Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

371쪽

De propagatione civitatis Romanae.

detur; nam si domi nobilis erat idque inde est probabile,

quod hospitii iure cum Metellorum familia coniunctus suisse dicitur a Plutarcho Mar. 8), iam a maioribus acceptam civitatem Romanam habebat; sin ignobilis, virtute id praemium

meruerat atque etiam ipse nd honores municipales pervenerat. Magnum enim omnino in eXercitu locum tenebat, praefectus labrum a Plutarcho l. l. appellatur, regebat complures centuriones, complures tribunos militum, ut omni ratione pro cive Romano habendus sit. Aliter igitur hunc civem eae Latio intelligo ac plerique viri docti, qui Latini iuris Turpilium fuisse

putantes ita interpretantur, ut Latini cives appellantur in aere Malacitano cap. LIII, si vera ibi est lectio nec sculptoris culpa vocabulum cives malo repetitum est. Quare cum is, qui civitatem Romanam iure suffragii et honorum carentem habebat, in bello ac poena inferior esse dicatur civibus Romanis optimo

iure praeditis neque enim ulla insigni crudelitato Metellus

usus est, sed invitus hominem condemnarat, legis necessitate coactus , effici videatur, ut Livia illa lex aut non perlata aut non conservata sit aut denique alio pertinuerit. Quamquam postea anno sit M. Marcellus cos. colonum Comensem ex L tina colonia, qui apud suos honore gesto civitatem Romanam adeptus erat, virgis cecidit, quod civem esse negaret. Hanc

poenam nunquam civi Romano infligi ait App. bell. civ. II, 26;Ciooro ad Att. V, li, 2 in cive illogitimam, in Latino tamen

crudelem fuisse significat. Quao utut osse coniiciemus sac dubitonum ultra coniecturam progredi liceat , illud certe intolligemus, in hoc poenarum genere Latinos civitate Romana utentes, quamvis civibus optimo iure praeditis cederent, superioressuisse reliquis Latinis. Sed haec quidem minora erant in hac civitato: illud longe maius, quod privata quasi tota parte civitatis Romanae utebantur, qui ex Latinis cives facti erant, i. e. connubio et commercio, quo reliquos Latinos caruisse existimo. Quam rem si uberius persequi vellem, multa essent dicenda, instituenda etiam de ipso connubio atque imprimia de commercio quaestio, quam quoniam ab hoc commentario, quo civitatis Romanae propagationem illustraro suscepimus, alienam esse videmus, breviter quid sentiamus, significare sufficiat. Diuiti Corale

372쪽

De propagatione civitatis Romanna.

Veruntamen eum de Latinitate tam multa disputarimus, laetendum videtur esse, ut ad ea tempora, quibus orta est, ascendamus, unde non modo nihil, quod sententiae nostra ad veraetur, verum etiam quRe eam adiuvent, repeti poterunt. Natam eam esse constat anno 493 a. Chr. ex foedere, quod

Sp. Cassius eos. cum Latinis fecit, de quo foedere brevissime

dicit Livius II, 33, paulo uberius Dionysius VI, 95, nihil

tamen commemorans nisi hoc, amicitiam perpetuam iunctam

esse inter populum Romanum et inter Latinos, tum de bello communiter sit inserendo et defendendo, de praeda aequaliter dividenda, de litibus iudicandis. Intercessit postea magna illa Latinorum desectio, qua oppressa cum quaedam urbes varie essent punitae, anno 338 a. Chr. ceteris Latinis populis

connubia commerciaque et concilia inter se adempta esse scribit Livius VIII, 14. Sublata igitur est communis quae antea fuerat, Latinorum respublica, sublati, qui quotannis fieri consuerant, Latinorum magistratus: quibus rebus sublatis necesse erat inulta alia, velut de praeda aequaliter dividenda, mutari deterioremque omnino seri Latinorum condicionom. Sed cum reliqua, qualia ante bellum fuerunt, relinquerentur, cum Romanis ipsis idem ius post rebellionem atque anten habuerunt, quReque exempla antiquiore tempore acciderunt, eadem posterioribus lucem afferunt. Iam paulo antequam bellum exargit, praetores duo Latinorum L. Annius Setinus et L. Numisius Circeiensis, ex coloniis Latinis oriundi, senatum Romanum adierunt postulantes, ut consulum alter Roma, alter ex Latio crearetur Rique senatus parS aequa ex utraque gente esset Liv. VIII, 5).Ηaeo non ita posse intelligi, quasi iam antea Latinis in senatum Romanum pervenire honoresque Romae gerere licuerit,

Latinorum autem hoc tunc fuisse postulatum, ut alterum utique OnSulem aequamque senatorum partem ex Latio fieri necesse esset, lacile omnes credent. Ita enim prorsus Latinorum praetores, antequam Romam proficiscuntur, in suorum concilio, ita in ipso senatu Romano loquuntur, ut eos ad consulatum Senatumque Romanum non admitti appareat. Quamquam si

id, quod paulo plus quam centum quinquaginta annis post in

373쪽

De propagatione civitatis Romanae.

tatem Romanam habebant. Cur igitur dari sibi volunt, quod iam habebant 7 Νimirum, quod ea civitas Romana, qua ipsi

utebantur, iure honorum carebat, ut quae tune acciderunt, iis quae postea a Sp. Carvilio belli Punici aetate, tum paulo ante Marsicum bellum acta sunt, simillima esse intelligamus. Omnino autem universum Latinitatis ius facile ox laedere illo Cassiano, quod commemoraVi, repeti quaeque Lutinorum propria esse vidimus, ex illius legibus explicari posse reperio, idque eo magis nobis hoc loco suscipiendum esge arbitror, quod neminem adhuc virorum doctorum de origine Latinitatis vere atque ita, ut praetermi8sis inanibus Goniecturis quae certis testimoniis nobis tradita essent, Bequeretur, disputasge existimo. Primum igitur aequissimum foedus erat Liv. VIII, 43,

sed iunctum inter duas respublicas, quae cum artissima amicitia ac societate continerentur, Separatim tamen constarent. Sequebatur, ut unius reipublicae cives in altera honores gerere non possent: ita enim non duae conservatae essent respublicae, sed una extitisset. Quare nee civis Romanus ad Latinorum magistratus, nec Latinus ad Romanum senatum admitti poterat. Quoniam enim eX more vetustiAsimo Romano nemo duarum civitatum pote8t civis effae, nec rursus, qui CiVis non

ESSet, magistratum gerere posse videbatur, si quis Latinus in senatum Romanum pervenisset, Latinus esse desisset, qui Romanus Latinorum magistratum copisset, Romanam civitatem amisisAet. Prorsus igitur ius honorum, cum quo ius suffragii coniunctum erat, foedere Cassiano excipi oportebat. At cum tanta inter duas respublicas amicitia constitueretur, proridendum erat, ut, quamvis reapublicae distinerentur, mercatura et Omnium negotiorum contractio quanta po88et maxime communis existeret, ac de litibus vicissim iuste componendis laedere sanctum esse Dionysius l. l. scribit. Eam ob causam migrationem ab Latinis ad Romanos, ab Romanis ad Latinos liberam e8se Voluerunt, duasque res compo8uerunt, primum ut

qui retento proprio iure in alteram rempublicam migrare vellet ibique ad negotia gerenda incola fieri, partem certe eXiguam comitiorum haberet. Ita Latinis incolis Romae una, quae Sorte duceretur, tribus data est, in qua suffragium ferrent, nec mi-Diuit Corale

374쪽

De propagatione civitatis Romanae.

nus civibus Romanis, qui non ascriberentur, in coloniis Latinis simile aliquod ius obtigisse existimo: qua de re cum nihil tradatur, nihil tamen est, quod ita existimare prohibeat. Alterum erat, ut, qui relicta patria sua depositoque iure vetere

sortunas suas totas transferre vellent, eo8 per censum nam

etiam apud Latinos censum fuisse constat) recipi atque ad optimum utriusquo civitatis ius admitti liceret. Ita et Latinis facillimus ad Optimam civitatem Romanam aditus dabatur et civibus Romanis ad Latina oppida: hinc illud natum, quod

cum ad perniciem coloniarum Latinarum u8urparetur, saepius prohibitum esse supra intelleximus, hinc ipsa coloniarum Latinarum deductio atque origo. Etenim notum est multos cives Romanos in colonias Latinas nomina dare consuesse, qui omnes capite deminuti Romana civitate Latinam necessario mutabant.

Atque olim quidem, cum Romanae reipublicae potentia ac dignitas parva esset, saepissime id factum e8se arbitror, prout cuique facilioris quaestus occasio vel Romae vel in Latino oppido daretur; sed ne postea quidem magnam iacturam asserebat, quam si quis reparare vellet, facilis Romam reditus patebat. Quare saepe IIIviros ipsos, quibus deductio coloniae

mandata esset, audimus colonos e888 saetos, homines et senatoria dignitate et honoribus illustres, qui sine dubio item ius honorum pristinamque dignitatem amittebant, sed, si aut ipsos

aut eorum posteros denuo magistratuum Romanorum cupiditas caperet, facile rursus translata sede sua in tribus recepti recuperabant. Erat autem, cum Cassianum foedus iunctum est, maximum inter ipsoa Romanos discrimen patriciorum et plebeiorum, qui, ut de senatu honoribusque taceam, connubio Sepnrabantur; fortasse etiam alia quaedam privata commoda patricii habebant, quorum memoria periit. Quid igitur existimamus, cum illud discrimen constaret, inter Latinos et Romanos iuris suisse Θ Hoc opinor, ut patricii, qui soli honores gerere et in Senatum Venire possent, iis Latinorum pares haberentur, qui in Latina republica honores gererent et senatum efficerent. Hi igitur connubium habebant, alia etiam commoda inter se concedebant, velut patricios cum Campanorum equitibus alia-Diuit Corale

375쪽

De propagatione civitatia Romanae.

rumque civitatum principibus connubium habuisse constat. Cum autρm sublato illo discrimine plebeii patriciis exaequati essent, consequebatur, ut Latinorum principes i. e. qui magistratus in Latina republica gesserant, connubium cum omnibus civibus Romanis haberent. Sic accidisse censeo, ut Latinorum magistratus civitatis Romanae partem privatam acciperent, qui magistratus non gesserant, ea carerent. Singillatim haec persequi non licet, propterea quod pauca omnino de Latinis nota sunt, imprimisque illud incertum est, num etiam apud hos simile aliquod principum ac plebis discrimen fuerit et quomodo

sublatum sit: sed tantum, Opinor, apparet, quo Paeto Omnis illa, de qua nobis traditur, Latinitas ex foedere Caεgii cos. Orta Sit, nulla nova lege lata, nullo novo iure instituto. Unum hoc tenendum, cum conderetur Latinitas, pari inter se potentia suisse Romanos et Latinos nec Latinitatem inferiorem potuisse videri civitate Romana; postquam illorum respublica aucta est, paulatim civitatis Romanae dignitatem crevisse ac tempore ipso factum esse, ut Latina oppida cum eodem loco manserent, iis, quae civitatem Romanam haberent, cederent. Sed quid 3 Ex foedere Cassiano num nihil omnino post oppressionem Latinorum mutatum est y Nihil arbitror praeter unum illud, quod Livius significat, ut Latinorum communia respublica tolleretur,

qua sublata tamen magnam mutationem consequi Oportebat. Antea enim communes Latinorum magistratus quique in communi eorum concilio erant, parea quasi fuerant Romanorum et magistratibus et senatoribus: tunc, quoniam nulla amplius communis respublica erat, ac singula oppida eodem foedere quo antea universa respublica cum Romanis iungebantur, qui cuiusque oppidi erant magistratus et decuriones, in locum communium magiatratuum successerunt. Sio ex ipso antiquissimo iure videtur esse repetendum, quod apud Latinos qui

magistratum gesserant decurionesque erant, civitatem Romanos adeptos esse oonStat.

Diximus de Latinitate, sed dicondum est etiam breviter de tribus reliquis civitatum, quae ante legem Iuliam in Italia suerunt, generibus, ac primum quidem de municipiis. Ea

rursus duplicia fuisse scimus: altera enim carebant suffragio Diuit Corale

376쪽

De propagatione civitatis Romanae.

et iure honorum, quique in iis erant, civitatem sine suffragio habere dicuntur, altera optimo iure civitatis Romanao utebantur. De his non ost hoc loco nobis disputandum; plurimos enim ex iis constat ad summos in repubIica Romana honores esse eVecto8, nec quicquam Omnino fuisse, quo ceteris civibus Romanis cedere viderentur. Ad illa autem pertinent, quae Paul. Diacon. ex Festo s. v. municipium p. l25 ed. Μuli. habot: mnieipium id gentis hominum dicitur, qui cum Romum

venissent neque cives Romani essent, participes tamen fuerunt omnium rerum ad munus f nondum una cum Romanis civibus Praeterquiam de sustragis ferendo aut miagistratu capiendo

qui post aliquot annos cives Romani e ecti stini. Quae qualia suerint, satis hinc intelligitur. Etenim privatam civitatis Romanae partem habebant, publica carebant, prorsus ad eandem rationem, qua supra Latinorum principes exposuimus. Melior igitur eorum condicio erat quam Latinorum: ex his ii tantum, qui magistratus gesserant, ei vitate illa utebantur, ex municipiis omnes, nee probo eorum virorum doctorum opinionem, qui quasi horum municipiorum fortuna deterrima fuisset, poenas tantum loco civitatem sine suffragio dari consuevisse censent. Poenae quidem si quid addebatur, id vel in agri ademptione vel in reipublicae eonstitutione vel in aliis rebus situm

erat: civitas, quamvis iure suffragii et honorum carens, ex quo omnino imperium Romanum aliquo in numero esse coepit, semper pro praemio datum est, proximaque ad optimum civitatis Romanae ius erat. Praeatabant autem Latinis etiam eo,

quod honoratiorem militiae locum habebant; ipsi enim in legionibus, illi inter auxilia merebant Fest. p. 131 et 142 Mnli.,.

Quare consentaneum erat, ut his municipibus etiam facilior ad optimam civitatem Romanam aditus pateret. Si qui igitur negotiorum causa Romae vergabantur ibique incolae erant, non

dubium esse debet, quin iis, ut Latinis una tribus, in qua suffragium ferrent, patuerit, idque ipsum significat Festus l.

s. l. cum Romam venissent, Omnium rerum fuisse participes praeterquam de sufregio ferendo: nam si quis in sortuita tribu suffragium ferret, id non pro iure suffragii habitum esse supra vidimus. Item, si qui translatis omnibus fortunis in urbe con-Diuit Corale

377쪽

De propagatione civitatis Romanae.

sidere vellent, sacile eos per censum in tribus receptos atque ad optimum civium Romanorum ius admissos esse arbitror; multo certe facilius quam Latini admittebantur, qui ne sortes suas relinquerent oppidumque, cuius tutandi causa deducti erant, desererent providendum orat. Quamquam exempla harum rerum afferri non licet; nam omnia haec municipia in Italia quidem non diu constiterunt hue enim pertinet apud Paulum grai post aliquot annos cives Romani e ecti sun P, sed iure suffragii et honorum donata in alterum municipiorum genus transierunt. Nec vero totum hoc genus extinctum est. Nam cum supra quicunque cives Romani in provinciis essent, docuerimus iure sustragii et honorum caruisge, sequiter certissime, ut quae Oppida tota in provinciis civitatem Romanam acceperant, municipia Sine suffragio suerint, quorum quantus numerus fuerit, optime ex naturali historia Plinii, qui Augusti aetatem describit, coniicitur. Quod igitur prius in Italia factum erat, ut oppida bene merita primum civitato sine suf-gio, tum paulatim suffragii honorumque iure donarentur, idem postea in provinciis accidit eadem ratione: in quo hoc etiam simile fuit, quod . postquam diu paulatim processum est, ad extremum subito quodcunque reliquum erat una lege ad optimum ius admissum est, in Italia lege Iulia, in provinciis imperatoris Caracalli conatitutione. Colonias autem Romanas, quae proprie appellantur, inam do his deinceps dicendum est) optimam civitatem Romanam habuisse credimus Nic. Madvigio de condic. et iure colon. in Opusc. acad. I p, 2b4, dicenti, non demonstranti. Etenim a gumenta, quact assert, minus firma esse intelligo, etiam illud, quod

quasi pro invicto habet, quod apud Cic. de orat. II, 71 Antistius Pyrgensis ex colonia Romana eques Romanus equo Publico fuisse dicitur. Nam equestris dignitas, quam ab imperatoribus etiam barbaris in civitatem receptis saepe tributam esse supra docuimus, longo ab iure suffragiorum et ab iure honorum, quod ad senatum tantum ac summos magistratus pertinet, discrepat. Sed earum coloniarum, quae ab Augusto ceterisque imperatoribus per provincias conditae sunt, similitudo recte adhibebitur: ex quibus longe plurimas iure honorum caruisse Diuit Corale

378쪽

De propagatione civitatis Romanae.

docuimus, easque tantum, quae hominibus Italicis deductas essent, quod ab origine ipsa haberent ius, non amisisse coniecimus. Quare, si in illas quoque colonias tantum cives Romani, qui optimo iure essent, deducebantur, ne hos quidem capite deminutos esse quodque habuiAsent ius honorum, retinuisse existimo. Reliquum erat ante legem Iuliam in Italia ceterorum sociorum genus multiplex sane ac Varium. In quo num neminem suisse putamus, qui civitate Romana dignus esse videretur 3 Tot scimus suisse urbes aequissimis laederibus praeditas, tot nntiquissima societate eum populo Romano coniunctas, quae ne Marsico quidem bello fidem mutarint, quarum principes civitatis Romanae praemio prohibitos esse parum probabile est. Si dictator Caesar recens domita Gallia Aeduorum principes tamen, quo artius eum imperio consociaret, civitate donandos osse putavit, Si barbarorum reges ac principes fere civitatis Romanae praemium accipiebant, nonne per Italiae oppida quicunque dignitate atque opibus praestabant, ad civitatis Romanae communionem admissos esse intelligemus 3 In Sicilia quidem, antequam tota insula Latinitatem

consecuta est, multos nobiles cives Romanos suisse constat,

velut Cn. Pompeios Basiliscos et Percennios et Q. Lutatium Diodorum et A. Claudium et Cn. Pompeium Philonem Cic. in Verr. IV, is et l7 et 22ὶ, qui sere Sullana aetate videntur

esse tacti: unde quae eius provinciae condicio post legem Iuliam laserit, eandem Italiae ipsius ante eam fuisse colligemus. Pauciores igitur in sociorum oppidis cives Romanos fuisse iudico quam in Latinis, sed multos tamen nec nimis difficilem civitatem ne his quidem suisse ad consequendum. Sed hoc

video, omnium horum novorum civium nullum aliud potuisse esse ius quam eorum, qui ex Latio erant, ut et iure honorum carerent nec tribum haberent: qui tamen domicilio ex patria translato Romae consedissent, eos non minus quam Latinos Per censum in tribus receptos optimamque civitatem Romanam consecutos esse censeo. Quo in genere insigne exemplum refertur apud Valer. Μax. III, 4, 5 M. Perpernae, cos. anni 130, qui cum paulo post in proconsulatu decessisset, pater eius a popularibus, quod contra leges civitatem usurpasset, accuSatuSDiuiti Corale

379쪽

De propagatione civitatis Romanae.

atque ad Sabellos in patriam sedem, unde oriundua erat, redire coactus est. Qui qua arte leges eluserit nescimus, sed privatam civitatis Romanae partem certe antequam in urbem migravit, habuit neque enim ex humili apud suos atque inopi

genere videtur fuisse), honorum tantum ius nullo censu in tribus receptus contra leges uSurpaVerat. Percenguimus civitatum genera, quae ante legem Iuliam in Italia fuerunt ac cum privata civitatis Romanae pars liberalissime propagaretur, publicam partona, qua ius suffragii et honorum continPretur, cum iis solis, quae municipia proprie appellantur, communicatam esse intelleximus. Quae qui considerabit, dubitare non poterit, quin de lege Iulia et de omni bello Marsico et de multis legibus Corneliis, quibus respublica

post plurimas ac maximas perturbation os denuo constituta est, longe aliter deboat iudicari ac viri docti nunc solent iudicare. Quo loco brovos erimus atque ipsa capita tantum rerum commemorabimus. Primum socii Italici quid maximo concupiscebant 3 Eorum principes, non modo Latinorum, Verum etiam reliquorum civitatem Romanam habebant neque si qui alii concupissent, populus Romanus non liberaliter eam propagasset; humiliores autem homines cur tantam civitatis cupiditatomhaberent 3 Connubium parum curare Poterant, pro commercio alias, saepe etiam commodiores iuris sormas habebant. Ac postquam civitas omnibus patuit, in multis tamen oppidis dubitatum esse scimus, num ea veteribus institutis ac veteri libertati esset praeserenda. Sed quia et principum civitas iuro honorum earobat nec sine civitatis optimo iure gustragia patebant, ideo socii omnes se parere tantum intelligebant, non imperare vicissim, neminem Suorum in senatum, neminem ad summos reipublicae honores admitti. Ut igitur olim Latinos vidimus bis postulasse, ut ex suo numero senatores fierent et consules, ita tunc omnes socii petebant, ut ad gubernrendam eam rempublicam, cuius potentiam peperissent, admitterentur. Quae reipublicas gubernatio cum more Romano cum civitate Romana coniuncta esset, scriptores civitatem a sociis expetitam

esse solent dicere, velut Vell. II, 1b; App. bell. civ. I, 38;Liv. LXXI aliique, optimam illam civitatem Romanam intel-

380쪽

Do propagatione civitatis Romanae.

ligentes: nos quidem hoc tenere debebimus, non do privatis commodis civitatis, sed de iure suffragii et honorum contentionem omnem suisse. Neque Romae aliam ob causam de civitate sociis danda agitatum est, primum a Fulvio Flacco cos. , tum a C. Graccho et Livio Druso, qui non pugnabant, ut ulla privata commoda socii obtinerent, quae iacile obtinuissent, sed ut et noVorum civium opo comitia populi tota ad partes popularium traducerentur et novis sociorum senatoribus in curiam allectis optimatium potentia frangeretur. Sed impediebant eorum actiones veterum senatorum invidiae, qui suos honores vulgari nollent, sortasse etiam plebis cupiditas, quae cum ex candidatorum largitione magna commoda caperet, ne novorum civium multitudine superaretur, timebat, ut simile prorsus tune accidere Videamus ac postea imperatore Claudio do Gallis admittendis accidisse expoauimus. Nescio autem an socii non tam optimam civitatem Bomanam quam illud petierint, ut in Vetere iure manentes tamen ad gerendos honores suffragiumque rite ferendum pervenirent. Neque enim solent populi sacile ad mutandas vetustissimas leges moveri, cum civitate autem Romana etiam priVatum sociorum ius, antiquissimi magistratus, tota prope vita mutabatur, quae multo certo

illi maluissent retinere et tamen potentiam in republica adipisci. Neque auctores, qui extant, nihil de hac re tradere mirabimur; extant enim et pauet et admodum exiles: quam certe seditiosi in oppido Corfinio constituerunt rempublicam,

ea ita videtur esse composita, ut retentis singulorum populorum legibus ae moribus tamen communis summae reipublicae efficeretur administratio. Veruntamen utut hoc est, senatus Romanus ubi cedendum egse intellexit , conservatu vetere Gnsuetudine civitatem Romanam propagare neque quemquam ad senatum comitiaque admittere statuit, nisi qui deposito patrio mors totus in novam civitatem transisset. Oblata igitur est civitas Romana sociis et quidem eadem ratione, quam SuPra

in Latinis intelleximus cf. p. 40 et 308), per censum, ut in lege

Iulia nihil fuisso suspicemur nisi hoc, consoribus iisve quibus censoria potestas data esset, liceret quoscunque videretur ex sociis Italicis in civitatem recipere iisque tribum, in qua suf-

SEARCH

MENU NAVIGATION