장음표시 사용
131쪽
8R DE TEMPLO ET COENOBIO hausisse se ex Vita ejus, id est ex libello , in quo Uita
ejus Theodorae turpissimis maledictorum notis inusta ut plerumque in potentiores fit ) tradebatur memoriae hominum sempiternae . Et quidem horret, ac refugit animus Cogitareis , Τheodoram mulierem nobilissimam potuisse Joannem Episcopum , secum ad nefarium concubitum adigere :deinde vix modica temporis intercapedine essicere , ut Ravennae Ecclesiam desereret,& Romanam invaderet. Sunt haec falsa, inaudita , incredibilia ; nam illud certissime constat, Joannem usque ab annosos. Ecclesiam Ravennatem rexisse, & nonnisi annos I . Romanam Cathedram ascendisse , ut ex indubiae fidei monumentis ostendit Hieronymus Rubeus Historiae Ravennatis libro V. Sed ne actum agere videar, Muratorium
consulat in Annalibus Italis ad annum si . quisquis Joannis & Theodorae famam a Luitprandi calumniis
1atis vindicatam velit. Nunc illud cxaminandum restat, utrum Crescentius noster, Joannis & Theodorae filius, ille ipse suerit, qui in Benedictum Papam UI. violentas manus injecit. Sigonius de Regno Italiae libro septimo narrat, mortuo Ottone Μagno, varias apud Italos seditiones exortas esse : in primit autem Romae de antiqua recuperanda Lsertate tumultuatum t hunc sumultum Cincius Cimis Romanus excivit, ac Benedictum hujus nominis Sextum ) jura Imperii atque EccIesiae retinentem nactus arripuit; atque in mincula traditum misere mori coegit . Doctissimus Saxius in notis ad hunc locum Observat, Cincium a Sigonio memoratum Theodoracit filium
132쪽
sS. BONIFACII ET ALEXII CAP. IX. s.II. filium dici, & Cynthium appellari a Ciacconio & Ol-
doino . In Chronico autem Hermanni Contradit edito a C ani sio , Crescentium vocari; ibi namque legitur rRomae Benedicitus ri. Papa criminatus a Romanis, or Crescentio Theodorae Alio in caHeIIo S. Angeli curiodiae mancipatus , ibique Hrangulatus eR . In eodem pariter
Chronico ex editione 8 Christiani Ursti sit ad an .s . habetur: Benedictus M. Papa CXXXVI. po I primum
annum a Crescentio relegatus in Brangulatus e I. Si unum autem excipiamus Hermannum Contractum, nusquam
in antiquis Chronicis & Catalogis Romanorum Pontificum, Crescentii nomen legitur, ubi de auctore necis illatae in Benedietum VI. agitur . Sed alii Cencium
is , alii Cynthium cro) appellant, aliique plures Bo
ni facium ipsum cognomento Franconem , Ferrucii filium, nequissimi hujus facinoris auctorem faciunt: qui post hujus obitum Romanam Sedem invasit, ut ex Ba-
tilicibus egerunt, facile perspici potest .
8 Hermanni Contracti Chronicon.
Francofurti ad Moenum an. 167O. In eodice Vaticano , Auctore, - ut creditur, Pandulpho Pisano, legitur et se Benedictus VI. nationeis Romanus , ex Patre Hildebrania is do , sedit annum I. menses VI. Iste comprehensus est a quodam . ,, Cencio Theodorae filio, & in castellum S. Angeli retrusus, δε ibique strangulatus propter B is nisacium Diaconum , quem mi-- serunt, vivente eo Papa Sc. is I ide Murator. Rer. Ital. Scripto tOm.3. pag. a. in Vitis Rom. Pont. mg-332.
to Platina in Vitis Rom. Pontis de Bened. VI. ita scribite is Bene-- dictus VI. patria Romanus , do- anni in Pontificatu & calamita- t ibus successit. Α Cynthio enim ,, Romano Cive, & quidem prae-
,, potenti, captus in IIadrianam is molem, quam S. Angeli arcemis nunc Vocant. Custodiam .... inis cluditur ; eodemque in loco non ,, multo post strangulatur, vel, ut se Cosentinus refert, fame moriis tur &c. is
133쪽
yo DE TEMPLO EΤ COENOBIO Quum igitur tam multiplex & diversa sit Antiquorum opimo de auctore necis illatae Benedicto PΡ. UΙ. praepropere nimis judicium tulisse videntur Baronius& Pape brochius , quum Crescentium nostrum, eoquOdΤheodorae & Joannis filius asseritur , eumdem putarunt ac Cynthium a Sigonio , seu Crescentium ab Hermanno memoratum, qui Benedictum VI. interkci ila fertur r ut enim sileam Cynthium Theodorae quidem , non item & Joannis nitum assirmari, uti
Crescentius noster Poanne patre , Theodora matre ni sescens ; utque etiam concedam Crescentium, compendii caussa, Cencium seu Cynthium appellari potuisse ,
quod autumat Pape brochius; atque etiam ut Baronio tribuam consentire nomina , consentire potentiam,
qua tum in Urbe Crescentius , Joannes , & Theodora pollebant; tempora minime consentiunt; idque verissime assirmo, atque contendo. Etenim simulac Crescentias noster anno s a. in Μonachorum disciplinam sese tradidit, ut ex Sigiis sepulcralibus C. R. Μ. superius ostendimus, profesto is esse non potuit, qui anno 97 . vel f s. duetor militum ferox Benedictum comprehendit, in Hadrianam molem detrudit , ac indigne enecat: postmodum vero se in poenam sacri-
,, legi istius facinoris, immisso divinitus morbo ca- is stigatus , ad S. BONIFACII factus cst Μonachus is ut perperam conjicit ex Baronio Papebrochius . Constat enim Anno Domini s a. quo Crescentius ab omni spe mundi Iapsus ad limiaa Sancti Maridiris BONIFACII Monachorum habitum adeptus eLI , Romanam Cathedram rexisse Ioannem Papam XIII. vita sun- tum die sexta Septembris anni s 3. ut legitur in
134쪽
ss. BONIFACII ET ALEXII CAP. IX. f. II. hujus Epitaphio apud Baronium I a , eique is fleetum esse non Donum II. ut Hermannus Contractus aliique, quos Baronius sequutus est, scripserunt, sed Benedi- etiam VI. ut ex Sigeberto , Μartino Polono, & Ptolemaeo Lucensi et 3 colligitur , postquam Romana Se
des tres circiter menses vacasset , ut Observat Pagius ci ) . Quare, si Crescentius tanti sceleris auctor fuisse fingitur , non ante quidem fuit, quam sub finem
anni s .immo mense sexto anni s s. hoc est,quo tempore Crescentius jam biennium egerat inter Μonachos , a quibus sane indignum facinus discere non potuit ; nam quod ex iis verbis, ut scelerum suorum ve-Wiam mereatur habere , conjiciunt, eum sorte tantum facinus admisisse , ii quidem videntur perpaucas legisse eorum temporum sepulcrales inscriptiones, quae veniam a Deo , probis licet hominibus, deprecantur rsunt autem infinitae , quas aferrem, nisi in re minime dubia notissimaque versarer . Haec sunt, quae de Crescentio nostro colligi potuerunt : ad reliquos pergamus. s. III.
De Leon. Abbute n. BONIFACII O ALEXII.
