Anecdotum venerabilis servi Dei beati Angeli Carletti a Clavasio Pedemontani ... in quo author agit de contractibus, eosque explanat, vestigia præsertim sequens Sancti Bernardini de Senis nunc primo in lucem editum, congruisque notis illustratum stud

발행: 1768년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

271쪽

2 6 CONs ID. III. ARTI C. I.

aliter sit constituendum , quemadmodum monui annotatione sexta pro

xime praeterita.

TERTIUM DECIMUM DUBIUM . Utrum possit licite fieri pactum , quod unus habeat duas partes lucri, & unam damni, vel duas damni, & unam solam lucri ρRespondeo , quod , si hoc pactum arbitrio boni viri non facit deteriorem partem unius prae altero, ita ut qui plus posuit, ut dictum est, plus habeat, licitum est in conscientia: & hujus opinionis est Angelus de Perusio ubi supra; alias non .

rue Iam superius ostendi annotatione tertia proxime praeterita, quod, si contrahentes ex aequo conserunt in societatem, nec iure civili possunt pacisci , quod unus prae alio, lucrum percipiat , aut damnum patiatur ἔ in omnibus enim contractibus servari debet aequalitas. aequissimum eli ergo iudicium Aut horis, qui omnia reducit ad aequalitatem equa sublata constanter inficiatur id posse fieri licite. Si quis contra proferat nonnullas leges ei viles , quae in speciem videntur secus constituere, eas expone sicuti ipse praedicta annotatione tertia easdem exposui, videlicet quando unus socius prae alio plus contulit pecuniae , operae, vel industriae . Prae oculis tamen semper habeas, quod dixi annotatione 33. super tertio articulo proxime praeterito; nempe Sixtina Constitutione sui ne prohibitum, quod unus socius cum altero paciscatur de assecuratione capitalis, & de lucro insimul ex eo proventuro. Promissis nunc sto, contractum exponendo, quem vocant trinum, seu trium contractuum , de quo suis Gabriel Antoine De contractu s . quael L 3. , Daniel Concina lib. 3. De iustitia o lsre differt. 3. cap. 2I. per totum,. Colletus Institui. De contractu societatis art. l. , Fulgentius Cuniliati De eontractu societatis et ., Benedictus X l V. De

Synodo Diceces. lib. I . cap. 7., Ferraris ver. Societas num. 3. , &seq. . Qua in re utar verbis Benedicti XIV. loco nunc laudato Num. 2. Tιtius inis contractum foetetatis eum Sempronio mercatore, cui mille au reos tradit, e quibus probabιliter speraι se eentum triginta lueraturum sed metuens Tιtius, ne una cum Iperato luero capitale amittat, alium con tractum init eum eodem Sempronio , cui condonat sexaginta aureos sperati lucri, ut, qualiscumque sit futurur negotiationis exitus, ipse caυeat de se- euritate eastualιs m ιlle aureorum. Rursus seeum reputans Titius, melius sibi sore aliquod moderatum lucrum , sed certum habere, quam pinguius, sed inger ιm evectare, tertium contractum cum eodem Sempronio init, qko eidem remitιit alios viginti aureos sperati lucri , ut quinquaginta resduor ei sol

vat 3

272쪽

CONs ID. III. ARTI C. I. 247

vat, sive netotiatio bene , sis male succedat . Primus dicitur eontractu societatis. Secundus vocatur contractus assecurationis capitalis. Tertius appellatur contractus venditionis lucri incerti pro aliquo certo praestituto tempore solvendo . Ex hac declaratione planum fit, casu in , de quo Author in secundo dubio proxime exposito, vel ipsum exhibere contractum trinum, vel cum eodem maximam habere amnitatem. Pergit Summus Pontifex , & num. 3. ita nos edocet se Hie porro strinus rite contractus , quem celebrem fecιt exorta inter Dominicum Sotum , Mirimam Navarriam dιscordia. Putabat nimirum μυarriat tres praedi- flos contractus simul , cum eadem persona tuta conscientia iniri posse, a que ah vis raras pravitate immunes esse ob rationes , quas adducit an sua Manuali cap. II. num. 23 , O seq. . Solus ex adverso asserebat , trium illorum contractuum conivnfiionem degenerare in muttitim seneralitιum , σθcietatis leges , qua lucrι damnique communionem exposcuut , evertere , suamque assertionem pluνιbus propugnabat argumentis , qua videri possunt in us opere De iusitia lib. o. q. o. art. a. . Causa delata es ad Sixtum V. Pontificem Maximtim , qui , dιligenter quaestione disitissa , duplicis seetiritatis pa-Etionem scietati adiectam usurariam pronunciavit, eamque deinceps fieri prohibuit fua Constitutione , qua incipit , Detesabιlis. essita anno I 386. yom. q. pari. q. Bullar. pae. 263. - . Ex hoc infer, quod tres hujusmodi contractus separatim inspecti , & eum distinctis personis initi , liciti

sunt, nullam usurariam. redolent pravitatem: dummodo in ipsis servetur aequalitas, & non fiant in fraudem usurarum. Verba Sixtinae Constitutionis iam recitavi ex integro, quantum ad praesens spectat, annotatione 33. super tertio Articulo secundae Considerationis. Ea igitur illic relege. Progreditur Summus Pontifex , & num. 4. ita scribit Et nihιlominus nondum causa finita es: Siquidem plures , cr non obscuri nominis po- seriores Theolo ei trinum contractum ab omni usura realia absolvunt, lι- cite etiam nune feri posse defendunt se . Authores postmoduin producit hinc & illinc sentientes , ipsorum argumenta declarat, & tandem num. 6. ita concludit se me fiant praecipua rationum momenta , qua δn utram que partem adducuntur ; neque Apostolica Sedes priori opinioni , etsi minus congruere videatur Sixtinae Constitutioni, ullam hactenus censuram inusit, a qtia proinde eidem infligenda debet Episcopus abstinere . Ad usum vero quod ait net , tuto poterιν contrafium trinam , quem etiam eiusdem patroni periculosum fatentur , pro viribus impedire , atque ab eo ineando suos subditos dehortarιe quod a plerisque Dis pis in suis dioeeesanis Onodis sapientissime facium referunt cirστι Gennelt. to m. I. tractat. q. cap. 24. , Nota lis Alexander Epist. 94. in appendice ad Tom. 2. suae Theologia Moralis se. De mente igitur Sapientissimi huius Pontificis, tametsi sententia docenseontractum trinum esse licitum cum una eademque persona usque adhuc ab Apollolica Sede nulla suerit censura irretita: tamen minus congruit Sixti-

273쪽

et 8 CONI ID. III. ARTI C. I.

Sixtinae Constitutioni , & Fideles ab ea in praxi sequenda dehortandi

sunt a

Seio quidem hujusmodi iudieium Benedicti XIV. habendum non esse tanquam in fallibilem Ecclesiae definitionem e quum ipsemet in fine praeis

fationis operi praefixae ingenue scripserit -- , ubi neque a Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris , neque a nobis ipsis, adit in Bullaris , aut alibi , Apostolica auctoritate . quidquam definitum eii, ac generaliter omnibus in rebus , quibus nullum ex publica Ecclesiae auictoritate pondus aeresest, nihil nos definire , ae υeluti decretorium exhibere intendimus. Ea enim nobis o semper fuit , O adhue mens es , ut sententiam nHiram proponentes , hanc eatenus tueamur , quatenus illi ex rartouibus , ct aia floritatibias, qua nos ad eam amplectendam impulerunt , satis roboris O firmitatis adesse dignoseatur; libentique animo subseribimus doctrinae Scriptoris eximii Vl-ehioris Cani , qui lib. 6. de locis Theologicis eap. 8. in resp. ad nonum argumentum , de libriν aeens , qui a Summis Pontifessus conberipti pubi

eantur , hae me - CUM EDUNT LIBRDS DE RE QUALIBET RO

MANI PGNTIFICES , SENTENTIAM SUAM UT HOMINES ALII DOCTI EXPRIMUNT , NON TANQUAM ECCLESIAE IUDICES

DE FIDE PRONUNCIANT Magnus ille Praedecessor noster Innocentius IV. Commentaria sua in libros Decretalιum feripsit, etim Summum Pontia

featum εereret TRAHENS MORAΜ LUGDUNI, PsyT CONCILIUM IBI CELEBRATUM , COΜPOSUIT APPARATO SUPER DECRETALIBUS uti resatur Thomas Diploυatatius in Hia ipsus Innocentis antedιctis Commentarιis praemisse . Neque prefecto Innocentias hoc fibi Mn- quam arrogavit , ut , quidquia in eo opere seripsisset, pro re definita haberetur ; sed facile passus es , Opiniones suas , quas tanquam privarus Doctor proposuerat , ab aliis Doditoribus oppugnarie ut patet ex ipsa, quam citaυ mus , ιllius Vita ἰ multoque magis ex ea , quam sbi amplissmam hac in re licentiam sumpserunt posteriores CoonViae , dum sententias ab Innoeentio suis Commentariis infertas saepe d serere , edi' in alia omnia ire non dubitarunt se . Nihilo tamen minus, quum agatur de sententia , pro qua iam pugnabat maior pars Scriptorum , & quae ex sola ipsa vel persunctoria Sixtiliae Constitutionis lectione deducitur e eidem certe magnum pondus adjecit tanti Pontificis iudicium, quod nullo solido sundamento unquam poterit oppugnari. Satis, meo saltim iudicio, satis hoc esset, ut eontractui trino valediceremus; non enim in scientia morum opinari quis debet ad ollendendam ingenii subtilitatem, & prosunditatem , sed ad instruendos Conse Liarios , & Fideles , ut sciant quid in praxi tuta conscientia sequi ponsint, quid declinare teneantur . Et revera solido sundamento non vide. tur innixum . quod Patroni contractus trini solent adserere : videlicet Cardinales Toletum, & Sanctae Severinae, quibus concinnandae Sixtinae

274쪽

CONs ID. III. ARTI C. I. 249

Constitutionis cura suit a Pontifice commissa, testatos esse Patri Stepha no Tuccio Meietatis Iesu , Sixti V. mentem fuiste damnare duntaxat conis ventiones , & pacta, quae in se injusta, illicita , & usuraria sunt , non vero quae omni usura vacare probantur: aut Sixtum V. ejusmodi pactiones solum prohibuisse , quando apponuntur ex vi solius societatis, non tamen quando societati adiunguntur . Primum viam iternit labefactandi , & eludendi quascumque , & si luce meridiana clariores , Summorum Pontificum Conlii tutiones ; homo siquidem propriae opinionis tenax semper posset regerere, Summum Pontificem non intellexisse id , quod exprimit litera, sed aliud longe diversum e & hoc confirmare uno vel altero praetenta vivae vocis oraculo. Summus Ponti sex quod voluit, exinpressi. Expressio Sixti V. in laudata Constitutione improbat contra iunxtrinum, eumque dicit usurarium, ut vel inviti fateri tenentur ipsus Patroni. Insuper haec Pontificia expressio ea est , quae nos init ruit, &quam Ponti sex Fidelibus omnibus tenendam proposuit, & injunxit. Viaque adhuc Summi Pontifices non vulgarunt Constitutionem alteram, quae Sixtinam abroget, illius phrases emolliat, & secus doceat. Ipsi igitur standum est, & non decantatae illi verbali declarationi nulla Pontificia Constitutione legitime probatae . Accedit, quod Constitutio Sixti V. nihil effecit novi , sed duntaxat usurarias declaravit eas pactiones , quae insimul consideratae iam erant, semperque fuerunt usuraria labe pollutae. Ita declaravit Sacra Congregatio anno I 393. - Cum tempore Clem ntis VIII. ita Benedictus XI U. lib. Io. De Synodo Diceces. cap. 7. num. I. J compilandus esset liber septιmus Decretalium , Itiis dubitatum , an ιlli inserenda seret praedisia Sixtιna Constitutio , atque in Congregatιone habita die ret. Novembris I 393. deliberatum non esse inferendam eo , quod nιhil novi in ea decernaιων , sed contractus repro-hettir in se faeneraritius , 1am a iure communi proscriptus o sicuti colli itur ex Actis Congregationum ea super re habitarum , quae asservantarin Archivo Areis Sanet, o teli - . Secundum continet doctrina in a Facultate Parisiensi in terminis proscriptam, & improbatam anno I 64

si Colleio , i 664. si Cuniliati , i 663. si Concinae fides . Propositio erat hae -- Si contractui societatis adiungatur contractus assecuratro nιs capital/s , ac Vendιrionis tueri incerti pro certo, viritite trium horum contractuum ircitum es exgere lucrum eertum eum asseeuratione eviralis - .

Et haec suit censura eidem propositioni inusta se Falsa es , scandalusa ,

inducens ad ultiras commιttendas , variasque aperit artes eas palliani , iustitiam ρο charitatem violandi , a Sacra Facultate iam damnata se . Addo, quod & ipsi Patroni contractus trini eundem praedicare non audent, nec populo suadere se Licet Uie contractus si lieitus , protit existimo fait Ioannes Major m 4. dist. I 3. q. 69. in fine J non tamen in sermone ad populum mercatorum hoc dιcerem ; non enim nescius sum , quia a periculino

275쪽

aso CONSID. III. ARTI C. I.

contractu absinendum sit --. Propter perιctilum s seribit Ualentia Tom. 3. disput. 23. punct. a. J nemini illud esse suadendum Iure igitur Merbesius nonam Concilii Mediol. I. Decisione in expendens Cum Summus Pontifex Bulla tam perspicua, quam certa , indisbitata huiusmodi contrafius utpote usurarιos iam naverit , er auctaritate Apostorica interdixerit , neminem poshae fore arbitror, quin a talium conventionum usti, consuetudine penitus abhorreat : tam eis nonnulli suo ingenio plus aequo confise eos licitos esse normare audeant .

Quod polimodum contractus trinus in se sit re ipsa sceneratilius , iam in Victe id ostendit Author noster, ubi de dubio secundo proxime praeterito e probans hujusmodi pactiones esse contra naturam societatis , quae in totum destruitur per contractum assecurationis capitalis inde sequentem. Contractus trinus, si intime perpendatur, resolvitur in mutuum; ibi enim eli mutuum, ubi verum rei dominium transfertur in accipientem, sicuti contingit in hoc contractu, quia, si res perit, accipienti perit, & non alteri. Nec iuvat adserere ipsum ex pacto teneri ad erogandam pecuniam in negotiationem ; quoniam haec pactio apparens est , &ad obtegendam usuram unice apposita . Egregium sane negotiationis genusi Negotiari volo, inquit dans pecuniam. Sed interim, sive negotia tio male, sive bene succedat, volo ut restituas mihi integrum capitale, volo insuper ut des mihi tantum lucri, & non aliter . Uera negotiatio ea est, qua quis se sortunae exponit, periculo se exponit lucrandi & perdendi . Si igitur dans pecuniam proteliatur se velle negotiari, & in s mul ulli vult se exponere periculo, immo lucrum certum pollulat , & ad

hoc rependendum in quocumque eventu obligat accipientem : ex parte ipsius vera negotiatio non est, sed apparens, & simulata. Mutuum ergo erit , non societas; secus quisque petenti mutuum absque usura posset

respondere: nolo tibi dare mutuum, sed tecum inibo societatem hac lege, ut me de sorte securum facias, & ob maius lucrum, quod ex negotiatione potest probabiliter evenire, aliquod minus, sed certum, qu libet anno mihi persolvas. Quis non videt haec esse pura putaque verba & vera pallia usurarum Postulabis nunc abs me: quare hie triplex eontractus, s fiat cum triabus personis distinctis , immunis est ab usura , ut superius monui , &initus cum una eademque persona usurae labe polluiturὶ Brevibus respondet Antoine ibidem -- Divaritas est, quia alia pacta eum alio facta non 'impediunt, quominus siet vera socierar eum mereatore, qui in eo satu Gn- situ rar, qaem postulat societas s per aceιdeas enim respectu illius est, quod alii peetiniam collatam assertirent. At pasta illa etim forio inita evertunt δε-rietatem , aequalitatem , cum his torum periculum O damnum subire deis beat , ille vero Hum lucrum certum tiItra sortem recipiat.

Paullo fusus respondet Cuniliati itaquiens se Respondetur concedendo, Digitiges by Corale

276쪽

uod dicti contractus eelebrati cum non sorio sint liciti , quia revera θνυ par aequalitas, qua nullo modo servatur, s celebrentur eum Iorio. Quaenam enim aequalitas ver cari anquam poterit , s alter contrahentium totam da manum subeat ne dum operarum er industria perditarum , verum etIam no vaonere obnoxius fiat, reponendi integrum capitale ,' alter nullum damniam subeat, ct insuper etiam lueram reportet, quod horribilius es, quod reportet lucriam , ntillum stibeat damnum titulo fundato in contractu , qtii non extas , sed est defructus a pactionibus adiectiri Propterea manifeste Λpparer iniuria sorio illata, qui es socius solius nominis , cy' revera muta a ta-rιus , usura in/usa sub Derioso pallio occultata gravatas . Non ita , dameontractus 1lli celebrantur eum tribur non soriis s quandoquidem nemini illorum irrogatur iniuria, dum reapse servatur aequalitas inter datam acee tum . Et quamvis tandem tantrahens cum illis reportet certum lucrum abseque ullo periculo , id es fructus solertiae sua nemini iniuriosae s neque enim

ex tali luero ullus gravatur . .

Sed quid , ii socius accipiens offerret tradenti asseeurationem sortis &lueti sponte & libere Sixtina Constitutio unice loquitur, dum ipse tradens ita postulat, ita vult pacisci: quum j. I. consulto dixerit Summus Ponti sex Atque in posterum non licere iis, qui peeunias, vel animalia, aut alias res in sorietatem tradent se . Aliunde accipiens lic postulans nulli inseri injuriam, sed sibi ipsi consulit , sperans lucrum longe maius pecunia, quam pro tali assecuratione sciens & volens se obligat ad persolvendum. In hoc igitur casu contractus trinus nec erit vetitus nec usurarius. Ita diiserunt nonnulli, quibus sic respondeo . Magna usurarum pars oritur ex speculationibus plurium Theologorum, qui in eubiculo suo praerisiones , disinctiones, diυsoner, plura commenta excogitant , quae in metaphraca abstractione verιsimilιa apparent, pro praxi υero ineptissima sunt , , viam aperiunt fraudibus , ae usuris manifestis opportune Daniel Concina De iustitia & iure lib. 3. dissert. 3. cap. 12. . num. 3 . Assecuratio, de qua in praesenti, cavet ab omnibus periculis tum extrinsecis , tum intimis mercaturae usque ad negotii consummationem. Cavet a periculis terrae, maris, diminutionis pretii, dinficilis venditionis , mercium corruptionis et a periculis infidelitatis famulorum, vel emptorum, qui decoctores fiant. Quis prudens, clamat Concina ibidem cap. et I. g. 6. num. a. , nisi se necessitate habenda pecunia eo ctus , smilem praefabit, aut praessabit unquam niseeurationem J Si ita clamavit Concina , dum ipse traὸens assecurationem petit, & exigit a socio minori: quid dicam ego in hac hypothesi, in qua ponitur, quod ipse accipiens assecurationem offerat, & exoptet i Contractus societatis jam hic supponitur initus. Non ergo necessitas eundem potest eompellere ad hujusmodi assecurationes offerendas . Casus iste prosecto est pene meta- physicus: quoniam nullus sanae mentis vir unquam ita operabitur, quum

277쪽

23 et CONSID. III. ARTI C. I.

ex contractu societatis antea inito iam habeat, unde lucrum sperare possit , periculo sortis remanente penes tradentem. Hoc unum, meo saltim iudicio, sufficeret ad ostendendum , quod merum inventum hoc

est ad la iactandam, si fieri posset, Sixtinam Constitutionem , & ad

contractus trini malitiam aliquo modo imminuendam. Sed propius accedo. Fallitur quisquis putat Sixtinam Constitutionem non comprehendisse hypothesim hanc pene metaphysicam, quam socius 'minor mentis compos, & integer nunquam ad amabito Utique sub initio casum enarrans ponit, quod ipse socius maior, seu tradens , assecuis rationem postulet ab accipiente. Utique Paragrapho primo contractum sic expositum improbans, illicitum declarans, & usurarium , meminitas securationis , & pactionis a tradente requisitae , atque exoptatae . Seἀperge, & consule para graphum sequentem, nempe secundum , ita conceptum Sed potius cunctι noverant societates huiusmodi , eum in posertim

unus pecuniam , animalιa , aut alιas res , σ bona , alter vero operam, velimiuseriam confert, pure, fincere, O bona fide, sicut duet , ustis σ Hqvis tandιtronibus, G paetιs , secundum 1aris di positionem , ae sine ulla prorsus fraude, palliatione, αut usurariae pravitatis labe , atit suspicione ,

ιntundas, seu contrahendas esse ἰ ita ut non ad certam summam , aut quantitatem ab omni periculo, damno, ut praefertur, immunem, lucri nomί- ne persolvendam , neque ad capitale, si casu fortuito perierit, restituendum Detur acessiens teneatur --. Quid ad haec fabricatores praesentis hypothe-ss i Summus Ponti sex hic agit de contractu trino in se inspecto, superinsedens illo, qui eundem promovet, tradens ne sit, vel accipiens, socius. maior, vel minor. Si igitur sic indefinite acceptum eundem fieri vetuit, respexit etiam hypothesim, & casum , de quo in praesentia ; &ieei reo iure merito dixi falli eos, qui arbitrantur, posita oblatione aia securationis iacta ab accipiente, contractum non amplius esse in Sixtina Constitutione comprehensum. Addo, quod propositio Facultati Parisiensi exhibita, & paullo antea recitata, indefinita ipsa erat, & unice exprimebat contractum assecurationis adiectum contractui societatis, ne verbum quidem habens, an haec assecuratio promoveatur a tradente, vel ab accipiente. Et nihilominus eandem declaravit falsam. scandalosam, & inducentem ad usuras committendas. Nihil igitur malitiae contractui trino detrahit, quod assecuratio offeratur ab accipiente: vel saltim hoc non adeo malitiam imminuit, ut societatem non deliruat , & contractum reddat a scenore liberum. Ratio est evidens. Adhuc in hae hypothesi verificatur, quad alter Iu-erum tantum, alter damnum sentiret . Ergo adhue esset ea leonina H. eietas, de qua L. Si non fuerint v a. is Pro sorio se Aristo refert, Casesum respondisse , Deietatem talem coiri Non posse, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiret: ο hanc societatem leoninam Iolιtum appellare Ca

ve ν

278쪽

ve, ne credas: Patronis contractus trini, dum, pro ipsorum opinione ita. bilienda , ex I. hu Ius legis haec verba producunt '. Ita eoiri seleta. rem pesse, ut nullius partem damni alter sent/at , lucram vero commkne Iit , Cassius putat Praeterquamquod eodem Paragrapho lata verba exponuntur & emolliuntur, ipsemet Cassius Paragrapho sequenti secus constituit,& secus eonstituendo improbat quod praecedenti Paragrapho dixerat , si .e uti oItendunt ipsitus Callii verba ex Atallo nunc . recitata. Leges produci debent integrae, non truncae, non mutilae: & praesertim quum ex hac, vel illa lege pendet summa totius veritatis , & controversiae , sicuti in praesenti J Adhuc in hac hypothesi verificatur , quod per assecurationem adjunestam destruitur contractus societatis, & tradens fit simplex mutuator. Adhuc accipiens fieret solus dominus sortis. Adhue ibi esset turpis inaequalitas inter socios ; hic enim subiret omne periculum, ille vero haberet solum lucrum . Atqui nihil ultra sortem lieite recipi potest ex mutuo: nihil licite potest quis lucrari ex re non sua : nihil licite potest accipi, dum in contractibus iton servatur aequalitas. Ergo adhuc tradens usurarius esset, & injullus .

Peto e si mutuatarius ipse a mutuatore peteret mutuum, & eidem sponte offerret, sponte promitteret solvere lucrum ratione mutui: possetne tunc mutuator licite recipere lucrum . quin coram Deo & hominibus amplius censeretur, & fieret usurarius ὶ Doctores immunem quidem dicunt a peccato mutuatarium, dum ita operatur necessitate ductus, & aliuni reperire non potest gratis mutuo dantem Sed uno ore , unoque consilio mutuatorem adhuc usurarium declarant , cum onere restituendi

omne lucrum sic acceptum : quin ipsi vel minimum proficiat , quod ab altero requisitus mutuum praestitit adiecta conditione lucri ultra sortem. Idem ergo dic in praesenti: quia tum mutuator hic, tum tradens sortem in societatem , de quo in hypothesi, rem adhuc agerent in se vetitam, in se illicitam, in se usurae labe pollutam . Repones forsan hle, me ponere tanquam eertum id, quod adhue sub iudice est : nempe quod contractus trinus in se inspectus sit scenerat itius : quum

notum omnibus sit nonnullos Doctores catholicos, eosque non infimi subsellii, etiam post Sixtinam Constitutioirem eundem velle ab usura omnino liberum. Quid ad impugnatores contractus trini de hae opinione, quam Benedictus XIV. nuper laudatus conceptis verbis dixit minus congruere

Sixtinae Constitutioni : quam Facultas Parisiensis salsam absolute declaravit, & scandalosam ὶ Non posui duntaxat contractum trinum in se inspectum illicitum esse, & usurarium; sed insuper brevibus id probavi , idque etiam invicte , & suis probant quotquot eundem non licere merito contendunt. Si , quia unus vel alter scriptor , conquisitis disti lictionibus, praecisionibus, & hujus generis aliis, nonnullas etiamnum

tuetur

279쪽

tuetur propositiones ab Ecclesia catholica proscriptas , habendae essent hae tanquam licitae, & non improbae; actum estet de qualibet ferme censura in hae parte ab Ecclesia iam inusta . Ualeant ergo super haere praecisiones, di itinctiones valeant. Contractus trinus etiam in se,& nude inspectus reducitur ad mutuum verum, propriumque. Non igitur eundem reddit licitum , quod assecurationes offerantur ab accipiente , & ipse tradens primo eas non postulet , non exigat , atque iapalium adducat.

280쪽

233 SECUN Dus ARTICUL Us, ac ultimus praesentis Considerationis est de soccida animalium: pro cujus introductione tria sunt notanda.

HIe eontractus recte definitur a Colleto Institui. De contractu societatis art. 2. - Conυenrio duorum , vel plurium , quorum alii certum quemdam animalium numerum in societatem eo erunt, alii vero his animalia ferυant, oe pascunt , ut ex fructibus lucrum percipiant . Societates animalium etiam respicit Constitutio Sixti U. Det sabιlis, de qua jam pluries: quum sub initio ipsius scriptum sit -- Nam multi W-cunias suas , aut alias res societatis nomine conferunt, vel greges, armenta , aut certa animalia agricolis , fera terrarum cultoribus , pastorιbus , ali quorusicis , seu quibuDis personis dant in societatem , sive ad Decιdam , titvocant se. Quod ergo ab eodem Pontifice sane itum diximus, & demonstravimus circa societatem pecuniae, vel mercium, id omne constitutum pariter diei debet de societate animalium.

Primum, quod quando in soccida , & in altis contractibus ratio mutui immiscetur, si ratione ipsius mutui fiat in illis potior conditio praestitoris, quam mutuantis ab illa, semper pro tanto est ibi usura, pro quanto ob rati nem mutui veri, vel interpretati fit potior conditio praestitoris. i

et Immisceri posse rationem mutui in quolibet contracto, res est mani sella: non ita quod idem omnino contractus sub eodem respectu sit

mutuum & societas, mutuum & locatio, mutuum & commodatum . quoniam si mutuum , ergo non societas , non locatio , non commodatum τsed ita quod pecuniae in societatem traditae alia adjungatur mutuata eidem per nae , cum qua contrahitur societas , duplicem simul & semel contractum edendo, unum societatis, alterum mutui: vel quod apponan- , tur conditiones , ob quas contractus sub alio npinitie initus transeat i a mutuum verum , aut interpretatum . Recte igitur dicit Author in hisce icasibus conditionem tradentis non polia fieri meliorem propter mutuum laduc um, & Humixtum et quia tunc ratioae mutui aliquid reci retur. R ut

SEARCH

MENU NAVIGATION