장음표시 사용
101쪽
s8 DE TEMPLO ET COENOBIo Syriae huc asportasse fertur Sergius Damascenus Episcopus, qui illam in medio Ecclesiae locaverat, ubi ipse
idem tumulari voluit, ac ubi marmoreum ejus epitaphium inferius cia exponendum nostris usque diebus
visebatur . Latitudo transversae navis palmorum adhuc est s. a. diameter absidis palm. 4o. Io. semidiameter vero ad ipsam normalis palm. II. s. ita ut area Basilicae eadem omnino fuerit, ac quae nunc visitur ;quippe in nupera hujus instauratione facta ab Eminent illimo S. R. E. Cardinali Angelo Μaria Quirino , nunquam sine laude nominando, longitudo & latitudo B silicae haudquaquam immutatae sunt, sed tantum altitudo , quae palmorum sexdecim evectior facta est , ad , ditis parastatis columnisque structilibus, ad magnificos
fornicos noviter exstructos sustinendos , ut suo loco di- .cemus ; quum antea hujusmodi Basilica nullo esset laqueari aut sornice ornata. In medio transversae navi Setiam tum Ara maxima assurgebat, cui Ciborium superstructum fuerat, non quidem hoc elegans, quod nunc visitur summa arte elaboratum, quatuor columniSex Carysteo sive viridi marmore incumbens , de quo inserius agemus , sed alterum rudioris Armae , quam prorsus ignoramus: prope Ciborium descendebatur hinc inde in subterraneum Sacellum, quod Confessionem vocant, cujus ichnographiam exhibet Τab.VI. Sexdecim magnae columnae ex solido marmore, ut plurimum Numidico, Basilicae naves distinguebant, octo in singulas partes , quarum diameter palmorum a. s. altitudo palm. ao. & a I. usque ad epistylia , ordinis qua Corinthii, qua lonici, qua compositi, undique confusi pro illius aetatis imperitia , cujusmodi multa conspici
ci ab Capite VIII. Diuitigod by Corale
102쪽
sS. BONIFAClI ET ALEXII CAP. VII. symus in pluribus aliis ejus temporis aedificiis, quae sibi
minime constant . Videmus enim columnas ordinis
Dorici alias Corinthiis , alias Jonicis basibus & capitulis junctas : id nemo mirabitur, qui secum animo reputaverit, labentibus jam cum Romano Imperio bonis artibus , atque excidentibus passim ex nobilissimis Romanorum aedificiis , columnis , basibus, & capitulis , haec a novis caementariis recollecta fuisse , & in novas fabricas, nulla architestonicae artis lege servata, cum aliis inconditis congesta: quae deinceps inordinate coagmentata sic erigebantur, ut unum eumdemque zophorum vel epistylium saepenumero suspicere contingat , qua elaboratissimum, qua nulla arte excisum Verius , quam sculptum, quemadmodum prae aliis videre est in basilica S. Laurentii in agro Uerano , ubi singulae fere bases , capitula, & columnae inter se di-1crepant. Basilicae pavimentum ex opere tessellato , variis marmoribus affabre elaboratum erat ci3 , cujus plurima vestigia nunc visuntur in navibus media &transversa. Ante faciem Templi , quae meridiem respicit, amplam porticum longitudine palmorum Do. ratitudine palm. 28. s. suffulciebant columnae sex , e solido pariter candidoque marmore constantes, sed di metri vix palm. a. Hic antiquitus publico poenitentibus erat locus , ut palam crimina confitentes, veniam& preces exposcerent ab introeuntibus in Τemplum per unicam tantum,quae ibi patebat,portam principem, parastadis utrinque & hyperthyro marmoreis , musi
opere elaboratis munitam, altam palm. II. latam
cry) Georgius Fabricius Romanar. plum S. flexit in viico Aventino antiqluttat. lib. a. cap.ult. pag.23 7. satis pulchrum , praesertim pavia edit. Basileae I s 87. rescri r Tem- mento.