ΡRimus, qui post Sergium Damascenum memoreis tur Abbas SS. BONIFACII & ALEXII, est Leo ille, de quo mentio fit passim honorifica in Aetis S. Adal-Μ α berticia Baronius Annal. Eccles ad maeus Lucensis Hist. Ecel. ann.97a. . r Pagius in Critie. Baron. ad ia) Sigebertus in Chronico, Mar. an .972. tinus Polonus in Chronico, Ptole
135쪽
ρx DE ΤEMPLO ΕΤ COENOBIoberti; & de quo praeclarum elogium exstat in Vita S. Nili Junioris ci , qui una cum quibusdam Bassilianis Μonachis in hoc se Coenobium recepisse fertur :quod etiam permultos alios fecisse accepimus , quo commodius audirent Leonem de divinis rebus mirabiliter copioseque colloquentem . Leo igitur jam inde ab obitu Sergii in Abbatem constitutus videtur; quippe
Μonasterio praeerat anno saltem s83. quo anno mortuus traditur Otto II. Imperator ; nam ipso Imperatore annuente, praedia, vineas, oliveta legitimo jure
Leonem acquisivisse legimus in Diplomate Ottonis III. a : Gozrmamus cie sicuti poHmodum Venerabilis Absus Leo in praesentia Patris mei δε-gatiter acquisivit . Praetcrea Μonasterium ab eodem Leone administrabatur anno s87. die a 3. Octobris, quo tempore Benedictus Dei gratia Inclutus Comes, & Urbis Senator , necnon Stephania ejusdem conjux , praedia quaedam juxta portum Asturae 3) seu terras , quot colere possent tria boum juga , Μonasterio SS. BONIFACII & ALEXII obtularunt, & irrevocabiliter largiti sunt, ut liquet ex eadem charta donationis ) , ubi inter cetera legitur: auum certum αἶ,nos Benedictus Dcti gratia Inclitus Comes , seu Stephania Ium a femina , Comitissa, Senatris , jugalibus , a presenti damus, cedimus,
tradimus , o irre vocasiliter Iargimur,si militer que concodimus ex propria noHra sussantia , noHraque spontaneeque voluntatis a mobis Domno Leo Religiosius Abbas n. Monas ferit n. Bonifatii Martyris o Alexit Gnfexoris , quod situm
O Vide infra s. VI. sterii SS. BONIFACII S ALEXII
ca) Vide in Appendice num. I. Di- confirmantur. plorris ottonis III. Imperatoris , 3 De Astura vid.inf. C. XV.in Not. quo privilegia & bona omnia Mo- vid. in Append.ad ann. 987.n.3.
136쪽
no Tro , pro Omnipotentis Dei amore oc. Altera accedit notatio temporis, ex eo quod Vir Sanctissimus Nilus jamdiu arctissima cum Leone amicitia conjunctissimus erat, quo tempore illum apud vallem Lucii cum aliquot sociis Graecis degentem convenerat Adalbertus Pragensis , cui Nilus persuasit, ut Romam regrederetur , atque Leonem Abbatem Sancti BONIFACII sibi amicissimum adiret: Accipe Patris consi um , o unde digressus es , repete urbem Romam , quo quum perveneris , Dominum Assatem Leonem amici mum ex norira omniumque persona salutes, ut legitur in 'ita prima S. Adalberti cap. 3. num. Is . fusiusque describitur in altera Uita Cap. 3. mam. I 3. apud Bollandianos in ActisSS. ad diem 23. Aprilis , scilicet: Guaere nobisem Assatem amicum no Irum Leonem , dic me misisse te rudem discipulum ad talem magi Arum. Sus hoc duce itineris praelia Dei pugnaturus fortiter incipe : sub hoc patrono contra adversantia cuncta animae ad Deum progredienti sesevus enatabis &c. Quod consilium sequutus Adalbertus , continuo in Coenobio Alexiano monasticam vestem a Leone Abbate accepit: Fecit, ut homo Dei dixit: ad S. Bonifatium monachaiam vesIem
accepit; sub Abbate , quo dixit, regula duce, militavit . Quum itaque haec An. D. y8s. contigisse exploratum sit, ut cum Μabillonio cyb & Henschenio σ) ostendemus; quumque Sergius Damascenus sub finem anni s8 I. supremum cliem obierit, ut ex sepulcrali hujus Epigraphe superius demonstravimus ; illi
137쪽
co apparet, quod antea innuebamus, Leonem jam inis de an obitu Sergii constitutum fuisse Abbatem Mona
sterii SS. BONIFACII & ALEXII, cui praefuit non
modo ante adventum Adalberti, sed etiam ante dona tionem Comitis Benedisti, immo ante annum 983. morte Ottonis II. Imperatoris notatum.
Anno autem sys. hic ipse Leo Abbas SS. BONIFACII & ALEXII , Apostolicae Sedis Legatus a Joanne Papa XU. in Gallias missus est, ad dijudicandam caussam Arnulphi Remensis Archiepiscopi, cujus Sedem Gerberius,antea monachus & Abbas Bobiensis Regni , Procerum favore atque ope sustultus invaserat, quod legimus apud Baronium & Pagium 8 , quorum ille ad A. D. ssa. rem describit; hic vero ad A. D. Mys. ait: is missus a Joanne XU. in Gallias Le-- gatus Leo Μonasterii Sanetorum BONIFACII &- ALEXII Abbas, IV. nonas Junii Μos mi s Con- ,, cilium habuit, in quo , lectis Joannis XV. Litte-
ris , Gerbertus auditus caussam suam magno animori prosequutus est, sed is a Sacris abstinere sussus usque ,, ad Synodum Remensem, ut videre est in Actis se &c. Acta hujusmodi habentur in Labheana collestione Conciliorum cro), ubi legitur: Itaque IV. nonas Funii, eonmenientibus Mosmum veneralitibus Episcopis . . . .
LEO ABBAS MONASTERII S. BONIFACII rurbis
Romae, vicem agens Domini Myoannis Papae, medius iacereos consedit in Eccissa B. Dei Genitricis Mariae, atque ia
num.XXIX. seos Remensis, vulgo Motison.
138쪽
ss. RONIFACII ET ALEXII CAP. IX. s. III. eorum conspectu Gersertus&c. gravi & concitata oratione caussam suam peroravit: quare insecta re, Synodus ab . soluta est,& altera in urbe Remorum ab eodem Abbate
Leone indicta est ad Kalendas Iulii ejusdem anni, ubi
plenior sorte conventus futurus erat Episcoporum . In hac Remensi Synodo valuit Leonis Abbatis , immo Romani Pontificis Auctoritas adversus Gallicanos Episcopos , adversus Reges ipsos Hugonem & Robertum, quorum intererat, ne quis e Carolina stirpe Remorum Metropolim in potestate haberet. Decreta igitur est Arnulphi restitutio ad possessionem pristinae Dignitatis , etsi ea non contigerit, nisi Hugone Rege mortuo , dum Arnulphus interea Aurelianensi custodia miserum in modum detineretur ; sed tandem aliquando Gregorio Papa U. Roberto Regi , totique Regno anathema comminante , ex Urbe regressus Abbo Floriacensis A. D. ys . apud Regem effecit, ut Arnulphus solveretur, & in suam Ecclesiam remitteretur ex Synodi Remensis & Leonis Abbatis nostri sententia , quam Summus Pontifex comprobaverat, ut constat ex Almonio in Uita S. Abbonis Abbatis Floriacensis , Hic , quum Remensi Concilio intersuisset, maximam ibi necessitudinem & amicitiam Contraxerat cum
Leone nostro S. BONIFACII Abbate & Sedis Apostolicae Legato , ut testis est illiva ad hunc Epithola,
cujus inscriptio I r) Leonem vocarescundiae praerogativa cum vitae merito o sapientiae doctrina mirabiliter
intonantem, S. BONIFACII carissimorum carissimum Assatem . Exstat haec Epistola in Miscellaneis Balvetii
139쪽
primum vulgata, & in Annalibus Mabillonii: ex ea autem quaedam excerpta, quae magis ad Leonis laudem pertinent, huc afferre existimavimus . Scribit itaque in hac Epistola Abbo Floriacensis, Leonis nostri colloquiis se mirifice recreatum, quum secum Remis Versaretur : Caritas, quae eLI vinculum perfectionis, dum nos ambos Remis positos conglutinaret,labiis priwatae coIIoatiuissionis tantos Sacrae Scripturae saetos fulminea tingua te-LIra eructavit, ut exclamans compeHar dicere : dissus
eLI gratia in labiis tuis erc. Addit haec inter se profanetissimo jure amicitiae pacta & conventa, ipse quidem ut Reliquias S. Benedicii expetitas Leoni dono daret ; at Leo , ut pro pretioso illo munero , Sandii BONIFACII aliorumque Divorum Reliquias rependeret; atque hoc praeterea diligentillime curaret , ut privilegia Floriacensia Pontificia Auctoritato con firmarentur . Illud efficere , ait, sibi in animo fuisse,
Romam quum venerat, nisi Romanam Ecclesiam Pastore viduatam , & Leonem ipsum adhuc absentem offendisset: Dier familiaria mersorum no Irorum arcana . . . pretiosarum Reliquiarum S. Patris he edicti insignia pol Iula Iis vobis dirigi . . . itemque nosis dena Io BONIFACIO , aut de Sacris Artusus ceterorum Sanctorum nobis eadem recompensari et a Veeit insuper incomparasi is sonitas . . . corroborare no Ira privilegia per Romanae Auctoritatis Hitam Apo Iolicum . . . Haec
omnia perficere voti erat, quando Magnifica Principis Apo- Iolorum Membra supplex adii; sed Romanam Ecclesi. mdigno viduatam P. LIore , heu proh dolor fiendi: mes Ira autem assentia ita assectus sum, sicut solet a ci fetus gallinae Oe. Gratulatur demum de reditu Leonis Ro
140쪽
SS. BONIFACII ET ALEXII CAP. IX. l.III. ς mam , deque Romani Pontificis Gregorii V. creatione : suarum rerum jucundissimum nuntium quum accepisset, statim dedisse, inquit, litteras quibusdam
monachis Floriacensibus, & fortassis exoptatas ut ego suspicor S. Benedicti Reliquias ad Leonem deferendas ; quibus litteris benevolentiae atque amoris plenissimis rogat praeterea , ut privilegia , quae dixi supra , a Gregorio confirmanda curet : Nuper autem audivi nuntium, quod me laetificamit super aurum o to- parium , erectum esse Apo Toticum decus per quemdam imperialis sanguinis mirum , totum virtutibus o sapientia
eompositum et meHer mero reditus innotuit menti noLIrae, velut paradi cae reversionis in asilis concentus . Nuac
igitur , sicut loquuti fumus ad invicem , o haee Di Iolavectris aspectibus se praesentat , per hos S. P. Benedicti
Monachos audire placeat, o audita perficere, velut promis His , eum summa fide edi devotione Oe. Ex hac Epistola Μabillonius illud colligit, quod ad rem suam facere
plurimum arbitratur , ex illo tempore , hoc est decimo saeculo pene confecto , Romanos hanc imbibisse animis opinionem S. Benedicti Corpus in Galliam translatum Floriaci asse ruatum esse; nos autem, quod
nostra interest, id colligimus , Leonem Abbatem , qui , Sede vacante per obitum Joannis XU. adhuc Roma aberat, paullo post illuc rediisse , &Μonasterii administrationem , quae interea Beato Adalberto cominissa fuerat, ut deinceps dicemus, iterum suscepisse, ibique saltem usque ad A. D. yy p. praefuiS- se . Constat enim sub finem Pontificatus Gregorii V. Sacra Corpora B. BONIFACII Martyris & S. ALE-XII Confessoris de capsa argentea Leonem Abbatem