D. Felicis Nerinii abbatis Hieronymiani De templo et coenobio sanctorum Bonifacii et Alexii historica monumenta

발행: 1752년

분량: 674페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

x8 DE TEMPLO ET COENOBIO videretur: en Auctoris verba 3 : UsusAbi scilicet

Adalberto maximus erat colloquia quaerere spiritualium o seniorum , qui crebro litae pro caritate Abbatispiares confluxerunt . Graeci optimi, Latini similes mititarunt .... inter quos medius incedens , Deum Atiens Adauertus , verba vitae sumit , o glutit; raptusque in

altum cum fratrisus eo temptii ur dulcem Dominum . Ob quantoties obortis Der mis memini dicentem . . . . usi sunt margaritae meae , usi sunt tibi animi mei r quum con-

menirent sancti miri , pluesant isi sermones Dei oe. Quinam suerint insignes hujusmodi Utri 1anctita

te celebres , seu quibus nominibus vocarentur , nc

quaquam siluit idem Scriptor; ex quo discimus, quod

quatuor Graeci appellabantur Gregorius Abbas, Pat crNilus, Joannes Bonus, & Simplex Stratus; Latini vero Joannes Sapiens, Theodorus Silens, Joannes Innocens, di Leo Simplex: hoe G egorius Assa : hoc erat Pater Mus : hoe voannes Bonus Insrmus r hoc Simplex S tratus, Osuper terram Angelus unus : hoc ex donis majoribus Dei . Sapiens Voannos : hoc Silens Theodorus : hoe Poannes Innocens : hoc DNIex Leo , psalmorum amicus,

O semper praedicare taratus ς . Singulos hosce Mo

nachos pietate illusii cs in Abbatum numerum reponendos existimavit Baronius c. O , quatuor Graecos,

cῖ Excap. q. num. II. Vitae secundae S. Adalberti apud Bolland.

Acta SS. die Σ3. Aprilis. Ill ue, scilicet in Coenobium Sanis et orum BONIFACII S ALEXIl,

. ut legitur in eadem Vita cap. 3. num. Iq. ad 3. BOPUM CIDM monachalem vestem accepiιt sub Abbate, Iriula duce, militavit. cs Ex eadem Vita cap. . num. IT. 6 Baronius ad ann. osci. 6.i N. haec habeti Quiηam Derlat octo in nex Abbates, quatuor Graeci. γ totidem Latini, sanctitate eelebres, i Pisidem aperit verbis i hoc facie h. t Gregorius Abba i hoc Patcr Nilus &c. ut supra.

122쪽

ss. BONIFACII ET ALEXII CAP. IX. totidemque Latinos: cujus sententiam fidenter nimis sequuti sunt non modo Severanus, aliique, qui de Urbis Ecclesiis verba fecerunt, sed etiam Bollandiani colle-'etores , quin tamen rem penitius introspicerent, atque investigarent, ut ex dicendis 8 palam fiet. Incredibile enim est , octo una simul Abbates , iis potisIimum temporibus, unius Monasterii fuisse ; quum ipsemet Scriptor ex illis octo , non nisi Gregorio Abbatis

tribuat nomen, reliquos tantum eo uentes seu convenientes ad Abbatem , non Abbates nominet. Quamvis autem Leo Simplex, psimorum amicus idem videatur cum Leone , qui suit Abbas Nonantulanus ; quique, ut infra dicemus s , teste B. Petro Damiani cro , apud S. BONIFACIUM intra Romana moenia , quod sibi milue residuum fuit, feticiter consumavit; perperam a

Baronio confunditur cum Leone Abbate Alexiani Coenobii , a quo inter Μonachos Beatum Adalbertum receptum fuisse videbimus . Uerum, ut Clariores Μonachos,qui saeculo X. Coenobium S. MEXII illustrarunt, sic ut ordo temporum fert, distinguamus , primum de Sergio Damasceno , de quo plura dixi supra, paucis agendum, mox de aliis, nempe de Crescentio , antea praepotenti Romanorum Duce, postmodum mnacho , de Leone Abbate Μonasterii S. ALEXII, de S. Adalberto Pragenii, de

Bolland. Aeta SS. ine i . Iulii silianis, partim a Benedictinis, suo δε-

iri Commeritario praevio ad Acta , Iutis Instituto viventibus, inhabitato . S. ALEXII S. reeitatis Baronii ver- 8 Vide s.lΙΙ. de Leone Abbate,&bis, erat plane in Drbe locus ille san- s. VII. de Leone Simplici.ctorum colonia. mox subdit: ut omit- ς) 6.VII. de Leone, qui fuit A tam Abbates octo Ianctitate insignes, has Nonantulanus . Graecos quatuor, ac totidem Latinos, clo B. Petrus Damiani in Epistol. n eodem loco partim a Monaebis Ba- ad Nicolaum Papam II. cap.xi.

123쪽

8o DE TEMPLO ET COENOBIO de S. Gaudentio ejusdem fratre , de Patre Nilo, de Leone Simplici, de S. Anastasio & quinque ejusdem Sociis, ac demum de Ioanne Canapario & Francone, singulis Alexiani Coenobii Μonachis, sigillatim sermonem instituemus . Sit itaque s. Ι. De Sergio Damasceno.

INter viros Illustres hujus Coenobii, primum sane

locum obtinet Sergius Damascenus, quem ΜOnasterii audiorem , institutorem , aut saltem restitutorem verissime possumus appellare . Etsi autem rerum ab eodem praeclare gestarum vix quidquam amplius memoriae proditum est praeterea, quae collegimus

supra r) & ex inscriptione ipsius sepulcrali , & ex

Beati Petri Damiani monumentis ; tamen hic duo animadvertenda ducimus , quae de anno ipso , quo ille obiit, Doctissimis Uris Μabillonio & Lequien, diverse quidem opinantibus,haud satis explorata fuerunt. Nam annos '. Sergium Damascenum supremum diere

obiisse assirmat Μabillonius in Observationibus praeviis ad Vitam S. Adalberti Pragensis, ubi de Coenobio nostro verba faciens haec habet r si Porro in illo San-- ctorum BONIFACII & ALEXI I Μonasterio Ro- mano, quod in Aventino monte situm erat, Sergius,, Μetropolita Damascenus sedem habuit ex conces- is sione Benedicti UII. eoque Μonachos collegit, ut

124쪽

Ss. BONIFACII ET ALEXII CAP. IX. l. I. 8to legitur in ipsi as Epitaphio apud Baronium ad ann. I. quo ejusdem obitus accidit . Sed quod mirere . , , non Graecos homo Graecus, sed Latinos ibi instituit ,, Monachos, aut certe quicunque illi fuerint Regu- lae Benedictinae servantes dic : haec ille . Verum, Ut praeteream utrique Beatorum Basilii & Benedisti Instituto in eodem Coenobio una simul locum fuisse , atque Graecos Monachos Latinis permixtos ibidem vixisse , ut nec ipse Mabillonius dissitetur in Annalibus a) , quemadmodum Cap. VIII. pag. 3. jam diximus ;illud sane falsum est, quod ejusdem ositus acciderit ann. 9 7. ut legit uae in ipsius Epitaphio apud Bahonium . Enimvero nec Baronius nec Epitaphium illud Sergii obitum statuunt Anno Domini s . sed A. D. 98 I. ut ex ipso Epitaphio patet, quod ) superius adduximus. Id autem non ideo in medium attulimus, ut quidquam de tanti Viri doctrinae atque eruditionis opinione detrahatur , sed ut intelligatur aliquando , quum antiquas res praesertim domesticas inquirendas suscepimus , haud nimis apud nos alieni judicii auctoritatem valere oportere . Neque enim negari potest , hac in relapsos esse Summos Uiros nedum Μabillonium, sed &Lequienum ; nam hic eo in libro s) , qui Oriens Christianus inscribitur, ubi de Ecclesia Damasci Metropolitigit, silentio haud praeterit ejusdem Antistitem Sergium , de quo ex Petro Damiani plura transferens nariarat, quod ., Ecclesiam suam pro Christi amore descruit, , , & Romam peregrinus advenit; reperiensque Divo-

Vide supra Cap. VIII. pag. 68. 1 Lequi en Oriens Christian. to. r. nuin. xiii. Pag.837. ubi legitur Epitaphium Sergit. Di

125쪽

81 DE TEMPLO ET COENOBIΟὐ dotalibus pene officiis destitutam , Benedictum Ro-

is manae Sedis Antistitem adiit; atque,ut sibi monaste- ,, rialem ibi permitteret regulam constituere , preci- bus impetravit, ubi nimirum longo post tempore is religiole degens, vitam finivit se . Haec autem omnia non at Pontificatum Benedicti UII. sed potius Benedieti IX. atque adeo ad annum trigesimum tertium supra millesimum referenda putat , ibidem subdens :is Haec ad Benedidit IX. tempora videntur spectare ,

is qui nempe anno Io 33. Romanum Pontificatum iniit, is quum Damianus monachum nondum induisset. Inis Chronologico Canone , qui in capite Juris Romani ,, exstat, ad annum Ioa I. legitur Sergius ΜetropO- lita Damasci is . Sed huic, Doctissimi ceteroquinViri, opinioni vel errori potius reclamant non modo Aultores omnes , quotquot Sergii nostri meminerunt, B. Petrus Damiani, Baronius, Ciacconius , Oldoinus, uter-Τuo Pagius , Μabillonias, aliique , quorum testimoniaupra σ) attulimus, sed ipsa Sergii sepulcro inscripta

Epigraphes , temporis , quo mortuus est, verissima

omnium testis . Quid igitur de Sergio illo Metropolita

Damasci, qui in capite Furis Romani ad annum Ioa I. legitur Z Equidem non vereor dicere suisse alium , illiusque Ecclesiae Antistitem eodem nomine; propterea quod nimis longo annorum intervallo distata Sergio nostro, qui A. D. sipue . a Saracenis e sua Sede deturbatus, Romam veniens, Basilicam SS. BONIFACII & AL XII obtinuit A.D. . quam cum ΜOnachis incoleret: ad cujus Sergii laudem ac decus sempiternum, magni quidem interesse arbit- , quod, eo auctore atque in Zi

126쪽

Ss. BONIFACII ΕΤ ALEXII CAP. IX. l. II. 83 tutore , locus is Ie , ut Baronii verba usurpem , factus VIDomicilium Sanctorum Virorum huc accedentium o pro- ciscentium . F. Ι I. De Crescentio Romanorum Duce , o possea Monacho

Monasticum Institutum in Coenobio Alexiano viis guisse , vel priusquam Sergius Damascenus illud administrandum susciperet, haud levem suspicionem affert Epitaphium Crescentii, praepotentis olim Romani Ducis , qui ab omni de mundi lapsus , ad limina LatiIi mroris BONIFACII se Domino tradidit, ohasitum Monachorum adeptus, obiit die septima'utii anni s8 . C. R. M. puta , cum Regula Monachorum , jam ante annos duodecim . Si enim ab anno s8 . quo plane ille mortuus est, duodecim Μonaoliatus annos subducamus; jam liquido apparet,Crescentium in Μοωnachorum numerum admistum fuisse anno s a. hoc est, anno quinto antequam illuc venisset Damasci Antistes Sergius , qui anno dumtaxat s 77. Basilicam Iacerdotalisus pene inciis defTitutam obtinuit, B. Petro Damiani teste . Quid quod ab ipsa dicendi ratione , qua Petrus idem utitur, ad conjecturam revocamur, non omnino, sed pene destitutam sacerdotalibus ossiciis fuisse Basilicam S. ALEXII, in qua Monachi divinis ossiciis vacarent perpauci quidem numero , at Vacarent tamen P Sed vetustas temporis , ut horum Μonachorum , ita fortasse Crescentii memoriam oblivione , L a ob-

127쪽

84 DE TEMPLO ET COENOBIo obruisset, nisi haberemus Epigraphen ejus sepulcratem , quae marmoreo insculpta lapide apud nos exstat,

di hujusmodi est:

Φ CORPORE HIC RECUBAT CRESCENTIvs INCLITUS ECCE i. EXIMIUS CIVIS ROMAN DUX Ο MAGNUS EX MAGNIS MAGNA PROLES GENERATAE ET ALTA i IOH PATRE THEODORA MATRE NITESCENS i EM XΡS ANIΜAN AMANI MEDICVS PERITUS i CORRIPVIT LANGORE PIO LONGEVO VT AB OMIisPE MUNDI LAPSUS PROSTRATVS LIMINA S CINARTIRIS INVICTI BONIFATII AMPLEXUS ET ILLIC i SE DNO TRADIDIT HABITu MONACHORUM ADEPTUS i QVOD TEMPLUM DONIS ANID DITAUIT ET AGRIS . His omnis quicunque legis rogitare memento, Ut tandem scelerum veniam mereatur hasere .

Et ostii die VII. Mens. Iul. Ann. Dominic. Incare.

DCCCCLXXXIV. C. R. M. jam ante annos duodecim. Postremos hujus Epitaphii versus, qui temporum injuria perierunt, supplevimus ex Baronio cr) , qui illud jam pridem descripserat, ut inquit, lene attritum De Iigiis , o metu Zate consumptum . Ipse namque ad ann. yys. g. XI. de tribus Crescentiis nobilibus viris, Romae sub finem X. saeculi, potentia opibusque florentibus agens, Crescentii Μonachi nostri sic meminit :,, Crescentii alterius ejus nominis Ducis , qui hoc ,, pariter saeculo in Urbe claruit, & honesto 1anifto- ,, que fine diem clausit extremum, hic describendum

128쪽

ss. BONIFACII ΕΤ ALEXII CAP. IX. g. II. 83,, putavimus Epitaphium, quod in Ecclesia S. BONI.,, FACII in Aventino monte possita, dicta alio nomineis Sancti ALEXII, ex Abbatia ca) conversa inΤitulumis Cardinalium, in pavimentum descriptum legitur, is jam pene attritum vestigiis,& vetustate consumptum: , , Corpore hic recubat Crescentius Inobtus ecce &C. ,, Post recitatum autem Epitaphium, idem Baronius addit sibi videri , quod Crescentius ideo dicatur Ioanne patre , Theodora matre nitescens ; quia ortus fuerit Ioanne & Theodora parentibus illis, quorum meminit Luitprandus 3) : is quod autem iste Joannis & Theodorae asseritur filius , in mentem veniunt Joannes & Theodora illi, de quibus Luitprandus,, agit: nomina Consentiunt, atque t cmpora, necnon

,, potentia, qua in Urbe pollebant se . Porro quid de Ioanne & Theodora Luitprandus satyrice nimium scripserit, satis constat ex lib. a. cap. I 3. cujus haec sunt verba, quae Baronius ipse recitat ad ann. so8. g. U. Τheodora scortum impudens . . . Romanae ciVi- , , talis non in viriliter Μonarchiam detinebat, quae duas habuit natas Μarogiam atque Theodoram, sibi is non solum aequales, verum etiam Veneris exortivo D promptiores . Harum una Marogia ex Papa Sergio A Joannem, qui post Joannis Ravennatis obitum San-- ctae Romanae Ecclesiae obtinuit Dignitatem, nefario

et) Nempe Sixtus Papa V. Ecclesiam S. ALEXII recensuit inter Titulos S. R. E. Presbyterorum Cardinalium , ut in eiusdem Constitutionenum. 8 i. in Bullario Romano, data apud S.Pctrum die a . Apr.an. II 87. quae incipit i Religiosa oec. 3 Luit prandus primum Diaconus Ticinensis, demum Episcopus Cremonensis , Historiarum lui temporis libros sex scripsit, quos legere est apud Muratorium Rcr. Ital.

129쪽

8S DE NMPLO ET COENOBIO G rio genuit adulterio . . . Theodora , ut testatutis Vita ejus, meretrix impudentissima , Veneris c ,, lore succensa , in hujus Joannis scilicet Ravennatis Episcopi, antequam Pontifex crearetur hujus n minis X.) speciei decorem vehementer exarsit; 1e,, cumque hunc scortari non solum voluit , verumis etiam atque etiam post compulit,b. Ex hoc igitur impurissimo ac detestabili connubio si Luitprando credimus procreatum esse Crescentium nostrum suspicatur Baronius: cujus sententiam ampIectitur etiam Pape brochius in Conatu Chronico-Historico ad Catalogum Romanorum Pontificum , ubi referens ex antiquis codicibus mss, quod Benedietus Papa VI. Comprehensus est a quodam Cencio Theodorae filio, & in arcem castri S. Angeli contrusus , ibique strangulatus propter Bonifacium , ita subdit : ,, Cencius,, autem,sic compendio dictus,videtur esse Crescentius M ille, cujus Epitaphium a Baronio profertur : Eximiusis Civis Romanus oe. Hic in poenam sacrilegi istius,, facinoris , immisso divinitus morbo castigatus , ad ,, S. BONIFACII factus est Μonachus. Τheodoram ,, autem &Joannem, haud immerito eos hic intellia D git Baroniuε , quorum supra turpem amorem vidiis mus in Apostolicae demum Sedis erupisse insa- ,, miam, Joanne ad Summum Pontificatum prove to; is nec enim natalium talium dedecus Crescentio co- ,, rum filio Viam praecludere poterat ad summos inis Romana urbe gradus, opibus maternis paternaqueis Dignitate suffultus is . Haetenus Papebrochius, cujus

130쪽

SS. BONIFACII ET ALEXIl CAP. IX. f. II. 8 opinioni aliquid momenti asserre posse videntur postrema Epitaphii verba : Omnis quicunque legis rogitare

memento , ut tandem scelerum veniam mereatur habere .

Quid autem scelus excogitari majus potest, quam anserre manus sacrilegas Pontifici Μaximo Duplex haec si Deo placet) nota turpitudinis Crescentio nostro inuritur , quam reliquae monasticae vitae lamnitate obruat, atque deleat. Ego vero, quum rem accurate diligenterque perspexerim, non e sle serendum arbitror , ut tanta crimina falso ac temere

conjecta in hominem fuisse videantur . Nam si generis turpitudo spectetur, nimium credulus hac in re Luit- prando Baronius aliique deinceps fuerunt. Quis enim ignorat, Historiam illius passim salsam esse, interpolatam , corruptam Z Hoc jam ostenderunt Cosmus delia Rena s , hoc Ludovicus Μuratorius σ),cum pluribus in locis, tum in iis praesertim, quibus Theodoram , Μ arociam, aliasque praenobiles & potentissimas Urbis

Μatronas , ceu impudentissimas vilesque e trivio meretriculas, traducit homo acer , earumque famam inimico ac maledico dente carpit : quinimmo bonus sibi Historicus videtur esse , quum in Pontifices Μaximos evomit virus ac exbitatis suae . Hinc Sergium III. Joannem X. & XI. voluti impotenti libidine abreptos , incestuosos , crudeles , ac ad omne scelus paratissimos , non sine maxima & veritatis & pietatis injuria turpisii- me depingit. Quae quidem omnia ex falsis rumusculis, qui in tam maledica civitate tum dissipabantur, collegisse praesesert Luitprandus, dum satetur, eadem

SEARCH

MENU NAVIGATION