103쪽
6o DE NMPLO ET COENOBIO palmorum D. s. lateralium autem forium loco intra Ecclesiam, erant Altaria duo , ad instar basilicae Sandii Clementis ; a sinistris scilicet ingredientium,Sacellum Flapideo septo circumvallatum , ubi per septemdecim annos parentibus ignotus sub sca .r poenitentiae , quae ibi ex antiqua traditione religiose custoditur, vixisse & obiisse traditur Divus ALEXIUS; a dexteris vero, Altare G Crucifixi Domini nostri JesuChristi,prope turrim campanariam H, quae ibidem etiamnum 1 pectabilis assurgit altitudine palm. I 3s. & architectonicis quinque ordinibus composita , cujus iconem exhibet Tab. U. & cujusmodi plures in aliis Urbis basilicis visuntur. Ante porticum est pronaum Κ , longitudine palmorum D s. s. latitudine palmorum II a. parietibus undique septum, per quarum latus meridionale patetcgrestus in viam publicam, sub alta turri quadrata L , quae maximam Iane vetustatem prae se fert : sed hac ipsa de caussa quaqua versus de hiicens di ruinam minitans , quantocius demolietur. Haec prothyrum Basilicae reserebat, & pilis lateritiis geminisque Numidicis columnis ordinis donici testudinem fulcit, decussata concameratione fabrefactam,sub qua porta maxima patet,lata palmorum 23. s. alta palmorum I 8. σ. ingentibus utrinque munita
e solido marmore parastadis & zophoro , in quo sculpta legitur vetus inscriptio i Τiberii Claudii ,
qui tu honorem Domus AuguHae Scholam cum Hatuis, o imaginisus , ornamenti ue omnibus sua impensa fecit. Hic silcntio non praeteream ferream virgam quadra
tam i Hanc inscriptionem reserunt tius ord. prim. I. xI I. num. s. Grutherus pag. Ib. I. N Smc- aliique.
104쪽
ss. BONIFACII ET ALEXII CAP. VII. sitam ad columnarum quidem concatenationem pos1-
tam , sed nonnullis anulis ferreis insertam , quorum Ope antiquitus vela suspendebantur , quum festivis diebus solemnioribus templa prisco ritu Ornarentur: cujus generis anuli nunc etiam spectantur in similibus antiquis porticibus aliarum basilicarum, nempe Sancti Clementis, Sanctae Praxedis . Sanctae Μariae in
Cosmedin , & S. Georgii in Uclabro. Sed ad hujus Basilicae scenographiam & Ortographiam devenientes , quas exhibent Tabulae IV. & V.
forma fenestrarum praesertim observanda est, quarum octo excavatae visebantur in quolibet navis mediae latere , latitudinis palmorum I. altitudinis palmor. s. Usque ad arcus summitatem; altera vero amplior & Ω-miorbicularis in facie Τempli trifari m divisa , quae fatis Ecclesiam illustrabat. Sexdecim senestellis arcuatis hiatum aeque angustum palmorum a. habentibus , ad immodicum lumen more illorum temporum interprohibendum, ornabantur duae reliquae naves
lateralest sed in navi transversa vix quatuor fenestellae apparebant, binae in unoquoque latere , scilicet utrinque ab abside , atque hinc inde ab arcu triumphali: sed hae duae lucem vivam, ut Munt, non admittebant,lumen de lumine tantum recipientesmon secus ac aliae octo utrinque in media navi , parum vel nihil Ecclesiam illuminabant; nam unica contignatio sine laquearibus Basilicae tegumento inserviebat; ejusdemque singula deambulacra unum & idem tectum pectinatum cooperiebat, ut videre est in ejusdem 1eenographia Tabul. IV. atque etiam in aliis hu)us gencris basilicis. Sive
105쪽
61 DE TEMPLO ET COENOBIO Sive itaque hujusmodi fenestrarum formam , figuram, & politionem spectemus , sive totam hujus Τem pii structuram cum reliquis Romanis basilicis adhue exstantibus conferamus; satis superque evidens fit, ne
minimum quidem ab illis Ecclesiam S. A L E X II
discrepare , Quemadmodum igitur reliquae basilicae ferme omnes, &praesertim quinque Urbis Patriarchales longe ante octavum saeculum conditae sunt, ut satis constat; ecclesia vero S. Clementis , quae nostrae simillima est, saeculo IX. in eam, quam hodie usque refert,antiquam basilicae majestatem reducta est a Nicolao Ι. ut ex ejusdemPontificis monogrammate jam interpretati sunt
stram in Basilicae formam ampliatam & instauratam esse conjicimus , eodem saeculo nono vel paullo ante, ut ex ipsis quoque caementis arguitur, quae aetatem Caroli Μagni praese ferre videntur , Etenim antiqui hujus Ecclesiae muri, quos nos ipsi, quum modo instaurarentur, conspeximus, qua parte rein spiciunt hortos Sanctae Sabinae prope turrim campana riam , alternis ordinibus constant tophorum & laterum,
cujusmodi structurae species visitur in restaurationibus sive murorum Urbis ab AdrianoI.sive ecclesiae ad aquas Salvias a Leone III. Pontificibus fastis , sive aliorum aedificiorum aetate Caroli Magni: sub quo scientiae ac bonae artes quum reviviscere cepissent, observat Clampinus 1 ) , denuo receptam esse structurae sormam , quae temporibus Gallieni Imperatoris vigebat ;
106쪽
SS. BONIFACII ET ALEXII CAP. VII. sani mirum,caementa inconstruendis tunc temporis aedi-
fietis ita disposita fuisse, ut unus ordo sive linea ex tophis quadratis, alter ex lateribus constaret, ut factum vidimus in hac Τempli nostri parte: ex altera vero qua Coenobio junguntur, & Boream respiciunt muri Ecclesiae,opere lateritio adhuc constant utque ad altitudinem, palmorum 37. lateribus inter se ita cohaerentibus, ut inter superiorem & inferiorem laterem, vix calcis vestigium sub una simplici linea appareat: quae aedificandi ratio , florente Romano Imperio , in usu erat. Quamobrem conjicimus, parietinas ibi esse pervetustae alicujus aedis,maxime quod prope Sacellum FTab. III. nobilium Dominorum de Sabellis, substructiones adhuc exstant ex ingentibus lapidibus Gabinis & Albanis, quos peperino vocitant ; quosque, Reipublicae Romanae tempore , in usu potissimum fuisse nullus ignorat. Quum igitur hujus Basilicae parietes , qua parte
antiquitus instaurati ampliatique 1uerunt, aetate ,
Caroli Μagni vel huic proximam indicare mihi visi sint; haud temere existimasse videbor , si jam tandem conficiam, Ecclesiam SS. BONIFACII & ALEXII vel
ipso saeculo nono vel paullo antea , in Basilicae amplitudinem alauctam & instauratam fuisse . Hoc fenestrarum & ceterarum partium adhuc superstitum rudera: hoc ipsa antiquorum parietum vestigia commonstrant. Quare consequens est, Aediculam in honorem
Sancti BONIFACII primo constructam, in Diaconiam deinceps, ac postmodum in Basilicam fuisse conversam, antequam Bencdictus Papa VII. BasPiram SS. Bonifacito Alexit Sergio traderet Metropolitae Damasci, ut ibidem monasticam disciplinam restitueret.
107쪽
Coenobii ampliatio saeculo X. o Abbatiae in Hi tutio . ALexianum Coenobium , quod in aedibus Eupheomiani Senatoris primo conditum, atque tempωribus Caelestini, Sixti III. & Gregorii Μagni Pontificum Romanorum , haud ignotum fuisse superius r assirmavimus , quodque mox ad excipiendos liospites, Diaconiae nomine accommodatum diximus , quis demum instaurandum curaverit, atque illud vetustate fatiscens in Μonasterium seu Abbatiam converterit, nunc jam aggredior ad explicandum . Cosmus delia Rena a libro illo, quem inscripsit de antiquis Τhusciae Ducibus, refert, Albericum juniorem, MarOciae & Alberici filium, ac fratrem Joannis Papae XI. ducta in uxorem Alda, filia Hugonis Regis Italiae, propriam domum in Aventino positam , in qua ille natus fuerat , dono dedisse ad aedificandum monasterium; idque constare perhibet ex mss. Farsensibus, quae ipse idem legisse se profitetur in bibliotheca Bar-berina , unde haec hausit: Auericus Romanorum Princeps Gloriosus propriam domum , in qua natus fuerat , Romae in Aventino monte positam , concessiit ad monaHerium eon Tituendum . Hosce mss. Farsenses codices quum adire ipse ac perscrutari non potuerim , ad Chronicon Farsente animum adjeci a Μuratorio 3 publicatum ,
108쪽
ss. BONIFACII ET ALEXII CAP. Vili. . 6subi memoriae proditum animadverti, ab Alberico Romanorum Principe Gloriose , non modo Farsense Coenobium , sed alia quoque monasteria in ejus ditione
posita, ad regularem normam revocata fuisse: Erat auistem ιunc temporis Auericus Romanorum Princeps Gloriosus , qui . . . . Acut alia monaHeria sub suo constituta Dominio , ad regularem normam , quam amiserant in Paganorum de aLIatione, ita o hoe coenosium Farsense r ducere Hudebat. Inter haec alia monasteria , quae in Alberici ditione erant, ab eodem instaurata & ad regularem disciplinam redacta , Coenobium nostrum in Aventino, ubi ipse natus fuerat, connumerandum so- re dubitare possemus , nisi dubitationem omnem tolleret Hugo Abbas in opusculo de de Iructione MonaHerii Farsensis, quod post Μabillonium edidit Μuratorius in antiquitatibus medii aevi: ibi namque Alberici studium instaurandae regularis disciplinae tantum exstitisse traditur , ut Oddonem Celeberrimum Abbatem Cluniacensem ex Gallia accersiverit; eumque praesecerit singulis monasteriis , quae circa Urbem erant; atque suam quoque domum concesserit ad monasterium construendum in honorem Sanctae Μariae et Ad tempus Auerici Romanorum Principis , qui Gloriossi Princeps in tantum cupiebat monaHeria in suo Dominio
constituta ad regularem ducere normam . . . ut de Ga
lia faceret venire Oddonem Sanctum abbatem , qui tunc temporis Guaiacμm gubernasat monacterium . . . o eum Archimandritam connitu is super cun ta monasseria Romae adstacentia ; suamque domum propriam, ubi esse notui
est forte legendum , ubi ipse natus e I , positam M
109쪽
dum , quod usque ad praesens Hare videtur in honorem S. Mariae. Si itaque tempore, quo haec scribebat Hugo Abbas, nempe circa Annum Domini Io I . adhuc stabat in honorem Sanetae Μariae monasterium, quod Albericus suis in aedibus in Aventino construi jusserat; nemo non videt, ad Coenobium S. BONIFACII Μartyris haudquaquam reserri posse Alberici Principis largitionem , sed potius ad aedes S. Μariae de Avenistino , quae nunc speetant ad Μelitenses Equites ordinis Hierosolymitani s) . Quare incogitanter nimis assirmasse videtur Baronius σ) , Coenobium S. Μariae in Aventino idem fuisse ac SS. BONIFACII & ALEXII, quum ad Annum Io I . referens ex Beato Petro Damiani, hospitium Sancti Odilonis Abbatis , Romae commoranti, in Aventino, fuisse in monasterio Sanetae Dei Genitricis Μariae , continuo addit i e I id MonaHerium , quod alio nomine S. BONIFACII Isme ALEXII diei consuo it. Incogitanter haec Baronio excidisse reor ; quippe bina monasteria , bina templa haec fuisse , satis liquet ;propterea quod eo tempore utraque S. BONIFACII aeSanctae Mariae de Aventino Ecclesia, inter celeberrimaε viginti antiquiore a Abbatias connumerabatur et
in . . . qua De Monasterio S. Mariae de Ilium Hieroso'mitanorum . Duo alia Aventino haec habet Mabillonius erant in eodem monte Monasteria , An. Pen. tom. 4. lib. y8. num. 6 I. unum Ss. ALEXII σ BONIFACII, uod attinet ad Monasterium Bea- quod modo tenent Hieronymiani Mo- .de Mariae in Aveutino, ubi Hil- naebis alterum Sancti Sabae, uni- debrandus sub Aviunculi Abbatis tum a Gregorio XIII. collegio Ger- discipliηa monasticen profest .s vide- manorum S. ApollinarIs . tur, obsiura es ejus origo , Dod c6 Baronius Annal. Eccles. ad modo redactum est ιηPrioratum Μύ- in. IOI
110쪽
SS. BONIFACII ET ALEXII CAP. VIII. σχquarum Abbates assistebant Pontifici Maximo , quum in basilica Lateranensi Sacra conficeret ; quarumque catalogum contexuerunt Petrus Μallius , Joannes Diaconus 8 , Panvinius cs ,& ipsemet Baronius ro), qui Abbatiam S. Mariae in Aventino recenset ordine tertiam, & SS. ALEXII & BONIFACII ordine quintam , quam alii quarto Ioco connumerant. Quum ergo geminae hae fuerint & distinctae Abbatiae , nostrumque Coenobium non in Alberici paterna domo, sed in aedibus Euphemiani verius conditum sit; aliunde repetendus est ejusdeni auctor, ac Μonasterii seu Abbatiae institutor.
Is procul dubio Sergius fuit Damascenus Episco-φus, quem, ut Capite praecedenti innuimus , a Saraceonis ς sua Sede dejectum , Benedictus PP. VII. Romae benigne excepit ; eique Anno Domini ρ τ. Templum& Coenobium SS. BONIFACII & ΑLEXII incolendum tradidit: quod Sergii ejusdem opera distudio insectauratum, atque in splendidiorem formam redactum fuisse, praesesert sepulcralis ejusdem Sergii Epigramphes , quae candido insculpta marmore etiamnum , paucis tantum characteribus attritis, in eodem Templo egitur , hisce versibus exarata: