Anecdotum venerabilis servi Dei beati Angeli Carletti a Clavasio Pedemontani ... in quo author agit de contractibus, eosque explanat, vestigia præsertim sequens Sancti Bernardini de Senis nunc primo in lucem editum, congruisque notis illustratum stud

발행: 1768년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

281쪽

236 CONs ID. III. ARTI C. II.

ultra sortem absque tuito titulo, quod omni iure est vetitum, sicuti su

perius ostendi

Secundum , quod in soccida 'aliquando duo contractus concurrunt, scilicet societatis, & locatio uis. Propterea qui vult discernere, quando soccida sit licita, vel non, duo consideret.' Primo, quod est sor male in vera societate pecuniae positae :i qluia. verum est,' quod ille, qui dat pecu

niam ad veram societatem mercatori, tenetur periculum

fortuitum totius capitalis in se retinere. Hoc intelli g, secundum quod declaravi, in praecedentibus articulis. Secundo, considerare debet quod eli formale in ipsa locatione, scilices quod locans retinet in se ' periculum casuale rei locatae. Si igitur in soccida periculum remaneat apud dantem , tunc usura non potest esse . Posse D tamen injustitia aliqua ibi inveniri ex parte dantis, vel etiam recipientis.

3 Isthaec doctrina, quam Author accepit a S. Bernardino Serm. 4o. sub initio, non videtur statuere discrimen societatem inter & locationem: quia sicuti in societate tradens pecuniam, vel animalia, generaliter loquendo remanet dominus totius sortis, quam tradit in societatem: ita locator dominus totius rei, quam alteri locat . Sicuti in societate si sors ex integro casu fortuito pereat, aut fiat deterior, generaliter tota perit tradenti, ipsique fit deterior: ita prorsus in re locata respectu locatoris . Sicuti demum in societate rem traditam accipiens tenetur de dolo, de culpa lata, & levi , non autem de levissima i ita pari passu de conductore , seu accipiente rem locatam disserendum est quia tum societas, tum locatio est contractus cedens in utilitatem utriusque. Discrimen igitur societatem inter & locationem in hoc constitue :quod in locatione determinatur certa pensio, a conductore statuto tempore solvenda , nil autem certo solvendum ab accipiente determinatur in societate, quae est ludus sortis, & in qua ponens capitale lucrum expectare debet a fructibus, qui sunt contingentes. Aliud adde discrimen: videlieet quod in locatione animalium conductor habet simplicem usum

rei, & non participat de fructibus, si qui enascantur, & prodeant, nisi

contrahentes aliter paciscantur; in societate vero sortem aecipiens non

solum habet usum ipsius, sed etiam de eiusdem fructibus participat plus

minutae: secundum varietatem negotiorum & personarum . Et alterum,

si placet, discrimen adiice: nempe quod generaliter in locatione eadem numero res debet reddi domino ἱ non item in societate , cuin pecunia Disiligod by Corale

282쪽

nia alteri tradatur, ut eam expendat merces emendo j & tradens finita societate ius habeat non ad idem numero, sed ad aequivalens duntaxat .

Tertium, quod quando arbitrio boni viri non percipitur, in quem sit potior, vel deterior pars, tunc nullum ibi potest esse peccatum. Si autem alterius pars esset de

terior , tunc praevalens tenetur restituere alteri quod ultra debitam justitiae' aequitatem recepit, cum hoc advertit. Istis praemissis quaeritur: qualiter societas animalium contrahatur ZRespondeo secundum Angelum de Perusio in secunda parte sui Tractatus de societate quaest. I. , quod sex modis. Primo, quando expresse traduntur gratia societatis contrahendae, ut dicit Glossa in L. Si pascenda pecora C. Da pactis'. vel etiam quando tacite, quia non exprimitur quod gratia societatis tradantur, sed ut sint communia: & tunc pro parte dominium remanet apud tradentem , quia tacite pro alia parte ratione communionis trans sertur in illum, cui communicantur L. I. q. In Delerate M Pro δε-cio. Et hoc modo etiam contrahitur societas L. Si tibi

rem f. I. ver. Sed si puerum T De praescriptis verbis. Et bene facit quod dicit Baldus in dicta L. Si pascenda .. Et

ut circa societatem isto modo contractam res clarior evadat, quatuor c sus funx proponendi.

4 Societas contrahi potest expresse, & huius indolis est ille conistractus, de quo L. Sι paseenda C. De. pactis Si pascenda pecora paritaria Γ idest ut faetus Gram portionibus quibas plaetiit, inter dominum edi pa-sorem dividantur J Apollinaram issemissa pre. ιιιών , fidam pasio maestare per Iudicem eompelletur se. Contrahi item potest tacite, & hujusmodi

sunt omnes illi e tractus, de 'quibus L. I. g. r. ff. Pro Socis se In f eietate omnium bonorum omnes ver qua coeunt/am sunt , continaeo communicautur quomam i latim atque duo vel plures onnia ipsorum bona incommune reponunt, censentur inire foetetatem. Id intellige de illis bonis, quae possident, dum societatein ineunt : nam si unus ex sociis post initam societatem aliquid de novo emeret. hoc esset suum, &. remane Iet Proprium, non autem commune sociis , sicuti sancitur L. Si quis

283쪽

Iocietatem eoὀem titulo - Si quis societatem contraxerit, quod emit, ipsius se, non commune - , super qua opportune Glossa - Quod emit, fellitet posseontras am societatem - . Contrahitur tandem pacto apposito, ut sors reddatur communis, & hunc contractum exprimit g. Sed se puerum ab Authore laudatus Sed s puerum docendum , vel pecus pascendum tibi dedero, vel puerum nutriendum ita ut , si pose certos annos venuset , pr

rium inter nos communicaretur. . 4

Quod ait Author -- Tune pro parte dominium remanet apud tradentem, quia tacite pro alia parte ratione communionis transfertur in Illum, cui communieantur , id intellige quando animalia traduntur aestimata, sicuti Author in serius pro virili parte tuetur , non vero quando sine aestimatione traduntur. Secus sibi ipsi non cohaereret, quum infra doceat tradentem solum semper remanere dominum omnium eorum animalium, quae inaestimata dantur in societatem. Adde, quod Author ipse in Angelica ver. Societas secundo num. a. eadem verba profert sermonem habens de animalibus aestimatis, & non aliter, atque contendens aestimationem facere venditionem, vel quasi venditionem. Excipe, nisi fiat pactum, quod sic tradita reddantur omnino communia tametsi inaestimata : quemadmodum fieri posse absque ullo usurae vitio inserius ollen

dam.

ET PRIMO DE ANIMALIBUS GRossIORIS GENERIS, quae diversimode traduntur.

Animalia grossioris generis sunt boves, vaccae, jurnenta; equi, & hujusmodi, Prorum fructus regulariter in anno non ascendunt ad valorem matris, ut experientia docet. Haec aliquando traduntur in soccidam non aestimata, aliquando aestimata , aliquando sine terrae communione ;aliquando cum terra, ut L. Cum duobus 6. Utrum ver. Si in coeunda is Pro socio. Tres de ipsis casus proponam.

3 Inter animalia minuta nonnulla reperiuntur, quorum annuus fructus ut in pluribus ascendit ad valorem matris, immo quandoque huius pretium excedit : ut in ove , si lana & lae computentur: ut in gallina, si ova computentur & pulli . Id laterdum contingit etiam in ipsa vacea, quae inter animalia grandia recensetur, attento nempe pretio vituli & lactis. Sed Author ait regulariter, videlicet, ut plurimum ἔ hoc enim non est specificum discrimen inter animalia grandia , & minuta, seu parva. Reeipe legem hic ab Authore memoratam, quam integram do, quia inserius ejusdem mentio saepenumero fiet - aram ergo ranram dolum,

284쪽

aras etiam existam . Messeium oporteat, quaeratur ρ Eι Celsus libro septimo Digesorum ita scripsit: socios ιnter se dolum o culpam praesare oportet . Si in coeunda societate s inquιt J artem , operamve pollicitus es alter, veluti eum pecus in eommune pascendum, aut agrum polπori damus in commune quaerendis friactibus: nimiram ibi etiam culpa praestanda elio pretium enim opera artis est velamentum. Quod s rei communi socius notuit, magis admittit, eulpam quoque venire. Damna, qua imprudentibus aecidunν, hoe est damna fatalia, socii non cogemur praesare . Ideoque s pecus aestimatam datum fit, eY id latrocinio, aut ineendio perierιν , eommune damnam es , si nihil dolo, aut culpa acciderit eius, qui Uimatam neue aera- perii . Quod si a furibus subreptum si , proprium eius detrimentum es equia custodiam praestare debuit, qui aestimatum accepit. Haec vera sunt, e . pro socio erit actio, se modo societatis tantrahenda ea a pascenda data sunt, quamvis Uιmata . Super hoc verba subreptum sit opportune monet Glossa - Gilicet euia ps socii interυeniente . Et nota , quod quidam sumunt hinc argumentum,

quod furtam nunquam fine eulpa fallem levissima feri potes ; sed verius eontraratim est, ut infra DE FURTIS L. Eo j. IDEM SCRIBIT . Quid enim, si Axον nocta marito surripit, vel potatio sibi datur, eui optumst immixtum Z D sic nota, quod furtum plerumque culpa fit, sed tamen

quandoque contra . Hactenus Glossa .

PRIMUs C As Us. Si in aestimata tradita sunt, 3c sine te

ra, sciendum, quod aut nullum pacturi factum est de capitali, Jc fructu, aut factum eis pactum -

εὶ Animalia dicuntur dari inaestimata , quando mentio non fit pretii ipsorun , dum contrahitur societas, nec tunc contrahentes interro gantur, & conveniunt quanti valeant, tametsi sive antea , sive post , alia occisione data, eorundem aestimatio facta sit; praecedens enim aelliamatio, vel subsequenς, alia occasione lequuta, nihil confert ad contractum, nee in ipsum influit. Dicuntur postmodum dari sine terra, quando principaliter dantur ad quaerendos fructus, & ea tradens non imponit aecipienti onus colendi fundum aliquem , 'aut agrum ad se spectartem: tametsi eidem quandoque non vetet aliena colere praedia, & sic quaerere lucrum, sive fructum inter . socios dividendum, vel non divi

dendum .

. Si nullum , tunc reperio quaedam iura 'extra vagandia ,&. posita inter extraordinaria Capitula Feudorum in fine decimae Collationis. Rubrica dicit - Consuetudo societatis iumentorum - . Ec sic sequitur ad literam in nigro - Π

285쪽

quis dederit iumentum jure societatis, ille, qui aecepit, debet tenere per quinque annos, si nibit dictum est de tempore , o omnes poledri debent esse communes, ci' id , quod

quaeserunt tempore triturationis: in eapite quinque annorum separatur societas: ο ille, qui dedit, habere debet iumentum ante partem; sed si ille , qui accepit, dedit temriam partem pretii in emendo iumentum, secundum Glossam tune jumenta, omnia partienda sunt per dimidium: Et si amiserit iumentum culpa sua , quia non bene custodierit ,

ο eorium non potuerit ostendere , vel caudam , emendare iune debet Haec ibi. Elt 3c alia Rubrica - Consuetudo societatis vacearum μ.' In nigro sic dicitur - Si quis ded rit aIicui vaccam , ut haberet eam jure societatis , o non dixerit de tempore, debet eam tenere per quinque annos, ct

omnes vituli debent partiri per medium. Et ille , qui dedit vaccam, debet eam habere pro capite fa o si nihil di

ctum est, re ille, qui suscepit, non dedit de suo in pretio

vaccae. Alioquin s pretii partem dedit teritam, 'dicit Glo ffa, per ea, quae supra dicta sunt in iumentis, omnia debent partiri per medium. Ex s is, qui accepit, amiserit vaccam culpa sua, quia eustodem non misi , υel non bene custodivit, o propter boe amissa es vacca, quia fures abstulerunt, mel lupus eam comedit, debet.emendare socio suo - Haec ibi. Satis ista arbitrio boni viri sunt conlbna , & consuetudo

hoc tenet . Si vero aliter esset consuetudo: tunc aut est

aequa arbitrio boni viri, & sic quolibet jure servanda est: quia videtur inter partes actum quod est consuetum L. Guod se nolit T. De aedilitio edicto. Aut est iniqua , &tunc de iure civili, si obtenta esset per binum actum in judicio contradictorio , servanda esset , ut dicit Glossa in L. 3. C. De episcopali audientia. De jure civili, etsi lex dura, servanda est L. Prospexit T. Sui ct a quibus: dum

modo Dissiliros by Corale

286쪽

CONs ID. III. ARTI C. II. 26 Imodo tantam iniquitatem non contineat, quod abusio po- .

tius quam consuetudo dici possit per ea , quae habentur in L. De quibus fis De legibus, & in Cap. Cum eonsuetudinis Extra De eonsuetudine. De jure autem divino, Sc in conscientia dicta consuetudo non esset servanda : quia in hoc rigor juris Civilis non attenditur, sed justitia, & aequitas Cap. Plerique I 4. q. 3. . Immo ad restitutionem teneretur ille , qui cum damno socii eam servare vellet. Arbitrari autem bonus vir potest , si aequa sit , aut iniqua, consideratis valore animalium communicatorum,

pera socii, fructu eorum, & qui plus posuit, ut dicit textus in L. Si non fuerint T. Pro socio; alia enim doctrina

certior tradi non potest.

Nullum immotum reliqui lapidem , ut hare iura , seu Capitula

extraordinaria reperirem, & legerem. Consului iccirco nedum iuniora, sed etiam Vetustiora Corpora Iuris Civilis. Amicorum opera insuper usus sum , qui & ipsi volverunt Codices vetustissimos in variis bibliothecis inventos. Sed irrito semper conatu. Attente pariter perlegi veteres Scriptores bene multos de animalium foeterate agentes : & quam vigin nonnullis invenerim ei tata hujusmodi Capitula, sicuti sit ab Autho- re in Angelica ver. Societas primo num. 3. neminem tamen reperire potui , qui ea ad verbum referret . Spe tandem quasi penitus abjecta , missum ad me suit vetullissimum Supplementum ad Summam Pisanellam Nieolai nostri de Auximo , & in hoc ver. Iura fecundo laetus tandem reperi , quod prius improbo labore frustra conquisieram. Ea igitur exhibeo sicuti habentur in Anecdoto, demptis nonnullis verbulis emendatis juxta id, quod legitur in memorato Supplemento. Consuetudinem multum posse, & habere vim legis, nemo est qui non sciat , quum scriptum sit L. De quibus f. I. E. De legibus Dυeterata consuetudo pro lege non immerito eustoditur , er hoe es ius , quod dιcitur

mor bus eo ιturum. Nam cum ipsa leger nulla alia ex causa nos reneant ,

qtiam quod iudieio populi receptae sunt: merito er ea . quae fine ullo scr*to populus probavιν , tenebunt omnes et Nam quid interes, fin/agis populus voluntatem suam declaret, an rebus ipsis , oe Iiami s sisare rhctissime eria nillud receptum ess, ut leges non forum suffratio Legislatorii , sed etiam tacito consensu omnitim per defiaetudιoem abrogentur B nus actus consuetudinem efficit, eamque firmat nedum in criminalibus, ut inquit Glossa ab Authore laudata scribetis ta . quod duae vices Iaciunt consuerum R nemo.

287쪽

262 CONs ID. III. ARTI C. II. n/m. Sed eontra Extra DE CAUSA POSSESSIONIS ET PROPRIETATIS Cop. CUM ECCLESIA SUTRINA, ibi, NEC AB EO QUOD

CLERICI ANTE DICTI me. Solum hie in crimi ualibus ς alias non indu eunt consuetudinem, nιs praescriptio ιncideret sed etiam in ea teris, ut statuit altera Glossa ibidem in margine adiecta, quae hahet Concor.

23. q. 2. eap. ITA NOS in principio , DE POENITENTIA Ddi. t. Cap. SICUT TRIBG. Facit Cap. VENERABILEM in Glossa stiper ve h. EX SUCCESSIONE Exira DE ELECTIONE , ubi dieιtur quod binus aestis indueit consuetudinem, non dimnguendo inter eriminalia ct eiυilia - . Audiamus Glossam hic indicatam se Tres Deeessioner eontinuae υidentur ius succesionis inducere ς immo duae: quia binus aclus inducit confusrudinem . Are. 23. q. 2. ITA NOS, O C. DE EPISCOPALI AG

DIENTIA L NEMO.

Secundum consuetudinem tamen iudicandum non esse, nec operari nos debere, si injuila ipsa est , & iniqua, docemur tum iure Civili, tum Canonico. Iure quidem Civili, nedum quia Constantinus Imperator apud

Gratianum cap. Consuetudinis II. dist. sancivit se Consuetudinis, ususque Iongaeυi non vilis authoritas est. Verum non usque adeo sui υalitura momenoro, ut aut rationem vincat, aut lestem sed etiam, & praesertim. quia textum habemus expressum L. Nemo C. De Iententiis oe interlocutioni-htis Nemo Judex, vel arbiter exdiimet, neque eonfultuisner, quas non rite iudicatas esse putaverit, sequendum , o multo magis sententιas Eminentissimorum Praesecurum, vel aliorum Procerum s non enim si quid non be- . ne dirimatar hoe m in aliorum Iudicum υitium extendi oportet , eum non

exemplis, sed legibus iudicandum sit J: neque si cognitionales sui amplifisima Praefectura , vel alicuius maximi Magistratur prolatae sententia : sed omnes Iu cer nostror veritatem, letem, iustitia sequi υestieta faucimus . Iure etiam Canonico dist. 8. per totam Nemo consuetudinem rationi, veritati praeponat, quia consuetudinem ratio, er veritas semper excludit cap. Veritate ibidem : Si cap. seq. -- Si consuetudιnem fortassis omponar, adυertendum es, quod Dominus dicit: Ego sum υeritas, ct υita. Non dixit : Ego sum conluetudo , sed veritas. Et certe, ut B. priani utamur sententia, quaeliber eon uetudo , quantumvis vetust.ι , quantumvis vulgata, veritati omnino es posponenda, ufur, qui veritati est contrarius, abolendus - . Ad rem iccirco Concilium Toletanum quartum coactum anno 633. Can. 8. inquit Pernieιου consuetudo nequaquam es recipienda.

Scriptum quidem legimus L. Prospexit β. r. ff. Qui , O a quibus suod quidem perquam durum es: sed ita lex feripta es se. Scd non in idem recidunt lex dura, & consuetudo iniqua . Legem tametsi duram esse servandam , lubens fateor , & praesertim si Ius Civile inspiciatur. Se vari autem debere consuetudinem iniquam, attento etiam Iure Civili , omni

288쪽

CONs ID. III. ARTI C. II. 263

no in fietor, ut probat Caput Consuetudinis proxime recitatum , aliisque compluribus confirmari potest. Ponamus nihilo secius aliquid in Jure Civili reperiri , quo oliendi videatur consuetudinein servandam esse , licet iniquam . Ius Civile corrigendum tunc erit per Jus Canonicum , in quo perpetuo sancitur, legem consuetudo habet vim legis ; es enim iurquoddam moribus institutum, quod pro sege suscipitiar Cap. Consuetudo dist. i. Jdebere esse honestati, & iustitiae consentaneam eodem Cap. Consuetudo Lex erit omne , quod ratione constiterit duntaxat, quod religioni eon veniat , quod disciplinae congruat , quod Ialuti princiar - : & Cap. Erit autem dist. 4. -- Erit autem lex Musa , iusta, possbilis , feeundum naturam , secundum patriae consuetudinem, loco , temporιque eonυeniens, necessaria , utιlir, manifesta quoque, ne aliquid per obscur1tatem in captionem contineat , nullo prιυato commodo , sed pro communi civium utilitate eo eripta. Ex hucusque dictis sponte fluit, Authorem merito constituere, quod, si consuetudo invecta super animalium societate ex illis est , de quibus Cap. Ciam tanto Extra De consuettidine se Caem tanto sint graviora peccara , quanto diutiks infelicem animam detinent alligatam, nemo fana mentis intelligit naturali rurι euius tranferesso periculum salutis indueit J qua- eumque eonsuetudine , qua dicenda est verius in hac parte corruptela , posse aliquatenus derogari se , tuta conscientia servari ipsa nequit, & ad restitutionem tenetur ille, qui juxta eam operatur cum damno tertii.

Subdit postmodum Author, quod iudicio boni viri definiri debet, Anconsuetudo in casu aequa sit, vel iniqua : & hoc illud idem est , quod sancitur L. In proposita is. Pro Deso. Sed petes abs me , qui esse debeat hic bonus vir Quum de re agatur, quam interdum Consessarii persecte non callent, docti licet , sagaces , scientes mercium pretia, dcinnumeras negotiatorum artes non ignorantes: arbitror iccirco boni viri nomine hic intelligendos esse viros nedum in omnium oculis probos, &Deum timentes , sive Clerici ipsi sint , sive latet , sed perfecte instructos de

omnibus illis, quae cum hujusmodi societatibus coniunguntur. Cave tamen , ne eos siligas , qui eandem consuetudinem sequuntur , & opere probant ἔ nemo enim Iudex in propria causa L. unica C. Ne quis in sua causa iudicet se Generali lege decernimus , neminem fibi esse iudicem , vel ius sbi Heere debere: in re enim propria iniquum admodum est, alleui Iieentiam tribuere sententiae et quoniam naturali quodam instinctu quisque sertur ad proprias actiones ab omni labe purgandas, & cupido lucri excaecat oculos, mentesque sapientum Radix enim omnium maloram es cupiditasse Prima ad Timol. 6. v. IO.

Si vero inter socios sit factum pactum, tunc cum pluribus infinitis modis contractus concipi possint, plura enim sunt negotia hominum quam vocabula L. Natura T. De

289쪽

2M CONs ID. III. ARTI C. II. praescriptis verbis, si singula pacta, quae inter dictos socios contrahi possunt , prolequi vellem , rem infinitam tentarem. Et iccirco magis per viam regulae, quam prolequendo per singulos casus, hujusmodi res declarari potes . Jure Civili videtur, quod pacta facta circa pecora pascenda, R circa eorum foetus sint servanda L. Si pascenda pecora C. De pactis. Hoc tamen intelligendum eis, dummodo contractus tales sint, quod arbitrio boni viri aequalitatem contineant , considerato capitali ex parte ejus , qui illud posuit, & considerata opera ex parte custodientis, & hujusmodi, per regulam in L. Si non fuerint ae Pro socio, quae vult, ut qui plus posuit plus recipiat, & L. In propositass. Eodem titulo , quae Vult , quod arbitrio boni viri relinquatur, ut dictum est.

8 Natura enim rerum eonditum es, ut plura sint negotia , quam -- eabula L. Natura ff. De praeseriptis verbis. Iure igitur ex hac lege insert Author, quod singula pacta recenseri non possunt, & quod praeliat quibusdam generalibus veluti regulis rem totam exponere, ex quibus qui Dque misit cognoscere, quid agendum sit super hac re, quid ve vitandum. Quae ad constituendam aequalitatem hic profert Author deprompta ex L. Si non fuerint, iam non semel sum calamo declaravi Articulo proxime praecedenti. Ne igitur eadem decantare videar, recole quae ibidem dicta

sunt,

Ad hoc clarius intelligendum considerandum est, quod pactum inter dictos socios fieri potest tum circa capitale inaestimatum , quod ponitur in societate , tum circa fructus, tum circa tempus, quo durare debet societas. Quando fit circa ipsum animal , quod inaestimatum traditur, non videtur posse fieri tale pactum, quod periculum sit alterius quam ejus, qui illud dedit: quia regulariter periculum pertinet ad ipsum , ut dicit Baldus indicta L. Si pascenda. Ut aequalitas servetur, dictum animal in fine societatis debet esse proprium ipsius tradentis. uodlibet igitur aliud pactum, quod fieret, non esset

aequum, Dissiliam by Corale

290쪽

Coras ID. III. ARTI C. II. 263 aequum, nec julium; quoniam si unus socius perdit capitale , latis eii , quod alter perdat operas suas , ut latius

dictum est primo Articulo hujus Considerationis dubio

nono, & decimo.

Hujusmodi pactum, quod nempe aeeipiens subeat periculum totius

sortis, ex prelis fuit vetitum a Sixtina Colliti tutione, quae & ipsas anima. lium societates comprehendit, ut superius ostendi . Uetitum item fuit a Concilio Mediolanensi primo De usaris in haec verba - In societate animalium , qua inaestimata alicui dantur ad custodiam, sive ut operas preset, omnes eastis etram sortAiri semper sint periculo erus, qui dederit, nisi id alterius stat dolo, vel magna negligentia accidisse constiterit: nee fiat pactum , tii sors sit semper salva etiam ex primis foetibus - . Quod postmodum non positi licite fieri, id egregie probat Franciscus Genneltus Tom. I. irae .

q. cap. II. q. I. scribens Ratio autem , cur necesse sit , kt is, qui pe-eora in Deretatem cofert, subeat perieulum sortis prιncipalis, es. Primo, quia contra naturam societatιs es , qaod lucrum percipiatur ab eo, qui non δε-sιnet periculum sortis, iuxta mentem legis SI NON FUERINT 3. ARISTO E. PRO SOCIO, ubi dicitur, societatem iniussam esse, etim te, qui damnum sustinet , luerum non percipit - INIQUISSIMUM ENIM GENUI

SOCIETATIS EVT, EX QUA QUIS DAMNUM, NON ETIAM

LUCRUM EXPECTAT . Ex quibus verbis sequitur , quod a contraris ille, qui nullum damnum, periculum stibire vult, nullum etiam lucriam sperare debet. Seeundo, quia pactum, quo eaυctur, ut omne periealam ad tintim ex soriis spectet, contrarium ess aequalitat 3, quae inter foetor rure quodam fraternitatis observari debet, talem contractum tirarium reddit . Tertio, quia dum res datur ea conditione, ut alia similis reddatur, mutuum

contrahitur , ut videtur in Lege a. f. MUTUI DATIO F. SI CERTUM PETATUR . At ille , qui mutuo dat cum pacto recipiendi aliquid ultra sortem prine palem, usuram committit, αι eonsat ex Can. SI FOENERAE VERIS 34. q 3 Audio nonnullos dictitare , se pacisci de eapitali salvo, seu de omni periculo capitalis imponendo socio accipienti : quia rustici omnia spondent ; sed , quum aliena animalia penes se habent , temerarii sunt,& audaces, & saepe fidem fallunt. Quotidiana experientia docet finquiuntJ quod quando ipsi non subeunt periculum animalium, his utantur pro arbitrio, ea defatigant plusquam par sit , & immoderatis laboribus eadem reddunt deteriora & morti proxima . Coereendi igitur sunt , ipsis imponendo periculum sortis I tunc enim certe secus ope

rantur .

Egregium sane inventuml Verba haec malitiae sunt ad exeusandas ex- eusationes in peccatis, & hominum timentium ubi non est causa timo εDiuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION