent. In quo primum minuendus est error, qui nuper induci coeptus est, non Latinorum illud ius proprium fuisse, sed omnium sociorum Italicorum commune. Quod quis potest credere 3 Maximum enim hoc, opinor, ius erat Latinorum, quo Diuit Coral

355쪽

De propagatione civitatis Romanae.

nihil magis efficiebat, ut proximi civitatem Romanam esse viderentur: hoc contenti, etsi omnes civitatem potentiamque in republica concupiscebant, nunquam tamen ad arma descenderunt, nunquam ab imperio desciverunt. Atque Latinis quidem quomodo tantum dari potuerit, intelligitur. Etenim si iis, qui

domicilium in colonia sua retinerent nec Romae per censum in tribus pervenissent, tamen in urbe commorantibus una tribus, in qua suffragium ferrent, aperiebatur, consentnneum erat, ut, si relicta colonia translatisque omnibus opibus in urbe consedissent, ipsa Optima ci VitaS pateret: cum reliquis autem sociis ullam omnino suffragiorum partem communicatam esse

nec legimus u8quam nec, si municipii Malacitani, ad cuius comitia peregrini nullo modo admittebantur, similitudinem sequamur, probabile est. Quibus cum illa suffragiorum quaedam quasi communio Occlusa esset, quomodo hunc facillimum aditum, quo omnia subito civitatis Romanae iura impertiebantur, patuisse putabimus 3 Νee certe, si olim Italicis sociis, quorum foedera varia, partimque certe minime nequa erant, tantum dabatur, postquam saepe aequissimis foederibus imperium Romanum extra Italiam propagatum est, his provinciarum sociis non idem tribui debuit necessarioque eo deveniemus, ut partem aliquam

suffragiorum cum omnibus socii a communicatam esse statuamus, id quod non tantum cum omni scriptorum auctoritate, verum etiam

cum ipso more Romano videtur pugnare. Nec vero illa Opinio nititur nisi prava Livii interpretatione. Apud quem quae sunt: --verunt senatum et legationes socium Latini nominis, ita explicant, ut non modo Latinos, verum etiam reliquos socios ad senatum adisse existiment, eique opinioni ut patrocinentur, asserunt hoc, quod post Latinorum, qui Romam migrarant, iniuriam commemorantur a Livio Samnitium Pelignorumque querelae, qui quattuor milia familiarum ab se Fregellas, i. e. in coloniam Latinam, transisse dixerunt. Quasi vero, cum Latinos solos nominasset, tamquam supplementi loco Livius reliquorum sociorum similes querelas commemorare non potuerit ac nece8Sesit, cum sociorum iniuriam ita adiungat: Fregellas quoque milia quattuor familiurtim transisse ab se Samnites Pelignique que hantur, eos etiam ab initio narrationis, quo totum rei quasi genus Diuit Corale

356쪽

De propagatione civitatis Romanae.

explicat, nomine comprehendat. Ipsa adeo haec de Samnitibus Pelignisque narratio nobis quidem aliter Videtur docere. Nam si iis, ut reliquis sociis, eadem facilitate qua Latinis licuisset Romam migrando civitatem Romanam adipisci, cur non qui sua oppida relinquere vellent, Romam potius quam Fregellaa transierunt 3 At id cum nullo modo liceret, interim in colonium Latinam migrando melius ius consequi studebant. Quare cum illa, quae do Samnitibus Pelignisque sunt, quasi parenthesis locum Obtinere Videantur, necessario paulo post legemus: Lex sociis nominis Latini, qui stirpem ea sese domi reliquerant, diabat, itemque c. 9, ubi nova lex iniuriae tollendae causa lata commemoratur: utii socii nominis Latini ipsi maioresque eorum M. Cluudio T. Quinctio cenaorsitis postva upud socios nominis Latini censi essent, ut Omnes in suam quisque civitatem ante Calendas Novembris redirent, non sociis ac nominis Latinis et qui

socii ac nominis Latini, quod odi solet. De Samnitibus Pelignisque quid senatus decrerit, Livius non narrat neque id opus

erat. Nam dispar erat causa Latinorum et ceterorum AOciorum. Illi, qui ad civitatem pervenisse viderentur, niat legelata in colonias remitti non poterant, eamque legem afferri oportebat; horum qui in colonias Latinas trangi erant, etiam aine senatusconsulto ab iis, qui Italiae praeerant, oppidis suis reddebantur nec dubitari debet, cum totum iniuriae genus semel publice tractatum esset, quin magistratus Romani sua sponte obviam iverint.

Sed etiam alia de hoc Latinitatis iure, quod eXponimus, opinio refellenda est. Non loquor de Savignio, qui in Opuso. var. Τ. III p. 299ὶ hanc civitatis adipiscendae rationem lege Iulia sublatam atque illud pro ea introductum esse putat, ut magistratibus municipalibus gerendis civitas obtineretur, qua de re paulo infra pauca disputabimus. Sed Nic. Madvigius de iure colon. in opusc. Acad. I p. 27M perpetuam fuisse

legem negat, qua Livius Latinis, qui in urbem migraSsent, civitatem datam esse scribit, nec omnino credere videtur de illa, quae Latinis fuerit, civitatis Romanae possessione, cuius usus certae alicuius habitationis condicione astrictus suerit. Nec certe promiscue Latinis Romam commigrandi civitatisque Diuit Corale

357쪽

De propagatione eivitatis Romanae.

Romanae consequendae lacultas dabatur, sed duo praescripta fuisse Livius significat, primum ut ne quis in urbem migraret, ibiquo domicilium suum collocaret, nisi qui stirpem ex se domi relinqueret id enim integritas oppidorum poscebat atque in coloniis etiam alia instituta suisse existimo, quibus sortium confusio prohiberetur , deinde, ut qui transi Asent, Romae censerentur, qua de re postea plura dicemus. Perpetuam autem illam legem fuisse negat Madvigius minime propter ea, quae apud Liv. XXXIX, 3 narrantur. Querebantur anno l8ῆ a. Chr.

Latini magnam multitudinem civium suorum Romam commigraneel ibi censos esse; tum Q. Terentio Ctilleoni praetori negotium δε- tum est, ut eos conquireret et quem C. Claudio M. Livio censoribus anno 204J postve eos censores ipsum parentemve eius apud se

censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, tibi censi essent.

Hinc igitur vir doctus hoc quidem anno colligit non suisse legem, ut qui Latini Romam migra8sent, civitatem adipiscerentur: quare cum anno iii legem eam suisse tradat Livius, necesse est hoc decem annorum spatio lex illa et lata et abolita sit, id quod nec traditur nec per se ipsum probabile est. Nos quidem Livii auctoritate non ita abutemur, nec quicquam ab eo, quod fuisse illam legem nullam ostendat, tradi existimamus. Etenim si erat lex Latini nominis, ut, qui in urbem migrasset, censu civitatem Romanam acciperet, num item lexerat, quae Latinos quicunque in urbem migrarent, recipi utique atque admitti iuberet 8 Si quis esset receptus et Romae habitaret et tribum haberet, quamvis Latinae originis esset, quin civis eSSet, non erat dubium, sed non necesse erat, quivis in urbem admitteretur. Veluti hac aetate apud nos, qui nullum civitatis discrimen novimus, lege licet omnibus in quocunque oppido velint considere, atque ex uno oppido in alterum migrare; sed ea lex non efficit, ut, quicunque in oppido velint habitare, sint utiquo recipiendi atque in novam civitatem admittendi. Eandem vel similem Latinorum condicionem in Romana republica fuisse hic Livii locus non Obscuro ostendit. Vetuglex erat, qua Latinis, si in urbem migrassent, civitas dabatur;

quare cum multi Romam migrassent, sine dubitatione a censoribus recipiebantur in tribus, quos aut stultos aut admodum Diuit Corale

358쪽

De propagatione civitatis Romanae.

in munero langendo negligentes suisse statuunt, qui hoc admisisse putant, ut multos, quos non fuisse eiVes Romanos reperirent, contra leges in tabulas censorias referrent. Facti igitur erant multi Latini cives Romani, cum illae coloniarum querelae apud senatum extiterunt oppida sua deseri dictitantium; videbant etiam senatores nimis urbem creScere magnamque eo inopum hominum nam hos praecipue immigraste credibile est) confluere: constituerunt igitur novos cives repudiare neque ultra tantam multitudinem admittere; nam quin singuli divites homines, quibus lege liceret, etiam postea R Censoribus recepti sint, non debet dubitari. Atque haec ita acta

esse Livius ipse indicat, quippe qui nihil de lege violata habeat, sed tantum multitudinem urbis exhauriendam suisse di- eat. Nam decem annis post, cum tamen per fraudem multi irrepsissent, et fraudem commemorat et poenam, si qui non

paruissent, additam esse scribit. Illud unum quaeri possit, illi, qui remissi sunt in colonias, num ciVitatem Romanam, qua aliquamdiu usi erant, amiserint. Nihil de ea re Livius significat, sed more Romano non amigerunt.

Nec magis cum hoc, de quo disputamus, Latinitatis iuro pugnat, quod saepe cum alii socii tum Latini urbe exire iussi

Sunt; nam hoc alterum argumentum Madvigius assert. Equidem duplex omnino eiectionis genus apud Scriptores commemorari reperio. Primum enim, ubi de rebus magnis ac gravibus maximeque ad commoda sociorum pertinentibus comitia inatabant, vetus videtur suisse consuetudo, ut congules si vererentur, ne propter hominum multitudinem suffragia confunderentur vel turbae existerent, ex Sconsulto peregrinos omnes,

qui iure susinoi carerent, tamdiu, dum Suffragia lata essent, urbe excedere iuberent. Sic enim scribit Appianus bell. civ.Ι, 23 factum esse anno 122, cum C. Gracchus legem de civitate Latinis danda et do iure suffragii ceteris sociis impertiendo promulgasset multique undique ex Italia ad diem comi

359쪽

De propagatione civitatis Romanae.

C. Gracch. c. 12 refert. Neque inutile tale edictum fuisse ostendunt, quae Plut. C. Gracch. o. 3 de concursu Italicorum, qui primum C. Gracchi tribunatum adiuverunt, et Appianuabeli. civ. I, 10 de Ti. Gracchi tribunatu, et Sallust. Iug. e. 40 de rogations Mamilia perlata narrant, quibus omnibua locis nihil tamen legitur, unde Latinos etiam eos, qui censu in ci-Vitatem recepti essent iamque vere pro civibus Romanis habρ-

rentur, urbe eiectos ac civitate privatos esse colligamus. Antiquissimum quidem huius generis exemplum est apud Dionys. VIII, 72, qui ab C. Cassio consulo legem agrariam serente

arcessitos esse scribit Latinos et Hernicos ἐπὶ τηv x η ρo p iptαvi. e. non ad suffragia serenda, sed ut comitia vi ac suffragiorum confusione perturbarentur; ipse enim διαν καὶ χειροκρα- citciv, qua Cassius uti Voluisset, ante commemorat. Quo laeto collega eius Proculus Verginius edixit, ut intra certam diem

i. e. non qui ius suffragii haberDnt hoc enim nec Latinis Hernicisque ex Cassii laedere fuisse censeo nec, si fuisset, edicto consulis iure suo privari poterant), sed quibus propter eam, quae laoπολtetεια dicitur, manendi in urbe ius esset. Quae cum ita sint, in his eiectionibus, quae ad tempus fiebant, nihil videtur esse, cur de iure Latinitatis, quod exponimus, dubitetur. Alterum eiectionis genus erat, eum iis, quibus in ea commorari non liceret, in perpetuum urbs purgabatur, de quo gonere universo dicit Cicero de oss. III, ll: Male etiam, qui

peregrinos urbibus uti prohibent eosque exterminant, ut Pennus apud patres nostros, Papius nuer. Ium esse pro cive, qui civisnctu fit, rectum est non licere, quam legem tulerunt sapientissimi consules Crassus et Scaevola, usu vero urbis prohiberct peregrinos

sane inhumanum est. Distinguit igitur Cicero, cum versari quaestumque in urbe sacere prohibebantur, qui non erant cives Romani, et cum civitas ipsa artioribus quasi terminis saepiebatur. Illuc pertinent duo illa exempla annorum 187 ot 1 Tia. Chr., quae supra ex Livii auctoritate allata sunt, cum remittendorum in oppida sua Latinorum hae duas causae fuisse narrantur, primum ne coloniae desererentur oneribusque seren-Diuit Corale

360쪽

De propagatione eivitatis Itomanae.

dis impares fierent, deinde ne urbs ipsa alienigenarum multitudine compleretur. Improbat id Cicero, non tam eam ob euugam, ut Opinor, quod multitudin0m urbium aliis naturas ipsius rationibus vel augeri vel minui legibusque parum in ea re profici intellexerat, quam quod, cum urbem commigratione gentium et extitisse et crevisgo videret, antiquum hunc morem deponi nolebat : sed quacunque de causa improbabat, hoe apparet, quae leges de peregrinis urbe prohibendis scriptae essent, nihil prorsus ad hoc Latinitatis ius, quod perspicuo Livii

testimonio demonstratur, pertinuisa . Potuisgoni gane eo pertinere alterae leges, quibus qui cives non essent, civitate prohibebantur: sod eae nec quales fuerint, traditur, nec, si probabilitatem sequi volemus, videntur pertinuisse. Quibus si Latinitatis ius, quod antiquitus conditum erat, e8set immutatum, nonne tantae rei apud scriptores reperiretur significatio 3 Deinde earum praecipuam latam esse nil ab sapientissimis consulibus et latam eo tempore, quo propter ipsam civitatem maximum bellum immineret: quomodo igitur aut illi mutando iuro stultissimo animos sociorum commovissent aut si tamen commovissent, Cicero, qui tempore remotior totius rei decursum contemplaretur, probare

id possoty Nihil igitur ne in hoo quidem altero legum genere fuisse iudico, nisi quod aut ad Daudes quas multiplices in ea re versatas

esse ex iis, quae supra dicta sunt, apparet, tollendas aut ad ea, quae dubia in iure essent, severius sancienda pertineret; volui, si quod paulo onte attulimus, statueretur, ne, quicunque Latini Romae collocare domicilium ac consu ad civitatem pervenire vellent, recipi utique in urbem Omnes neceSSe esset, nec ius ipsum Latinitatis mutabatur et severius de civitate impertienda sanciebatur. Legum autem illarum, quas Cicero nominat,

prima erat M. Iunii Penni, trib. plebis ann. 126 Cic. Brut. 28;

FeSt. s. V. republ.ὶ, de qua nihil traditur nisi C. Gracchum, qui iam tum sociorum Italicorum ope rempublicam agitare statuisset, frustra restitisse, altera ex Sc. lata ab L. Licinio et Q. Mucio, cos. ann. 95, quo tempore iam de civitate sociis danda vehementer certabatur, eo Videtur spectasse, ut qui non essent cives quosque fieri legibus non liceret, cum reliquo iure civitatis, tum suffragiis serendis prohiberentur, unde nODiuit Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION