장음표시 사용
371쪽
fecisse fidem, dubio procul quereris. Quamque Tuo Nomini semper detuleram, observantiam nunquam fuisse veram, putabis :quia desiisse videtur 3 Sed videtur. Etiam Putares tantuml Errare enim Te hic maxime, & magno meo bono, velim. Prohibuit me Nominis tui, & , supra orbis existima tione,eκcellentis Eruditionis tuae majestas. Nec non insignis locorum distantia: quae fecit, ut, ne ex intervallo quidem,tuum mi . hi regustare favorem hactenus licuerit. Sed nec meam Tibi devotionem. Communis jactura est. Animus tamen meus , ipsis altior montibus, a Te separatus nunquam iuit: quia Te ubique coluit. Nec immerito. Virtutes enim tuae, sincera religio , assidua pietas , omnigena eruditio, modestia fine eNemplo, quem non, vel Barbarorum, Tibi conciliabunt e Laudarem Te, Domina ; sed , ne tuas laudes ingenii culpa deteram, etiam vereor. Timantem sequar
quod penicillo eπprimere non possum, velo
contegam. Neque tamen deesse , neque injurius Tibi esse, volo. Dicam igitur. De scribere Te elogiis, tuae me Virtutes Jubent. Quartis causam Tutemetipsi es. Tu avi iis Majorum, semper eruditorum , laudibus ad Virtutem eκcitata , Aonios frequentare hortos decrevisti. Olympum non eπho ruisti. Sororibus Te adjungere, Dea quo'que olim futura, non dubitasti. In quibus
372쪽
colendis quantum praestiteris, taceo. Musae Clamant, quorum ingenium tuum fecisti:
Silinguam tuam Hyblaeio nectare perluisti. Fecisti. Nec dum sussicit. Etiam Te stellis &concilio inserere Iovis Cupiens, coelorum satagebas: quos in tua URANI A. PROPI TIA , libro eruditissimo, usque adeo propitios nobis,& facillima methodo duros antehac & impervios , illustriores orbi red didisti. Plaestitisti. Dicitur communiter. Apollinem & Musas esse innuptas. Hoc Credat . cui credere ipsa est facilitas. Habuit mea quondam Leyda, Musarum sedes a. moenissima, Orbis literati principes . Scali. geros , Grotios , Salmasios. & quos adhuc fovet . Heinsios. Habet nostrum etiamnum Ultra)ectum suos,Voetios,Matthaeos quem
proh dolori habuit Regios , asimilios, Sc. Quaerendae principibus Viris, Principes
foeminae. Vitis tantis dignae viragines. Ad sunt Ethnici nominis . Semproniae, CornΘ-liae, Laeliae, Mutiae, Cassandrae, Horrensiae. Comparent Christiani Numinis & sanguicnis , Paulae , Albinae , Valeriae, Probae, Eu- dociae, &c. Quae omnes sua cum Apolline commutarunt serta. Praesto etiam est Bel,
gii nostri miraculum, Trajecti Rhenani
DLA, Academiae ornamentum, Virgo.
Generosa atque Clarissima Domina, ANNAMARIA de SCHURMAN : cuius Virtu. tes, di stupendae dotes, orbi ducium inno.
373쪽
tuerunt. Husus Virginis in laudes literato. rum surreκit Collegium , suamque illam proclamavit felicitatem. Magnum decus.
Quid vero Tu , Nobilissima CUNICIA,
quae tuum aeternitatis Albo inscripsisti nomen ξ Lucem ne fugies, quae in orbis theatro illuxistPModestiae forsan litasses, si in ob scuto habitasses Quasi vero, ad summum Doctrinae & Gloriae fastigium evecti . non modestissimi etiam fuerint multi. Non Probo. Damnasset tuas tenebras Belgium :Te, rea: me actore: Viris doctis, judicibus. Tu insignem, qua polles, eruditionem cum Virtute & Pietate ita maritasti: ut non minus sapiens, quam literata , audias. Sed inclaruisti. Benefactum. Mitto Tibi, Domina , libellum meum .famota de Solis vel Telluris motu contrO4
versiae Eκamen . ad Sanctam institurum Normam. Tenuitatis meae est Exercitium.
jam , reddenda erit. Accipe igitur EXa. minis. i. Initium. Occasionem ejus Anno praeterito, Lugduni Batavorum mihi dede runt Viriquvenum . Generosus , atque politissimus Dominus JOHANNES GEOR. GlUS a Franckenberg, Eques Silesius, DO- minus in Omechain, &c. cum fratribus ger. manis Nobilissimis D D. de Rei chelen, Wra listaviensibus. Quibus cum mihi magna in
374쪽
Belgio intercessit familiaritas. Hos , studiorum communicandorum gratia . quoties
adeo: toties, post 'ngularis benevolentiae specimina, mihi Hypothesin Copernicaeam
commendabant: quam, ut Mathesi discendae Commodiorem, probavi. Famosum au tem de Telluris motu vel quiete problema , ventilandum maκime , proponebant. Dic putavimus. Rationibus primum , qui vis, per suum Primum Verum , contra alterius primum Falsum.& rigorose satis, in praesentia Clarissimi Mathematici, D. Gold manni, invicem egimus. Et Rationibus quidem vilius aliquoties,discesseram. Rem Pythagorae , Aristarcho & Copernico sere concesseram: & contra Ptolemaeum, Aristotelem, totumque Orbem decernere , ratum jam habebam. Cum , ecce , ad Sancta Dei oracula, cum Hypothesi concilianda, devenio : omniaque ibi. secundum erroneam aP parentiam. & vulgi opinionem eNplicari.)udicati & rejici , deprehendo. Imo, salse etiam obiter & desultorio a Copernicatis,ad
omnia sacra responderi, animadverti.
Ingemui ad tam inhumanam codicis Sancti dilacerationem. Neque amplius altercari, sed hic stare, decrevi: donec meliora . eκ assii dua Partis utriusque Amorum lectione & collatione, edocerer. Extemplo itaque me lectioni accingo Auctorum. D. Lans bergii primum Commentarios in mo-
375쪽
tum Terrae Diurnum evolvo, in quibus S. Scripturae angustiam vidi , gemitum columbae cum dolore aurivi: coactam atque impiam Scripturae ad Hypothesin detor-
sionem & irreverentiam damnavi. Famo. su m i raque eκaminare Problema dEcrevi. 2. Compulit quoque me ad EXamen istud, examinis oraculorum DEI, in hacce materia , desectus. Quotusquisque enim Controversiam tractavit: rationibus ubique
egit. Sacra autem argumenta partim neglexit : partim obiter & aliqua tantum, attigit : partim etiam, in lassicienter& inepte, omnia SS. effata ad unum vulgi & oculorum errorem applicavit. Illibatam Scri-Pturae virginitatem Constupravit. Omnium itaque conflagrare potius invidia , atque Ο-dio, quam tantam DEI Oraculorum lacerationem ferre diutios, elegi. Progressum quod concernit. Fateor, me initio aliquot saltem S. Scripturae locorum Copernicaeam instituere exegesin, voluisse.
Et, cum vi κ primum descriptum Typis es.set caput. Ecce, rei meae conscius, Revereri. dus admodum atq; Eruditissimus Vir. D.
Ecclesiae, In v. Aug. Cons hic Ultrajecti addictae. Pastor vigilantissimus , Fautor atque popularis meus honorandus. ad me festinus venit : se,apud celeberrimum elegantiarum Promiconcium, Typothetam nostrum, D. Waeta
376쪽
aes bergium, D. illichii, SS.Th. in Illinsiti Duisburgensium Lyceo Prose ris , de materia ista vidisse Dissertationes , dicens. Has ut emerem atque evolverem . sedulo monuit. Dicto patui. Feci. Sed, Differtationes dum lego, multa inibi praejudicia rvarias S. Scripturae, & ad Copernici Hypothesin coae has, interpretationes: impossibiles vulgi conceptus, & opiniones absurdas:& quam non desolationis abominationem, in Locis Sanctis , deprehendi. Ingemui scripto : atque, inconsutilem Christi tu. nicam . Ecclesiam tot dissidiis venatam tam misere. & a suis quidem, titi dici volunt, defensoribus, lacerari. valde dolui. Et,
esse qui ligonibus philosophantur, multu
feliciores nobis , rationibus decertantibus, non sine indignatione, eπclamavi. Non melioris erat notae, Danielis L IPSTORPII. Copem. Rediv. Cap. Ultimum: in quo DLI Verbum, cerei adinstar nasi .etiam Cori. torsit. Sed, quam periculosum sit, multos offendere , & manum inter hiantes ponere rimas. serio perpendebam. Ideoque haesitare , animum despondere , & ab inchoato desistere tractatu, cogitabam. Reverendus
autem supranominatus,meam reprehendere haesitationem hisce Rabbinorum coepit proverbiis : In loco , ubi non es vir, ibi tu esto Vir. Olera erunt in pratis. Rectam in .stas viam. Dominu rovidebIt, & te consor.
377쪽
3, o F P ISTOLA. tabit. Quibus dictis Vir Doctissimus me
ita ereXit, adeoque animavit: ut mo X antimo in deesinabilis , inque omnem odii pati entiam induratus: & jam , non sorbere tantum , sed concoquere etiam invidiam , P
ratus essem. I Sancto itaque invocato S. quo me Philosophiae vocabat sacramentum,ivi operi continuando me accinκi. Er, utriusque Partis, Ptolemaicae & Copernicaeae, Contemplato pulvere : fortunae quoque eorundem vultum in Sacris observavi litetis. Eruditum autem Archimedis pulverem. ι totum ramo describat gentibus orbem, nequaquam turbare , in animum indu mi. Neque mihi quicquam cum Mathematicis esse volui demonstrationibus; sed, Theologico Philosophica proponere atque Nam inare, decrevi. Et feci. In facto sacrorum . Contra Ptolemaicos undequavor.
sum adductorum , argumentorum in sum. cientiam ostendi. Praetensio est : Deum. in naturalibus , Captui erroneaeque vulgi, condescendere opinioni. Hanc, qualiter fiat, docui. Praeiudiciorum vulguS , in. na turalibus , accusatur: quibus praejudiciis S S. accommodare sese, dicitur. Hoc esse falsum, demonstravi. Et haec, quam osten. dere volebam , in sum cientia est. Argumenta autem, quae in medium attuli, r4tio
nibus sacris, philosophicis, & pietate fir
378쪽
mavi. In quibusdam, Partium & Lectoris conscientiam appellavit quia .eosdem salutis quoque aeternae satagere, & veritatis esse amantes , credidi. Certavi de pulvere , sed sine pulvere & sanguine. Ote locutus sum libero, qui nihil dare cu)uspiam auribus soleo. asimulatus autem interdum sum pro S. Scripturae Majestate Veritate & Pietate rquia eosdem divinis acquiescere sententiis decuit, qui suis secure & superbe indormiui praerudiciis. Et, ut oleum Copernicae is in auriculam instillarem semper, rationes Mathematicae quidem jusserunt: sed DEUS& conscientia prohibuit. Vanitas certe ratiuncularum Deo, in S. literis loquenti , redundare in praeJudicium non debuit. Audi, quaeso , Domina , & eκ pende : cu)usnam Partis Sententiae S. Scriptura aurigetur pro quo loquatur Ne tamen loqui solummodo videatur . sensum eκ ipsius depromit scrinio. Legant, quod in suis Rabbini Proverbiis habent, effatum: ut cultum φί rum S planetarum prositetur, totam legem abnegat. Et ego dico: qui cursum stellarum& planetarum eN Scriptura, contra Scripturam , profitetur; ille totam abnegavit Scripturam , Fecit hoc Vittichius , sympatriola meus. Sed, nihil dare ei, visum est: qui Deo, qui fidei Patriae nihil dedit. Hisce tamen non obstantibus, sua Viria Clariss . constitit autoritas: suus cuique est
379쪽
datus honor, sua fama & excellentia. Nihil persenis : aliquid opinionibus detractum
est. Materia quidem, uti fateor, rixosa est :&, de qua dentata hactenus actum est char. ta: adeo, ut, ad incitas usque disputatores esse redactos, diceres. Veruntamen propo-sti atque ingenii mei es, cum Cicerone loquor in eorum inprimis curare famam, quosmisgo : quos honoro. & cum quibus ne Conferri quidem in minimis queo. Rationes ego cum rationibus contuli: sententias con- tesseravi , examinavi. Volvere Solem in Ecliptica, Ptolemaeo concessi: Terram. CO- pernicaeo. Neutri Deum. Clausum utrique Scripturae librum volui: quia ambo impingunt, dum altercantur. Alter tamen levius:& , quia de Sphaeris commodius ex Intelle.ctus Sphaera disputatur. Testem quoque
hujus controversiae Spiritum S. infallibi. lem, sincerum ; non aequivocantem, non simulantem vel dissimulantem, esse In naturalibus , probavi. Normam eum esse in pure Mathematicis, negavi. Inadaequatam,&per accidens, in Naturalibus, agnovi. Denique non tam disputavi; quam rationes &sententias contuli. Neque, operosa Autorum citatione onerare Lectorem , libuit.
Et, quos citavi; suas ipsis rationes , sua ver. ba, sua commata & distinctiones, quantum quidem per typographicas operas sicuit.
380쪽
li. Brevitatis fui studiosissimus : quia paucitas verborum argumentum quondam
fuit dignitatis Patriarcharum , qui Cum Deo , qui de Deo , paucis, & locuti sunt, &nobis eXemplum reliquerunt. Propheta quoque Magnus βατῆλογοι, istam damnat . Mati. 6. v. 7. Quae omnia Viri Praeclarissimi in me probant: Virtutem vocant: &carminibus depraedicant. Caeterum , de mea mihi melius tenuitate .constat : qui mecum semper habitavi. Quod si labor iste meus pusillus appellari Virtus debet. cit quidem Viri Doctissimi,ia valde mihi faventes, volunt: disco eκ Sapiente , neminem adhuc exstitisse, clus virtutes nullo vitiorum confinio laederentur. Tenuis valde mea est suppellex. Tu nosti, Domina. In ipso vitae meae exordio parentibus meis , & temporis progressu , Omni meo patrimonio orbatus. & sere Musis totaliter eκemtus sum: nisi Clarissimus D.
BENIAMIN DUCIUS . . cholae Bicinensis Rector emeritus, Praeceptor meus aevi ternum honorandus, rudi. quicquid est,
infudisset testulae: & me , qui juvencos &aratra sequi, prae miseria, fame & bello grassante, decreveram, sub suam suscepisset ferulam & disciplinam. Multum ego canitiei ipsius venerandae debeo. Et quia, quid rependam. non habeo: Deus ipsi gratias l. Ego ossicia. Novi , inquam , me ipsum.